LIBELLUS DE UNITATE INTELLECTUS CONTRA AVERROEM.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

CAPUT IV.

De triginta argumentationibus quas pro

suae opinionis confirmatione erronei inducunt vel inducere possunt Averroistae, Sunt autem multa valde ex quibus probare videntur isti, quod ex omnibus animabus humanis remanens est unum et idem.

Et primum quidem quod inducunt, cui etiam maxime innituntur, est quod jam in parte est superius inductum. Dicunt enim, quod unius effectus indifferentis secundum essentiam, quamvis differat secundum modum suscipientis, et non secundum naturam ejus quod efficitur, est una causa essentialis. Forma autem est ad effectum, eo quod de non esse procedit ad esse, et est effectum quoddam in anima et in materia, non differens nisi secundum modum suscipientis. Igitur est effectus unius causae: essentialis primae : quia causae formales et efficientes resolvuntur ad unam causam primam.

Hinc ergo objiciuntur sic : Prima causa operans per essentiam, est una in omnibus effectibus suis : et si tollatur totum quod est de proprietate qua distinguitur effectus, non remanet nisi id quod est de causa et essentiali actu ejus. Cum igitur intelligentia sic causet animas in corporibus, cessante eo quod est corporum diversificantium eas, non remanet nisi id quod est de prima luce intelligentiae : et hoc non est nisi unum : igitur unum est quod remanet ex omnibus animabus. Hujus autem dant simile, quia videmus ignem in lignis causare calorem, et fumum, et rubeam flammam. Etsi aliquis tollat quidquid est in tali effectu ex parte lignorum, non remanet nisi clarus ignis. Et si tolleretur quidquid per materiam dividitur in toto mundo, non remaneret nisi ignis unicus : et quod remaneret ex omnibus ignibus, esset idem et unum. Sic igitur cum constat animam rationalem nihil aliud esse quam intellectualis substantiae : et dicunt quod sublato eo quod facit eam esse hujus et illius, cum non sit nisi intelligentia una ex qua resultat, erit unum et idem quod ex omnibus remanet animabus.

Unde per hanc viam etiam isti concedunt, quod anima corrumpitur secundum esse animae : et id quod remanet ex ea, est idquod est secundum substantiam substantiae intellectualis ethicis ejus, quae constituit animam in hoc corpore et in illo.

Secunda via est : quia dicunt quod omne quod distinguitur ab alio, aut distinguitur per materiam, aut per formam. Traditum est enim in V primae philosophiae, quod omne quod dividitur, dividitur aut per formam, aut per quantitatem. Scimus autem, quod intellectus unius animae ab intellectu alterius animae non distinguitur per aliquam formam, quae sit differentia essentialis : aut igitur distinguitur per materiam, aut est idem ipsi : quia idem est a quo non differt differentia. Quod autem non differt per materiam, planum est omnibus scientibus philosophiam : quia ab omnibus est scitum quod intellectus a materia penitus est separatus. Et alibi, nos jam probavimus, quia si daretur esse ex materia, non acciperet nisi illa cum quibus in materia habet communicationem, sicut facit oculus, et auris et omnes aliae virtutes quae sunt in materia : modo autem omnia accipit. Et si dicatur quod illa materia est spiritualis et intellectualis, nihilominus sequitur propositum : quia secundum hoc non intelligeret nisi spiritualia : quod, falsum esse videmus.

Adhuc autem quidquid est ex materia, non recipit nisi receptione materiae. Intellectus autem nihil eorum quae recipit, recipit receptione materiae, sed potius receptione loci. Igitur intellectus non est ex materia aliqua.

Adhuc autem quidquid. est ex materia aliqua, hoc quod recipit, non recipit nisi receptione subjecti, ita quod receptum distinguit ipsum secundum aliquid esse receptum. Intellectus autem species est eorum quae recipit sicut locus, et locans est species ejus quod recipitur in ipso : et non efficitur aliquid esse in eo quod sic recipit a recepto, sed potius e converso a recipiente datur esse recepto : ergo intellectus non est ex materia aliqua.

