De proprietatibus elementorum in motis corporibus.
Ne autem amplius evagemur circa quaestiones de numero ab Antiquis factas, cum nos hic de talibus non intendamus, sed potius de elementi proprietatibus, ad propositum redeamus tangentes quascumque elementum habet proprietates in composito quod ex elementis est constitutum.
Dicamus ergo omnium animalium et quorumcumque compositorum corporum esse compositionem ex quatuor corporibus quae elementa vocantur, quae sunt materia : omnia composita corpora sunt commixta per ista quatuor prima, et sunt operationes elementorum in compositis quas determinavimus in libro de Natura locorum. Sed tamen corpora quaedam magis recedunt ab elementis in operationibus suis, et quaedam minus recedunt ab eis. Quae autem minus recedunt ab eis, sunt lapides et minerae. In his enim expresse elementorum videmus operationes : propter quod immediate componuntur ex elementis. Plus autem his recedunt plantae in quibus imperfecte animae videmus operationes. Et ideo talia corpora sequentur elementorum operationes, licet non immediate componantur ex his. Sed oportet fieri contemperationem in semine et succo, vel ejus quod est loco seminis vel humoris seminalis, in quo est spiritus pullulare faciens plantam. Animalium autem corpora recedunt maxime, et ideo non generantur ex elementis proxime : sed oportet elementa commisceri in humores, et ex humoribus constitui animalium corpora. Humores enim licet sint actu humidi omnes, propter quod et humores vocantur, sunt tamen virtutem obtinentes cujuslibet elementi. Invenitur enim commixtio in qua dominatur cholera citrina, quae est calida et sicca sequens proprietates ignis. Et invenitur alia in qua dominatur sanguis, qui est calidus et humidus, sequens proprietates aeris. Invenitur etiam alia quae est ex phlegmate, sequens proprietates aquae in eo quod est frigida et humida. Et invenitur alia quae est ex cholera nigra, quae melancholia vocatur, quae est frigida et sicca, virtutes habens terrae. Humorum autem istorum generationem et diversitatem habet determinare medicus. Nos enim hic non intendimus nisi elementorum compositorum invenire proprietatem.
Dicemus autem in sequentibus libris naturalibus, quod composita ex his quatuor materiis, non habent eas aequaliter secundum proportionem arithmeticam, sed potius geometricam proportionem. Quia sanguinis vel humoris qui est in loco sanguinis, necesse est esse plus in quolibet corpore animato. Hae tamen quatuor materiae in corporibus commixtis accipiunt corruptionem et additionem innaturalem ultra quam debitum est corpori. Et aliquando naturalem diminutionem et resolutionem ab harmonia quae debetur speciei vel individuo cujuslibet animati. Et hae mutationes fiunt cum materia, et non in quantitate sola. Fit autem distemperantia harmoniae, aliquando sine materia in qualitate sola, quando mutantur aut a calidate ad frigiditatem su-
perfluam, aut e converso, aut a siccitate naturali ad humiditatem superfluam, aut e converso, ex humiditate naturali ad siccitatem superfluam, quamvis nulla materia corrupta sit in animalis corpore. Propter quod etiam sapientes medicorum in aegritudinibus considerant, utrum causetur ex humore corrupto cum materia, vel ex qualitate humorum intensa vel remissa absque materia corrupta humoris. Et si est aegritudo ex materia corrupta, dicunt evacuanda et dant evacuanda : quoniam humores corruptos oportet educi ne putrescant corpora. Si autem causantur ex qualitate sola ex corruptione materiae humoris, dant alterativa sola, et non evacuativa sola : quoniam corpora ab humore corrupto evacuari malum est et nocivum. Cum igitur additur unum componentium elementorum in corpore commixto ultra mensuram proportionis secundum quam exigit ad constituendum corpus in specie vel in individuo, tunc generatur nocumentum in corpore constituto. Simile autem accidit nocumentum cum minuitur, et non est tantum de eo in corpore quantum inesse deberet.
Amplius autem si contingeret unum elementorum occupare id quod compositum est ex omnibus, induceret interitum et dissolutionem : quoniam locus in quo salvatur compositum, compositus est, sicut in praecedenti libro ostendimus.
