SUPER AD PHILEMONEM

 Prooemium

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 2

Posita fiducia apostoli de bonitate Philemonis, ponit hic suam petitionem.

Et primo ostendit personam pro qua petit; secundo ex hoc petitionem concludit, ibi tu autem illum.

Circa primum duo facit, quia primo describendo personam, ostendit eam sibi acceptam ex spirituali generatione; secundo ex morum mutatione.

Dicit ergo: vere sum exaudiendus, quia petitio continet honestatem et pietatem pro meo filio onesimo, de quo est praesens mea sollicitudo. Et acquirens filium tempore defectus, magis eum diligit, ut senex filios in senectute genitos. Gen. XXXVII, 3: Israel autem diligebat ioseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum. Hunc autem genuit in vinculis.

Secundo est mutatio in moribus.

Si enim in peccato perseverasset, non fuisset dignus venia.

Et nota quod minus dicit, et plus significat.

Docet enim tullius, quod quis factum suum debet attenuare quantum potest. Sic apostolus leviter de culpa huius loquitur, dicens inutilis, id est, nocivus in subtrahendo res tuas, nunc autem, conversus a malo ad statum virtutis, utilis est ad servitium dei et hominum. II Tim. II, 21: si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum.

Prov. XXV, 4: aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum.

Deinde cum dicit tu autem illum, ponit petitionem suam. Et primo ponitur petitio; secundo respondet quaestioni, ibi quem ego.

Dicit ergo tu ergo illum ut mea viscera suscipe. Et hoc ideo, quia vidi eum emendatum, cuius signum est, quia eum remisi tibi.

Contra Deut. XXIII, 15: non trades servum domino, qui ad te confugerit, etc..

Respondeo. Verum est quando dominus quaerit eum ad mortem; et ideo dicit tu autem, etc.. Phil. I, 7: eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis et in defensione, etc..

Et respondet quaestioni, quia posset dicere: si est utilis tibi, quare non retines eum usque ad mortem? ideo dicit, quae est causa mittendi eum.

Primo autem ostendit propositum retinendi eum; secundo quare destitit a proposito, ibi sine consilio autem tuo.

Dicit ergo Philemoni, qui licet esset magnus, tamen apostolo solitus erat ministrare.

Matth. XX, 26: quicumque voluerit inter vos maior fieri, sit vester minister. Unde ex hac fiducia proposuit eum tenere, ut loco eius sibi ministraret. Unde dicit quem ego volueram mecum detinere, ut pro te, etc..

Quod erat maxime necessarium, quando erat in vinculis propter christum. Est enim providendum quando quis patitur pro domino suo.

Ratio autem quare destitit est quia noluit uti re aliena, ignorante domino. Unde dicit sine consilio, etc., quasi dicat: si retinuissem eum, iam placeret tibi non valenti resistere et esset quaedam coactio. Sed sic nolui, imo magis volui quod voluntarie fieret.

Ex. XXV, 2: ab omni homine qui offert ultroneus, accipietis eas, scilicet primitias. II Cor. IX, 7: non ex tristitia, aut ex necessitate, hilarem enim datorem diligit deus.

Deinde cum dicit forsitan enim, ponit rationem quare debet eum recipere benigne.

Et primo ex parte dei; secundo ex parte ipsius apostoli, ibi si ergo habes; tertio ex parte ipsius Philemonis, ibi confidens.

Ex parte dei, quia saepe dei providentia id quod videtur malum permittit fieri, ut exinde sequatur bonum, ut patet de ioseph vendito, ut liberaret Aegyptum et familiam patris. Gen. XLV, 5: pro salute enim vestra misit me deus ante vos. Et dicit forsitan, quia incomprehensibilia sunt dei iudicia, Rom. XI, 33. Et dicit pro servo, id est, loco servi. Matth. XXIII, 8: omnes autem vos fratres estis. Et non solum tibi, sed mihi in comparatione ad deum, licet sit filius ministerio.

Quanto magis tibi, et in carne et in domino? quod dupliciter potest exponi: uno modo, quod referatur ad primam originem divinae creationis, et sic est frater. Deut.

C. XXXII, 6: nonne est ipse pater tuus, qui possedit, et fecit, et creavit te? Mal. II, 10: numquid non pater unus omnium nostrum, numquid non deus unus creavit nos? item in deo per fidem. Vel magis erat in bonum Philemoni, quia affinis eius secundum carnem, quia secundum eam erat servus eius, quia hoc totum quod erat ei carnaliter, erat suum. Unde duplici ratione quis movetur ex charitate, scilicet ex amore secundum carnis originem, et ex amore spirituali.

Ex parte autem apostoli primo allegat suam amicitiam, sub cuius obtentu vult eum suscipi; secundo fideiubet pro eo de damno; tertio ostendit receptionis officium.

Secundum, ibi si autem. Tertium, ibi itaque, frater.

Dicit ergo si ergo habes me socium, suscipe illum. I Io. I, 7: si autem in luce ambulamus, sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem. Et dicit sicut et me, quia iunctus est mihi. Matth. X, V. 40: qui vos recipit, me recipit.

Secundo autem obligat se pro eo satisfacturum pro damno. Dicit ergo si aliquid nocuit, scilicet dimittens servitium tuum, hoc mihi imputa, quasi dicat: ego satisfaciam.

Gal. Ult.: alter alterius onera portate.