Si dicatur, quod haec quidem omnia sunt ex virtute formae quae est intellectualitas perficiens materiam ex qua est intellectus, sicut est manifestum quod ex virtute perspicuitatis multa sunt in

aere, quae non sunt ex potentia materiae: aeris : sicut verbi gratia, quod, colores sint in ipso secundum esse spirituale. Et sic velit dicere, quod illius materiae ex qua est intellectus, multa sunt ex parte formae quae perficit eam. Et hoc modo tunc receptio ejus est eiargata, quod ea quae recipiuntur in ipsa, aliter recipiuntur quam in materia. Sed contra hoc est, quod nulla forma quantumcumque sit nobilis, tollit a materia modum receptionis materiae in toto. Modus autem receptionis est recipere secundum esse : et ideo etiam quidam dicunt animam compositam ex materia et forma. Dicunt quod illa forma illi materiae dat esse. Ergo si intellectus est compositus ex materia et forma, oportet quod illius materiae sit recipere secundum esse omnes formas, ut videtur.

Et quod dicitur de perspicuo et coloribus, non est simile : quia etiam colores secundum esse spirituale potius sunt in aere sicut in medio locali, quam sint in materia : propterea quod omnino omni scienti philosophiam constat hoc quod materia quae individuat formam substantialem, per hoc quod est in ea, individuat etiam formam consequentem per hoc quod est in composito ex ea et ex forma individuata. igitur a destructione consequentis quae non individuat formam consequentem, non individuat formam substantialem. Sed in intellectu universali non sunt individuata : quia si essent individuata, non essent universalia : ergo non est ibi materia individuans formam substantialem : et sic sequitur quod, prius.

Tertia via est, quod omno quod habet materiam, est in potentia ad aliquid : quia etiam in coelo in quo est materia est potentia ad ubi. Si ergo est materia in intellectuali anima, oportet quod secundum aliquid sit in potentia. Constat antem quod non est in potentia ad actum perfectum nisi mediante actu imperfecto qui est motus : quia omne quod de po- tenlia venit ad actum, per motum venit ad actum : hoc autem non oportet probare, quod anima intellectualis non subjiciatur motui : ergo non. habet materiam : et si non habet materiam sublato eo quod attribuit eam huic corpori et illi, non remanet aliquid quod dividat id quod separatur ex omnibus hominibus. Igitur id quod ex omnibus remanet, est idem et unum.

Quarta via est quasi logica. Dicunt enim, quod quidquid ex se non diffinit aliquid nec determinat, remanet universale et idem et unum ubique : intellectus autem separatus ex se non diffinit nec determinat aliquid. : igitur videtur quod remaneat universalis idem ubique. Si enim aliquid diffiniret et determinaret intellectus ex se, illius esset sicut materiae propriae : nullius autem est sicut materiae propriae : ergo nihil ex se diffinit vel determinat. Sublato igitur eo quod per se refertur ad. hunc vel ad illum, quod est id quod respicit continuum et tempus, et haec est imaginatio et sensus, remanens in se nihil sibi difiniens neque determinans. Ideo igitur est ubicumque sit et ex quocumque. Et illi rationi multum innititur Averroes, sed aliis verbis lormat eam. Sed quia fortior apparet, sicut haec formata est, ideo sic induximus eam.

Quinta via est : quia non fit oculus omnium colorum susceptivus et harmonia quaedam, nisi per id quod est colorum substantia et hypostasis quod est perspicuum : nec agit color in oculum, nisi per id quod est actus et perfectio colorum secundum actum et species ipsorum. Igitur eodem modo nos de occultis non possumus judicare nisi per manifesta. Intellectus non fit susceptivus omnium formarum tam eorum quae . sunt corporalia,

quam eorum quae sunt intellectualia tunc, nisi per id quod est hypostasis omnium formarum secundum hoc quod formae sunt: nec movent intellectum tales formae, nisi per id quod, est species omnium. Intellectus autem accipit formas physicas et mathematicas et divinas, sicut in III de Anima ''a nobis est probatum, et in multis aliis locis. Oportet igitur quod accipiat eas, et sit acceptivus ipsarum per hoc quod in ipso est aliquid quod est formarum omnium hypostasis, et quod formae moveant per eam per hoc quod est species formarum omnium. Neutrum autem horum est aliquid materiale, sed. formale. Oportet igitur intellectum esse de se immaterialem, et esse formarum omnium quamdam hypostasim. Et speciem oportet esse alteram ab intellectu quae moveat ipsum, vel potius moveatur ad ipsum sicut ad. locum et ad speciem. Nihil igitur penitus in intellectu est aliquid materiale, nisi aliquis velit fingere. Et diximus jam, quod hoc non licet. Igitur quod ex omnibus manet, est forma indistincta. Et haec ratio valde est notabilis et bona : quia ex ea sequitur quod idem est quod manet ex omnibus corruptis post mortem.