Similiter autem si contingeret compositum privari omnino uno elementorum, non posset in esse permanere tale compositum, sed dissolveretur. Si enim aliquod animalium omnino privaretur aere, non duraret. Propter quod natura piscibus et caeteris aquaticis membra paravit in quibus spiritum continent aereum : quia sine aere nec est nec nutritur spiritus in corpore hominis vel alicujus alterius commixti. Per spiritus enim operantes fit commixtio, et virtutes commixtorum spiritibus discurrunt et diffunduntur. Actione autem ignis perforatio fit ad vias spirituum, perficiendas. Dixi-
Dius autem de his quantum ad hanc Intentionem pertinet satis in libro de Natura locorum.
Similiter autem si aliquod animalium aer similiter occuparet, qui non esset commixtus aliquantulum, moreretur. Et hujus signum est, quod videmus, quod ea quae cadunt ab altissimo ubi plurimus est aer, videntur mortua, non ex casu, sed potius antequam perveniant ad terram. Experimentum autem hujus est duplex. Unum quidem quod observatur in arte scandendi : quoniam si cadens ab alto extrudatur a linea casus, non colliditur, non tantum quantum potest collidi ex loco in quo recepit expulsionem. Si enim aliquis aliquando cadat, et ei alius obviet per tres cubitos antequam ad terram descendat, et eum manu extra lineam extrusverso ejiciat, non colliditur cadens, nisi quantum potuit collidi ex casu trium cubitorum. Si autem ab altissimo cadat, et extrudatur a linea casus, tamen invenietur mortuus : et ideo constat quod non ex casu mortuus est, sed quia a simplici aere fuerat occupatus. Aliud est experimentum, quod cadavera eorum inveniantur cum signis mortis, non ex collisione, quia forte ex casu non tumcscunt vel non sanguinant : neque caetera signa habent collisionis humorum. Hac de causa etiam in montes altissimos Philosophi ascendentes, spongias aquis intinctas ante nares secum portaverunt, ut per has spiratus grossior esset aer. Causa autem hujus profecto est : quia purus aer statim facile ad calorem et frigus immutatur. Et ideo spiratus aer purus frigiditatem non retinet, sed statim calescit in corpore, aut et motu et calore pulmonis. Propter quod ad cor veniens, incendit cor et interficit : aer autem grossior retinet magis frigus extrinsecum : et hoc a calore corporis et motu pulmonis non removetur ab eo : et ideo veniens ad cor, refrigerat ipsum, et nutrit vitam et conservat eam in animali .
Si autem sunt animalia et spirantia, illa sunt frigida per naturam, et contrarietate loci superioris ad inferiorem corrumpuntur, sicut pisces moriuntur extra aquam. Similiter autem fit cum aliquid commixtorum humorum occupatur ab igne : quia ignis est vehementissimae actionis, et ideo educitur cito inhaerens humidum : propter quod discontinuatur terrestris pars compositi, et corrumpitur id quod ex elementis erat compositum. Fit autem similiter in occupatis ab aqua pura : licet enim pisces vivant in aquis, non tamen salvantur et nutriuntur aqua simplici, sed commixta et composita, sicut nos in libris de Animalibus ostendemus. Eademque autem ratio est etiam de terra simplici, in qua putrescunt composita omnia quae secundum naturam dissolvuntur. Et ideo verum non est quod quidam Antiquorum tradiderunt quatuor in simplicibus vivere elementis, Salamandram quidem in igne, et Talpam in terra, et Alech de aqua simplici, et piscem qui Sturio vocatur, de aere. Nec oportet nos contra istam quaerere rationem : cum constat ex eisdem generari et nutriri omne corpus quod est : et cum quodlibet istorum commixtum sit ex quatuor, oportet etiam quod ex commixto et non ex simplici nutriantur. Diximus autem de his in libro de Nutrimento animatorum. Invenimus igitur quaedam habitare in aquis, sicut reptilia maris et pisces. Aqua enim commixta fit eis quasi temperamentum, et locus tranquillus propter hoc quod sunt frigida et humida. Et ideo habitant in ea, et moriuntur cum egrediuntur ex ipsa. Nullum autem invenitur habitare in igne, quamvis commixtum ponamus ignem, sicut est ignis in terrestri substantia, propter nimiam caliditatis suae actionem et consumptivammaturam.