LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De opinionibus eorum qui vitam et animam plantis inesse dixere.
Vita quidem communiter in animalibus et plantis inventa est : sed haec com_ munitas fit secundum analogiam sive proportionem dicta, fit in animalibus vita manifesta per causam vitae, et apparens per evidentes operationes ejus, quod nullo conveniunt naturali principio. Sensus enim manifesta vitae causa est : aut nihil invenitur commune in corporibus simplicibus et mixtis quae non vivunt. Similiter autem moveri secundum locum, imaginari, habere acceptionem et judicium sensibilium, est adeo manifestum opus vitae, quod nihil non vivorum illud participat : sed evidenter patet ista ab alio esse principio, quam illud quod naturalium corporum principium esse dicimus, quod est forma dans esse et rationem corporibus naturalibus omnibus, sicut determinatum est in scientia quae vocatur auditus physicus. In plantis autem est vita per principium vitae occultum in causa vitae, et non evidens in operationibus ejus : quoniam principium vitae plantae fere immergitur materiae et obligatur, sicut formatio naturalis corporis physici : et ideo non movet id cujus ipsum est principium, nec manifestatur ad sensum aliquid esse caelestium principiorum in planta. Operationes autem similiter sunt trahere alimentum, et auge- rc, et generare, quibus per aliquem modum videntur communicare corpora physica inanimata et non viva. Illa cnim generantur, et quantitates accipiunt : cum enim quantitas non accipiatur sine aliquo attracto quod in substantiam convertitur, videtur quod haec etiam alimentum accipiant. Propter quod non evidens est vitae principium in plantis, sicut in animalibus : et ideo ad ejus apparitionem per syllogismum et rationem multam, necesse est praecedere inquisitionem an insit eis tale principium, an non. Si enim plantae haberent vitam manifestam et apparentem modis quibus dictam est, tunc constaret sine magna inquisitione utrumne plantae haberent animam et virtutem animae discretivam desiderii, et doloris, et delectationis. Nunc autem quia hoc evidens non est, multa multorum indicia valde diversa inveniuntur circa illud ad utramque partem contradictionis : quibusdam dicentibus quod habent talem animam, quibusdam autem e contra negantibus.
Inter eos autem qui dicunt plantas animam habere, antiquior fuit Anaxagoras quem postea imitatus est Pythagoras, quem Arabes corrupte Abrutalum vocant, et quidam Abrutalem. Hi enim dicunt plantas desiderio moveri a delectationibus et sentire et tristari et delectari, sicut invenitur in scriptis antiquorum Platonicorum. Rationem ad hoc ab expertis accipiebant : quoniam nutrimento delectabili circa radices earum fuso, quod non bene temperatum est ad movendum complexiones earum, inventum est quod trahit illud radix : tractus autem alimenti pars desiderii est, ut diximus in scientia de Anima, de fame et siti loquentes : sensus autem qui est tactus quidam, est quando objectum tactus accipitur. Non enim potest esse quod unum specie et forma agens per se duobus genere passivis inferat propriam passionem : cum igitur tractativae qualitates specie et forma inferant suas passiones tactui, videtur quod quidquid patitur per se a talibus
modo animati, quod habeat tactum et gustum secundum quod est quidam tactus et sensus alimenti. Tristitiam autem et delectationem inesse probabant per hoc quod ad convenientia dilatari inveniuntur, et quasi expandere se, et ad alia nociva inconvenientia restringere se in seipsis, ita ut etiam quantitate minori inveniantur : et haec sunt propter quae sensus et desiderium inesse quibusdam animalibus imperfectis dicuntur.
Fuerunt tamen quidam Antiquorum, qui hoc naturaliter ipsis inesse dicebant, quos secutus est Isaac Philosophus in libro de Elementis : et ideo non dicebant ipsas esse animalia : sed Anaxagoras dixit hoc inesse animaliter et. per spiritum animalem et sensum : et ideo eas dixit animalia, et animaliter dixit eas tristari. Dico autem animaliter secundum quod in antehabitis libris distinximus operationes animales a naturalibus, etiam in his quae sunt animata : tunc enim sensibilis animae operationes dicuntur animales, et vegetabilis naturales dicuntur operationes, propter rationem quam in libro de Spiritu et respiratione assignavimus : nec oportet hic iterari. Sumpsit autem Anaxagoras dicti sui rationem a fluxu foliorum. Illa enim non fluunt nisi humido et calido plantae se interius retrahente, sicut in somno quaedam est retractio, motus etiam secundum fugam, sicut motus systoles cordis : et haec folia non crescunt nisi per emissionem et expansionem caloris et humoris et spiritus : si quis tamen spiritus est in plantis, et hic motus delectationis, et vigiliae prius, quorum nullum fit sine sensu, ut alias probatum est. Pythagoras autem, quem corrupte vocant Abrutalum, ultra hoc etiam dixit plantis inesse sexum masculinum et faeminimum, sed permixtum, sicut est in hermaphroditos, praeter haec quod membra discretiva sexus extrinsecus non procedunt : sed de hoc inferius erit inquisitio.
Licet Plato tolerabilius dicens desiderare tantum dixit eas, neque sexus neque sensum eis attribuens, sumens rationem ex vehementi nativitate qua procedunt in actu nutrimenti. Tractus enim non videtur esse nisi desiderii : quia tractus est motus ad moventem, non deficiens ab eo quod movetur donec moventi conjunctum sit, et hunc motum nihil simpliciter naturalium habet nisi sit animatum : animatum autem non videtur ipsum habere nisi per desiderium trahentis quod movetur a specie rei quae desideratur. Et haec positio Platonis hanc quae dicta est habuit rationem, sicut apparet ex libris ejus.
Tamen licet Plato inficiatur plantas habere sensum et animalia esse, plantas tamen, si constat eas gaudere et tristari, constabit eas sentire : quia hoc necessario sequitur ad gaudium et tristitiam, ut in scientia de Anima probatum est. Et ulterius sequitur plantas esse animalia : et ideo constare plantas desiderare, et quod somno reficiantur post cibum, calore circa locum digestionis aggregato, et quod exercitentur vigilia, rursus effuso calore ad exterius. Et utrum habeant spiritum animalem non modo naturalem tactum, et utrum habeant sexum secundum permixtiones sexuum in uno corpore, sicut diximus superius, aut habeant contrarium istorum omnium, est ambiguum valde ex dictis Antiquorum : et haec ambiguitas multam facit inquisitionem : et hoc quidem non est opportunum praetermittere, neque iterum opportunum est circa singulas Antiquorum de hoc positiones et perscrutationes immorari. Non igitur praetermittamus eas quaecumque cum ratione dictae sunt. Quae autem manifestae sunt irrationabilitas, abjiciantur. Quidam autem satis rationabiliter plantas animas habere dixere : eo quod generari, et nutriri, et augeri, et in juventute virescere, et in senectute dissolvi plantas conspexerunt, videntes quod nullum omnino animatum habeat haec communia cum animatis. Ulterius etiam intulerunt, quod quia habuerunt plantae quod et desiderio afficerentur.