Sexta via est : quia dicunt quod id quod per se est causa simplicitatis et separationis a materia, maxime est simplex et separatum in seipso. Simplicitatis autem et separationis non causa est in rebus nisi intellectus. Igitur secundum se maxime est simplex et separatus. Quod autem maxime est simplex et separatum, non distinguitur per hoc quod est in multis. igitur intellectus sive intelligentia secundum se non distinguitur per hoc quod est in multis. Quod autem non distinguitur per hoc quod intellectus, si accipiatur absque multitudine, remanet indivisum et unum. Igitur intellectus remanens ex omnibus intellectu bus remanet intellectus indivisus et unicus.

Haec autem via est cui multum innituntur illi qui hunc errorem invenerunt. Per istam enim viam habere videntur, quod una sola intelligentia quam decimi ordinis vocant, est quae irradiat super animas, et facit in eis operationem intellectualem, et quod haec sola est quae remanet post mortem, sicut fuit ante mortem.

Septima via est quae fundatur super propositiones logicas. Dicunt enim quod species accepta sine materia est una natura indivisa, et non dividitur nisi per materiam. Et hoc accidit ei in quantum est in materia, et non secundum se : haec autem multo magis convenit ei quod est species specierum. Est autem intellectus species specierum. igitur non dividitur nisi participatione materiae. Sed participare materiam est contra naturam intellectus et contra diffinitionem ipsius. Igitur intellectus materiam non participat : manet igitur indivisus in omnibus. Quod igitur ex. ipso relinquitur post mortem ex omnibus, est unum et indivisum. Et haec ratio est cujusdam Mauri qui vocatur Abubacher.

Octava via est haec : quia id quod est in aliquo, est in eo secundum potestatem ejus in quo est. Exemplum ejus autem hoc est : quia si colores sunt in corpore terminato, sunt in ipso secundum potestatem corporis terminati. Si autem sunt in perspicuo, sunt iterum in ipso secundum potestatem perspicui. Et si sunt in. oculo, iterum secundum aliud esse sunt in ipso quod est secundum potestatem oculi. Et sic est in omnibus : haec enim propositio non habet instantiam, dummodo bene intelligatur. Nos autem jam praediximus, quod non loquitur hic nisi bene intelligentibus. Si ergo sic est, assumamus hanc, quod universale est in intellectu et non alibi : et intellectus est qui agit in. ipso universalitatem, et reci-

pit ipsum ut universale. Nec est aliquid quod recipiat universale ut universale, nisi intellectus. Haec igitur receptio est secundum potestatem qua intellectus est intellectus. Haec autem potestas non fundatur nisi in eo quod. est universale existens ubique et semper. Ergo intellectus est universale ubique et semper. Quod autem ubique est et semper, unum et indistinctum est apud omnes. Et quod ex ipso relinquitur ex omnibus, est unicum et idem. Igitur intellectus et est unus in omnibus, et quod ex ipso relinquitur ex omnibus, est unum.

Nona via est : quia dicant, quod. ab omni Philosopho scitur, quod intellectus quia vere est hominis intellectus, est illo qui est adeptus. Adeptus autem intellectus non est nisi qui acquiritur per resolutionem omnium attrahentium et determinationem luminis puri intellectualis, quod relinquitur ex hujusmodi resolutione. Constat autem quod non est illud lumen nisi lux intelligentiae separatae et agentis. Haec autem lux secundum se accepta sine contrahentibus et determinantibus eam, est una et indistincta relicta ex resolutione omnium. Intellectus igitur adeptus est unus qui relinquitur ex omnibus. Hic autem est intellectus humanus. Igitur quod relinquitur separatum ex omnibus animabus hominum, est unum et idem.

Huic etiam rationi multum innituntur : et est ratio Alfarabii, sed non inducit eam ad hoc ad quod illi utuntur ea, sed ad. hoc quod ostendat quod anima ideo est in corpore posita, ut intellectum continue adipiscatur.

