RESP. AD LECT. VENETUM DE ART. 30

 RESP. AD LECT. VENETUM DE ART. 36

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

 Articulus 8

 Articulus 9

 Articulus 10

 Articulus 11

 Articulus 12

 Articulus 13

 Articulus 14

 Articulus 15

 Articulus 16

 Articulus 17

 Articulus 18

 Articulus 19

 Articulus 20

 Articulus 21

 Articulus 22

 Articulus 23

 Articulus 24

 Articulus 25

 Articulus 26

 Articulus 27

 Articulus 28

 Articulus 30

 Articulus 31

 Articulus 32

 Articulus 33

 Articulus 34

 Articulus 35

 Articulus 36

Articulus 1

Argumentum

Primus articulus est quod Angeli sunt motores caelestium corporum.

Ad

Super quo duxi taliter respondendum quod hoc non solum a philosophis multipliciter est probatum, verum etiam a sacris doctoribus evidenter asseritur. Dicit enim Augustinus in III de trinitate, quod sicut corpora grossiora et inferiora per subtiliora et superiora quodam ordine reguntur, ita omnia corpora per spiritum vitae rationalem. In libro etiam LXXXIII quaestionum dicit: unaquaeque res visibilis in hoc mundo habet potestatem angelicam sibi praepositam.

Gregorius etiam dicit in IV dialogorum quod in hoc mundo visibili nihil nisi per creaturam invisibilem disponi potest.