PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur:
" De vice Abia. "
Indeclinabile, tamquam dicerat.: " Device Abiae. " Et in hoc describit patrem Joannis a sui ordinis, et gradus sublimitate. Hoc autem ut intelligatur, oportet revolvere historiam I Paralip. XXIV, 3 et seq., ubi legitur quod David volens ampliare cultum divinum, loco Eleazar et Ithamar constituit ut essent viginti quatuor summi sacerdotes. Sedecim sumpsit de filiis Eleazar, et octo de filiis Ithamar: et constituit ut unusquisque in vice suae septimanae ministraret. Praevidens autem quod una septimana in sacrificiorum ritu utilior esset quam alia, et sic aemulatio inter sacerdotes posset oriri de ministerio, posuit sortes inter eos, quis qua septimana ministraret. Cum autem esset propheta, et omnia talia Spiritu sancto inspiratus ordinaret, non est credendum quod alia luerit sors nisi exploratio divinae voluntatis. In hac ergo sorte quidam de filiis Eleazar, nomine Abia, octava sorte vel septimana ministrabat: de cujus posteritate natus Zacharias de vice fuit Abiae, octava sorte ministrans. Et hoc congruit mysterio : quia octava propter resurrectionem Novo Testamento congruit : sicut septima congruit Veteri Testamento propter septenarii observantiam. Unde, Eccle. XI, 2 : Da partem septem necnon et octo : quia utrumque Testamentum mystice referendum est ad obsequium Dei : Vetus, ut figura : Novum autem, ut veritas implens figuram.
Hoc est ergo secundum litteram quod dicit: " De vice Abia. "
Neque nomen cadit a significatione: Abia enim interpretatur pater Dominus: et significat quod iste sacerdos haereditario jure omnibus illis se exhibuit patrem, quorum erat dominus. Pater enim erat affectu et humilitate, Dominus autem severitate et honore. II Machab. XIV, 37: Qui pro affectu pater Judaeorum appellabatur. Isa. XXII, 21: Potestatem tuam dabo in manu ejus : et erit quasi pater habitantibus Jerusalem. Job, XXIX, 25: Cum sederem quasi rex, cir-cumstante exercitu, eram tamen maerentium consolator. Unde eliam Moyses primo pro populo supplicavit ut pater, deinde protervos judicavit ut Dominus . Augustinus de Praelato : " Disciplinam liti bens habeat, metuendus imponat. Et " quamvis utrumque sit necessarium, Ia" men plus a vobis amari appetat quam " timeri : semper cogitans se pro vobis " redditurum esse rationem. " Joan. xiii, 13 et 14 : Vos vocalis me Magister, et Domine: et bene dicitis, sum etenim. Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. I Petr. V, 3 : Non ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo. Sequitur :
" Et uxor illius. "
Commendatio est a matre.
Commendat autem matrem a conjunctione, a genere, et a nomine.
A conjunctione quidem cum dicit : " Uxor illius. " Libera est. Sacerdotis non erat uxor nisi libera : alioquin ancilla existens, in concubinam et non in uxorem esset assumpta. Genes. XXI, 10 : Non erit haeres filius ancillae cum filio meo. Non etiam dicitur una de duabus, ut notetur amor castitatis in patre, sicut et in Isaac, qui una uxore fuit contentus. Et maluisset forte nullam habere, si hoc tempore fuisset opportunum. Tunc enim cum propagatione seminis, fuit etiam propagatio religionis, quando adhuc non erat tempus revelatae gratiae : quando filii spirituales per verbum praedicationis in matre Ecclesia procreantur. De qua ait, Jacob. I, 18: Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturae ejus.
" De filiabus Aaron. "
Commendatio est a genere. Filiae enim
Aaron arctiori custodia custodiebantur : quia sacerdotibus pollutae non jungebantur, neque repudiatae. Et dicitur filia Aaron non tam carnis scilicet quam religionis imitatione, et nominis interpretatione. De religione Aaron dicitur, Sapient. xviii, 21 et 23 : Properans homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis suae scutum, orationem et per incensum deprecationem allegans, restitit irae, et finem imposuit necessitati:... divisit illam quae ad vivos ducebat viam. Sic et ista filia Aaron sine querela vixit, multas orationes fundens pro redemptione Israelis, et sic restitit irae Dei : et seipsam incendens in devotione, iterum restitit irae Dei: et invenit viam vitae, annuntiato liberatoris praecursore. Aaron enim montanus interpretatur, quod eminentiam significat justitiae. Jerem. XXXI, 23 : Benedicat tibi Dominus, pulchritu-. do justitiae, mons sanctus.