Decima via est probationis qua dicunt, quod omnis forma quae per esse distinguitur et multiplicatur in materia, potentia est in materia, et per mutationem vel motum educitur de ipsa. Intellectus autem nec per substantiam, nec per operationem est talis forma. Igitur nec potentia est in materia, nec per motum vel mutationem educitur de illa. Igitur non est forma per materiam multiplicata. Si sic est, sequeretur necessario quod id etiam quod relinquitur post materiae corporalis resolutionem, quod hoc non. est multum, nec plura, sed unum solum. Huic etiam rationi multi multum innituntur.

Undecima via sumitur a quodam quod est intellectus propria passio. Hoc autem est quod dixit Anaxagoras, quod videlicet intellectus nihil nulli habet commune : quod enim nihil nulli habet commune, remanet indistinctum et unum : eo quod omnis distinctio fit per divisionem ex aliquo communi. Quod autem remanet indistinctum et unum et idem in omnibus, et post separationem ab omnibus remanet unum et idem. Igitur intellectus post separationem ab omnibus non est nisi unus numero et idem : cessante enim eo quod facit numeratum, non manet nisi commune.

Duodecima via est sumpta similiter a passione intellectus, quae est quod separatus est.intellectus : sed nihil est distinctum per hoc a quo est universaliter separatum. Intellectus autem universaliter est a materia separatus. Ergo per materiam nullo modo est distinctus. Constat igitur, quod per materiam non dividitur intellectus unius hominis ab intellectu alterius. Et iterum palam est, quod formaliter per differentiam aliquam non distinguitur unus intellectus ab alio. Ergo nullo modo distinguitur : et quod est indistinctum in omnibus, remanet unum et idem separatum, ab omnibus : ergo unus numero intellectus et est omnium et unus et idem remanet post separationem ab omnibus.

Tertia decima via est sumpta a quibusdam similibus. Scitur enim quod virtus cordis una est universalis in omnibus membris : et si per intellectum tollantur omnia membra, remanet una virtus cordis numero indistincta. Si autem virtus

cordis esset non organica, tunc id quod remaneret ex omnibus membris, esset indivisibile unum et non organicum. Est autem una virtus intelligentiae, ut dicunt, cujus instrumentum est omnis anima. Cujus signum est, quia diversimode sentiunt quae sentiunt, et diversimode imaginantur quae imaginantur : tamen omnes qui intelligunt per intellectum purum et simplicem, omnes eodem modo intelligunt : quod non posset esse, nisi una intelligentia esset, cujus instrumentum est omnis anima. Si igitur subtrahatur anima hujus et illius, relinquitur quod idem est unum quod remanet ex omnibus ipsis.

Et haec ratio supponit quod intellectus non sit pars animae, quod fere supponunt omnes Arabes, qui hujus erroris primi sunt inventores.

Quarta decima via est: quia duplex est participatio unius naturae communis. Aut enim participatur secundum esse, aut participatur secundum essentiam. Secundum esse quidem, sicut natura generis participatur a speciebus, et natura speciei participatur ab individuis. Et quod quidem participatur secundum esse, multiplicatur in his quae ipsum participant, et secundum omnes potentias naturales, et secundum actiones diversificatur in illis : et unus melius et alter pejus se habet in his quae ad tales pertinent potentias et operationes, et per defectum corporis deficiunt hujusmodi potentiae et operationes. Id autem quod participatur per essentiam unam, non diversificatur in his quae ipsum participant, nisi in potentia et operationibus quas habet in his quae participant ipsum, et non in seipso. Cujus exemplum est in lumine solis, quod unum in substantia participatur a. multis, et diversas habet potentias in illis : sed in se manet unum. Intellectus igitur aut participatur primo modo, aut secundo modo. Si primo modo, tunc oporteret quod secundum se deficeret deficiente corpore et putre- scente : quod falsum est, quia dici. Aristoteles quod non. aequaliter judicant per intellectum juvenes senibus presbyteris. Si autem secundo modo participatur, tunc quidem in his potentiis hebescit intellectus, in quibus operatur in corpore deficiente per senectutem. Et illae sunt in quibus non intelligit sine continuo et tempore, apud se tamen manens indeficiens. Sed quidquid sic participatur a multis per substantiam, manet unum et indivisum ab illis, et est unicum in substantia. Igitur esse quod manet de omnibus animabus, incorruptibile, est unum per substantiam et indivisum. Huic etiam rationi multum valde multi innituntur hujus erroris auctores.