Et plus: quia primo promittit se soluturum; secundo ostendit eum esse debitorem ad hoc, non necessitatis sed voluntatis. Dicit ergo ego Paulus, quasi dicat: ut certus sis de restitutione, scripsi manu. Et hoc non est necessitas, quia tu debes mihi teipsum, quem erui a morte aeterna. Et talis debet se liberatori. Tob. IX, 2: si meipsum tradam tibi servum, non ero condignus providentiae tuae.

Et subiungit dicens itaque, frater, ego te fruar, quasi dicat: si vis me habere socium, suscipe eum, et ego ita fruar te, frater; id est, si feceris, implebis voluntatem meam gaudiis. Nam frui est uti fructu, et sicut est uti ad utile, sic frui ad fructum.

Importat autem fructus dulcedinem. Cant. II, V. 3: et fructus eius dulcis gutturi meo. Item finem, quia ultimum de arbore est fructus.

Et ideo proprie est habere aliquid ut delectabile et finale. Et inde est quod dicit Augustinus fruimur cognitis, in quibus voluntas delectatur propter dulcedinem. Item frui est alicui inhaerere propter se. Aliquando ergo accipiuntur frui et uti communiter, prout important delectationem absque contrario. Eccli.

C. VIII, 10: fruere magnatis sine querela.

Dicit ergo: sic fruar, quia in nullo mihi contrarius es. Etsi in hoc mihi satisfacies, nihil erit in corde meo de te, quod contristet me, et sic delectabis me.

Si autem accipitur frui prout finale quid est, sic non est fruendum homine, sed solo deo. Contra quod est illud Sap. Cap. II, 6: fruamur bonis quae sunt, et utamur creatura tamquam in iuventute celeriter, etc.. Unde iste addit in domino, id est, fruar te in delectatione dei, gaudens de bono divino in te, quia eius actus est dilectio, et fruitio effectus, scilicet charitatis. Ideo additur in hoc refice viscera mea. Reficitur enim homo spiritualiter, quando satisfit desideriis animae suae. Ac si dicat: imple desideria intima cordis mei. Et non in malis, sed in christo, et ideo bona est impletio desiderii.

Deinde cum dicit confidens, sumitur ratio ex parte Philemonis, et commendatio obedientiae eius. Et primo ostendit quomodo confidit de obedientia eius; secundo iniungit ei aliud simile.

Dicit ergo confidens, etc.. II Cor. VII, 16: gaudeo, quod in omnibus confido in vobis.

I Reg. XV, 22: melior est obedientia quam victimae. Sed plus caute scribit, quia homo magis exaudit aliquem, quando sperat iterum ipsum visurum, quam si desperat. Et ideo dicit simul et para mihi hospitium. Solitus enim erat cum esset colossis hospitari in domo sua.

Chrysostomus: iucundum verbum, ut homo pauper diviti mandet ultra tot terrarum spatia per epistolam praeparationem hospitii.

Quid enim pro eo parandum erat, qui pane et vili pulmento contentus erat? dicendum ergo, quod non propter hospitii praeparationem, sed ad insinuandum familiaritatem et dilectionem hoc dicit; et magis per hoc provocat eum ad obediendum. Haec ille. Non ergo hoc apostolus dixit propter apparatum exteriorem, sed ad devotionem eius. Nam spero per orationes vestras, etc..

Contra: numquam fuit eis redditus, sed Romae est mortuus, ergo spes eius defecit.

Respondeo. Duplex est spes iusti, scilicet principalis ad proprium bonum, et in hoc numquam deficit pro se; alia est secundaria, scilicet probatio aliorum, et in hoc quandoque deficit, quia merita illorum contrariantur, sicut iusti quandoque non exaudiuntur pro aliis.

Sed numquid fuit deceptus de sua fiducia? dicendum est, quod futura scire est solius dei, non autem in cognitione humana, nisi prophetica. Et nullus prophetarum scivit omnia futura de seipso, nisi solus christus, qui non habuit spiritum sanctum ad mensuram.

Sic Isaac magnus propheta fuit deceptus in Iacob. Unde non est mirum de apostolo, si nesciret.

Tunc terminat epistolam in salutationem; et primo ex parte aliorum; secundo ex parte sua.

Dicit ergo salutant, etc.. De his omnibus habetur Col. IV, 12.

Sed dubitatur de hoc quod dicit demas.

Quomodo potest hoc esse, quia dicitur II tim.

Ult.: demas dereliquit me, diligens hoc saeculum? quomodo ergo utitur nomine eius? dicendum est, quod iam redierat ad eum.

Sed nec hoc videtur, quia haec epistola praecesserat secundam epistolam ad timotheum, quia hic dicitur spero, etc., ibi praenuntiat mortem suam, dicens: et tempus meae resolutionis instat. Et ideo dicendum est, quod Paulus fuit Romae fere novem annis, et haec epistola fuit facta in principio.

Secunda vero ad timotheum in fine vitae suae, et tunc demas attaediatus ex longis vinculis, dimisit eum. Et epistolae Pauli non ordinantur secundum tempus, quia epistolae ad Corinthios fuerunt ante epistolam ad Romanos, et haec fuit ante ultimam ad timotheum. Et praemittitur illa propter materiam, quia de digniori.

Salutatio sua eadem est cum secunda ad timotheum. Deo gratias. Amen.