Sequitur descriptio a nomine :
" Et nomen ejus Elisabeth. "
Nomen dicitur quasi notamen, in quo Pythagoras ponit vitam et mortem : fortunium et infortunium. Unde etiam exstat rota Pythagorae super nomen. Notamen ergo hoc beatam fecit de se quod sit Elisabeth, hoc est, Dei mei saturitas: vel Deus meus cognovit. Quorum primum est in virtute quae satiat, secundum in cognitione veritatis quae illuminat. De gratia quidem virtutis dicitur, Isa. IV, 1 : Apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes : Panem nostrum comedemus. Septem mulieres sunt mulier ista decorata septem virtutibus. Panem suum comedere, est proprias dulcedines cor confortantes exhibere. Proverb. XIII, 25 : Justus comedit, et replet animam suam : venter autem impiorum insaturabilis, supple, est, quia saecularia non satiant: unde, Aggaei, I, 6 : Comedistis, et non estis satiati. De cognitione veritatis dicitur, Joan. XVII, 17 : Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritasest. De ista dicitur, Sapient. viii, 2 : Hanc amavi et exquisivi a juventute mea, quaesivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formae illius. Pulcherrima forma virtutis et veritatis : virtutis in affectu, veritatis in intellectu. Cantic. i, 9 : Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis, hoc est, pudoratae virtutis, et castae veritatis, quae est theologia : quae casta stat intra limites fidei, nec luxuriatur per phantasias : sicut scenicae meretriculae aliarum scientiarum. Haec mulier est de qua dicitur, Judith, xv, 10 : Tu gloria Jerusalem, tu laetitia Israel, tu honorificentia populi nostri. Haec pro certo est, quae competit tali sacerdoti, dicente Domino, Genes. II, 18 : Faciamus ei adjutorium simile sibi. Proverb. V, 19: Cerva charissima, et gratissimus hinnulus: ubera ejus inebrient te in omni tempore, in amore ejus delectare jugiter.
" Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela. "
Ecce descriptio, quales sint merito et vitae sanctitate. Ambrosius : " Plena lau-" datio quae et genus in moribus, mores " in aequitate, officium in sacerdotio, fa" ctum in mandatis, judicium in justi-" ficatione comprehendit. "
Summatim autem perstringendo, commendatur in merito justitiae et simplicitate innocentiae.
In merito quidem justitiae a tribus : a merito justitiae, a rectitudine, et a profectu.
A merito quidem justitiae : quia " erant ambo, " sacerdos et uxor, " justi, " non generali justitia tantum (quae est legum congruentia) ut in omnibus legibus divinis et humanis congruant, et nec legi prohibitum umquam committant. Quia, ut dicit Tullius : "Lex est jus scriptum, adsciscens honestum, prohibensque contrarium. " II Machab. IV, 17 : In leges divinas impie agere, impune non cedit. Proverb. VI, 23 : Mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitae increpatio disciplinae. Haec autem justitia non completur, nisi per omnem virtutem, et omnem legis observationem : quia dicitur, Jacob. ii, 10 : Quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.
Est autem alia justitia specialiter in. duobus, commutandis et distribuendis. Commutandis quidem, ut omne quod commutatur aliqua commutatione, proximo vendendo vel emendo, justo vendatur pretio sine fraude. Sicut praecepit Dominus, Levit. XIX, 36 : Justus modius, aequusque sextarius. Mich. VI, 10 : Adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis, et mensura minor irae plena. In distribuendis autem, ut unicuique distribuat propria ejus dignitate : regi quod suum est, et cuilibet superiori : et pari quod suum est, et similiter inferiori. Ad Roman. XIII, 7 : Reddite omnibus debita : cui tributum, tributum : cui vectigal, vectigal. Ibidem, v. 8 : Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis.
Sic ergo ambo erant justi.