Quintadecima via est subtilis valde. Dicunt enim quod forma lucis corporeae non habet contrarium,et ideo dividi non potest, nisi per materiam in qua est. Cum autem sit prima inter formas corporeas, non applicatur alicui, nisi per naturam, qua illud cui applicatur, communicat cum perpetuo superius corpore. Quod autem lux et lumen non habeant contrarium, patet omni philosophiam scienti.

Similiter et hoc planum est, quod cum omnis divisio essentialis fiat per contrarias differentias, quod illud quod non habet contrarium, non dividitur ex aliquo communi quod sit ante ipsum.

Secunda vero pars dictorum plana est: quia sive lumen sit in coelesti, sive sit in perspicuo elementali, sive in corpore terminato, non est in aliquo nisi prout est actus perspicui aliquo modo. Et haec communicat inferius corpus cum perpetuo superiori. Si autem sic est, ut inquiunt, in forma corporea nobilissima, necesse est ut haec multo magis sit in illa .quae est omnium formarum prima et divinissima. Hanc autem constat esse intellectum : est enim intellectus primum post causam primam, et primus influxus lucis causae primae est intellectus. Igitur ista natura quaecumque est, non habet aliquod contrarium, nec participatur ab aliquo, nisi per aliquod divinum, in quo

id. quod accipit ipsum, convellit cum causa prima. Haec autem non potest esse materia. igitur intellectus est natura

o quae non contrarietate aliqua distinguitur ab aliquo, nec materia manet : igitur secundum omnem bene intelligentem indivisa et una in omnibus in quibus eodem modo participatur, et post separationem ab ipsis manet unum et idem ex omnibus relictum.

Decima sexta via est sumpta ex destructione responsionis quae posset fieri, et quae datur a pluribus. Dicunt enim, quod intellectus unius distinguitur ab intellectu alterius in numero per materiam in qua est, et non per materiam ex qua est. Et dicunt intellectum esse compositum ex materia, quae non determinatur nisi tantum forma substantiali, quae secundum esse est prima. Et haec forma est intellectualitas : et materia illa nihil habet de proprietatibus materiae, nisi duo prima, quorum unum est formam fundare, et secundum est formam fundatam per esse dividere. Et haec est responsio Avicebron in libro de Forma et materia, sive de Fonte vitae intitulato.

Sed contra haec objiciunt, dicentes secundum omnem philosophiam hoc esse planum, quod ex hoc quod est hoc aliquid et materia, nihil fit unum. Si ergo anima intellectualis hoc modo est hoc aliquid per compositionem materiae et formae, non potest fieri secundum substantiam ex ea et corpore unum. Igitur homo non est unus per substantiam, quod falsum est. Falsum igitur est hoc, quod anima intellectualis habeat talem materiam, ut isti dicunt. Et si non habet materiam, nec fundatur, nec distinguitur : et sic redit quod id quod ex omnibus hominibus incorporale relinquitur, sit unum et idem.

Decima, septima via est sumpta ab hujus intellectus operatione. Agens enim universaliter et ubique non potest esse

distinctum. Si enim detur quod sit distinctum, tunc sequitur quod sit diffinite in loco uno per se .vel. per accidens : et extra locum illum non est operatio ipsius : quia operatio non extendit se extra id cujus est, nisi per aliquid medium continuetur ad id quod distat ab eo quod operatur. Intellectus autem est universaliter agens in coelo et in terra, ad distans et ad id quod est prope, praeter id quod per aliquid medium continuetur ad id circa quod operatur. Igitur intellectus non est natura determinata vel definita, ad aliquid. Quod autem sic indefinitum et indeterminatum est, cum separatur ab his in quibus agit, remanet unicum separatum ab omnibus. Igitur quod de intellectu remanet separatum ab omnibus, est unum et indivisum.

Haer ratio quibusdam indoctis videtur debilis, et est fortissima, et ad. solvendum difficilis multum.

