DE SECRETO

 Quaestio 1

 Quaestio 2

 Quaestio 3

 Quaestio 4

 Quaestio 5

 Quaestio 6

Quaestio 3

Argumentum

Tertia quaestio fuit: si aliquis accusat aliquem de aliquo crimine quod ipse solus scit, vel quod probare non potest, utrum praelatus debeat inquirere, vel praecipere, ut in capitulo dicat veritatem coram omnibus; et utrum accusatus teneatur confiteri coram praelato propter praeceptum.

Ad

Respondeo dicendum ut supra, et multo fortius, quod praelatus non debet praecipere, et si praecipiat, graviter peccat, nec alter tenetur se pandere; sed dicat: probet quod dicit accusans, aliter peto iustitiam de indebita accusatione; vel aliquid huiusmodi respondeat; vel taceat: quia in occultis non est homo iudex, ut dictum supra, quaest. II.