Et subjungit de modo justitiae, dicens:
" Ante Deum, "
Ut intensam, occultam, et sinceram denotet justitiam. Intensam quidem : quia valde intense justum est, quod ante Deum justum reputatur, cum dicatur, Job, IV, 18, quod etiam in Angelis suis reperit pravitatem. lsa. lxiv, 6 : Facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus menstruatae universae justitiae nostrae. Occulta autem, quia quod ante Deum est, occultum est aliis. I Reg. XVI, 7 : Homo videt ea quae parent, Dominus autem intuetur cor. Matth. VI, 4 : Sit eleemosyna tua in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. Sincera autem, quia quod ante Deum est, humana laude non est coinquinatum, vel permixtum. Proverb. XVI, 2 : Omnes viae hominis patent occulis ejus : spirituum ponderator est Dominus.
"Incedentes. "
Ecce commendatio a profectu.
Dicit autem tria : profectum, profectus generalitatem in operibus virtutum, et profectus ejusdem generalitatem in justificationibus.
De profectu dicit : " Incedentes, " hoc est, de virtute in virtutem proficientes. Psal. lxxxiii, 8 : Ibunt de virtute in virtutem. II ad Corinth. iii, 18 : A claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu. Isa. lx, 3 : Ambulabunt gentes in lumine tuo. Ezechiel. I, 12, unumquodque animalium ante faciem suam erat, et gradiebatur, hoc est, ad semper ingrediendum. Seneca : " Ibi desinis esse bonus, ubi desinis velle fieri melior. " Bernardus : " Stare in via Dei, " retrocedere est. "
Et subjungit profectus generalitatem in moribus :
" In omnibus mandatis. "
Mandatum et praeceptum idem est in substantia, differunt tamen in ratione : quia mandatum dicitur secundum quod mandat, sive nuntiat voluntatem divinam : praeceptum autem secundum quod est regula morum, ut ars est collectio praeceptorum ad eumdem finem tendentium. Psal. cxviii, 32 : Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Ibidem, v. 1 : Beati immaculati in via, etc. Psal. XVI, 5 : Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur, etc.
" Et justificationibus Domini. "
Justificationes, judicia. Aristoteles enim in libro quinto Ethicorum ostendit, quod justificatio non est justitia : sed justifica- tio est exhibitio justitiae de re, de qua potest esse quaetio : de qua confugitur ad judicem sicut ad justum animatum. Eccli. XVIII, 19 : Ante judicium para justitiam tibi.
Fit autem justificatio duobus modis, active, et passive : passive quidem; quando aliquis per judicium reducitur ad justitiam non renitens justitiae. Active autem duobus modis, scilicet, per judicem : et quando aliquis per se ipsum sine judicio reddit alicui quod suum est. Deuter. I, 16 et 17 : Quod justum est judicate : sive civis sit ille, sive peregrinus. Nulla erit distantia personarum :... quia Dei judicium est. Job, xxiii, 6 et 7 : Nolo multa fortitudine contendat mecum : ... proponat aequitatem contra me.
" Sine querela. "
Ecce innocentia. Quia sicut in praehabitis fuerunt simplices et recti, ita in isto recesserunt a malo. Psal. XXIV, 21 : Innocentes et recti adhaeserunt mihi. Judith, VIII, 8 : Non erat qui loqueretur de illa verbum malum. Sic enim accusator non habet locum. Apocal. XII, 10 : Projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri, die ac nocte. I Petr. II, 15 : Ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam. Sic enim justus evadit querelam omnem in judicio. Psal. CXI, 5 et 6 : Disponet sermones suos in judicio : quia in aeternum non commovebitur.
" Et non erat illis filius. "
Ecce quales sunt in generandi potestate. Quod describitur ad magnitudinem miraculi.
Dicit autem hic duo : carentiam videlicet prolis, et causam.
Carentia prolis describitur cum dicit : " Et non erat illis filius, " cum tamen bonum prolis sit omni modo bonum matrimonii. Omni autem modo dico : quia matrimonium aliquando est in officium civile, et aliquando in sacramentum. In officium quidem, secundum quod a Deo institutum legibus contrahentium ordinatur, ne terra depopuletur. Et sic patet quod est propter prolem. In sacramentum autem duobus modis, scilicet, secundum quod est medicina in remedium, ut concupiscentia prona in ruinam, honestate excipiatur nuptiarum, ut dicit Augustinus in libro de Nuptiis et concupiscentia. In sacramentum autem, quod est sacrae rei signum, scilicet conjunctionis : quae est inter animam sanctam et Deum. Et sic istis duobus modis habet tria bona, fidem, prolem, et sacramentum.
Et cum ita commendati sint parentes, videbantur tamen maledictioni subjacere, " quia non erat eis filius. " Exod. XXIII, 26 : Non erit infaecunda, nec sterilis in terra tua. Deuter. VII, 14 : Non erit apud te sterilis utriusque sexus.
Dicit autem : " Filius, " et non filia, quia principalis sexus qui exspectabatur, erat filius. Filia enim ex commixtione viri et mulieris matri juvare non poterat, quia corrupta fuit. Similiter poteris advertere, quod omnes fere mulieres magnos viros generantes, quasi dono Dei acceperunt foecunditatem : sicut Sara, et Rebecca, et Rachel, Anna mater Samuelis, uxor Manue patris Samsonis . Hoc autem fit, ut donum Dei ostendatur in prole : quae sicut supra facultatem naturae datur, ita etiam in gratia super communem legem exaltatur. Isti enim significantur potius esse filii promissionis quam humani seminis, licet in eis sit utrumque.
" Eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis "
Ecce causa. Et dicit duo, scilicet causam in matre, naturalem sterilitatem : et causam in utroque, antiquitatem : " Eo quod ambo processissent in diebus suis. "
Dicit ergo : " Eo quod esset Elisabeth sterilis, " hoc est, conclusam haberet vulvam ad concipiendum ex concupiscentia,quam aperuit promissionis gratia. Sapient. III, 13 : Felix est sterilis, et incoinquinata, quae nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum. Et notatur hic, quod Zacharias et Elisabeth desperantes de prole, voluptati operam non dabant : cui, ut dicit Augustinus, etiam in juventute operam dare verecundum est. Genes. XVIII, 12 : Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo ? I Reg. I, 15 : Dominus concluserat vulvam Annae.
" Et ambo processissent in diebus suis. "
Dies bonorum sunt claritates in gratia : quibus diebus pleni sunt sancti. Sicut dicitur de Jacob, Genes. xlix, 32, quod mortuus est Jacob plenus dierum. Proverb. IV, 18 : Justorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem. Processus autem dierum inducit frigiditatem, et siccitatem quae sunt duae causae infoecunditatis : sic, Isa. li, 1 et 2, dicitur de Abraham et Sara : Attendite ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci, de qua praecisi estis. Attendite ad Abraham patrem vestrum, et ad Saram quae peperit vos. Hoc autem fecit, ut tota foecunditas detur fidei, et non naturae. Ad Roman. IV, 19 et 18 : Non consideravit corpus suum jam emortuum, cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Sarae : sed contra spem in spem credidit. Contra spem naturae, in spem gratiae, ut dicit Augustinus, ut fieret pater.
" Factum est autem, cum sacerdofio fungeretur Zacharias in ordine vicis suae ante Deum,
Secundum consuetudinem sacerdotii, forte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini :
Et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi. "
Hic incipit ponere locum et tempus et opportunitatem annuntiationis.
Ponit autem hic tria : opportunitatem videlicet ex opere officii, cui deditus fuerat : opportunitatem ex tempore : et opportunitatem ex loco.
De primo dicit : " Factum est autem. " Quasi diceret : Quia tales erant parentes qui hoc merebantur ex congruo, licet non ex condigno, " factum est, " hoc est, ex divina dispensatione, " factum est, " opportunitate nacta ex opere magis congruo tantae annuntiationi, " cum " ipse " Zacharias, " memor Domini in opere officii, " sacerdotio, " hoc est, actu sacerdotali summo, "fungeretur. " Et hoc fuit decimo die Septembris, cum deprecaretur pro populi redemptione. Tunc enim de domo sua exierat, et in exhedris juxta templum habitabat in domo castitatis : quia in ministerio sacrificii non licebat sacerdotibus vacare amplexibus : et ideo exhedrae, hoc est, exteriores aedes factae sunt juxta templum, in quibus tempore sui ministerii habitarent. Sicut praeceperat Moyses, Exod. XIX, 22 : Sacerdotes qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, scilicet cum deberent occurrere Domino. Et, ibidem, v. 15 : Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris. Joel, II, 16 : Egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo. Ubi dicit Hieronymus, quod tempore supplicationis vacandum est ab amplexibus. Et Gregorius dicit, quod cum Patriarchae et Prophetae vacabant amplexibus, Spiritus Sanctus non tangebat corda ipsorum.