Decima octava via est sumpta a simili. Dicunt enim, quod intelligentia separata est quae, movet coelum quodcumque sit illud. : quia de hoc non hic est quaestio : et si consideramus formam quam largitur intelligentia corpori quod movet, una est ex parto moventis, et una, est ex parte ejus quod movetur, licet forte distendatur in moto et in motu, quae indivisa et indivisibilis est in movente. Si ergo motor qui est intelligentia, formam det ad modum moventis, et non mobilis, sive ejus quod movetur, illa manet simplex indivisa in omnibus illis quae ipsam hoc modo participant. Talis autem forma quae est ad modum primi motoris, inter omnes formas est intellectus et anima intellectualis. Ergo simplex et indivisibilis est in omnibus qui intellectum participant. Propter quod etiam nullius corporis dicitur actus. Quod autem simplex et indivisum est in omnibus, separatum ab omnibus remanet idem et unum. Igitur quod de intellectuali anima separatur ab omnibus, idem est et unum.

Haec autem ratio fundatur super hoc, quod nulla forma dividitur per materiam, nisi alia sit in hac parte materiae, et alia in alia, nisi quae data a motore ei quod movetur, distenditur aliquo modo, ut virtus corporis in quantitate ejus quod movetur, et in quantitate motus ipsius, quae quantitas secundum diversas suas partes particulariter movet materiae unam partem et aliam : quia si physice loquamur, materia non est perceptibilis formae quae est in intellectu motoris, nisi per quantitatem moti et motus, nec est intelligibile quod forma aliqua sit per quantitatem moti et motus, nisi distensa per totam continuitatem qua potentia exit in actum. Et ideo si aliqua forma tali distensione est indivisibilis, illa non datur per id quod movetur, nec per motum ejus, sed. fluit ab ipsa substantia motoris, Et ideo est immaterialis et indivisibilis in omnibus, et separata ab his in quibus est, remanet una numero et indivisa. Et haec ratio est fortis.

Decima nona via est sumpta ex hoc quod intellectus est locus intelligibilium et non subjectum proprie.

Sic autem arguunt, quod quidquid per unam et eamdem rationem est locus omnium, unum est et indivisum,nisi per situm dividatur quoad omnia, ista. intellectus autem ut locus se habet ad omnia, et sic est esse omnia fieri unum secundum actum cum omnibus, quia omnium est locus. Tollendo igitur situm qui sibi non convenit, unus intellectus est In omnibus intelligibilibus et indivisus. Igitur est unus in me, in te, et in quolibet alio. Igitur post me et te et quemlibet alium, unum et idem est quod manet ex omnibus post mortem.

Et haec ratio est fortis valde, si bene intelligatur qualiter intellectus est locus specierum intelligibilium, et nullo modo subjectum. Sed de hoc hic agere non habemus, sed in aliis hoc a. nobis determi-

natum est, et ibi etiam probatum est , ''quod intellectus et id quod intelligitur, unum sunt secundum actum.

Vigesima via est sumpta a passione propria animae secundum intellectum. Et haec est, quod ipsa est imago omnium. Duae enim sunt imagines omnium universaliter solum, quarum una est universaliter agens : illud enim necesse est esse conveniens omnibus : quia probatum est, quod. omne quod fit, fit ab agente convenienti sibi in forma. Alterum autem est materia prima, quae potentia est omnia, et habet omnium in se inchoationem formarum : et haec est imago secundum potentiam. Prima autem imago est secundum actum : propter quod probatum est, quod actus perfectus omnium est ante potentiam. In his autem nec agens secundum, nec materia secunda sunt imagines omnium : quia nec agens secundum per potentiam activam, nec materia secunda per potentiam passivam ambit omnia, sed quaedam : et illorum est imago. Anima autem per intellectum universaliter agentem intelligibilia, est imago omnium et actus : et per intellectum potentialem quo fit omnia, est imago omnium et actus : igitur natura illa intellectualis non potest esse determinata ad aliquid, sicut neque materia vel agens universaliter possunt esse determinata : quia sic essent secunda, non prima : nec ambirent omnia, sed quaedam. Si autem hoc esse est necessarium, tunc intellectus indeterminata natura est in omnibus et indivisa : et sic quod relinquitur ex omnibus, est indivisum et unum solum.

Vigesima prima vita est sumpta a proprietate primi agentis et ultimae formae. Agens enim universaliter est agens ad. hanc intentionem, quod id quod agit, pertingat ad similitudinem ipsius in for- ma ultima. Ergo forma inter omnes magis similis primo agenti sive efficienti, est forma ultima quae se ex additione habet ad omnes alias formas in genere. Haec autem non est nisi intellectus : quia illa se habet ex additione ad esse, vivere, sentire, et universaliter cognoscere cognitione distincta. Hic igitur inter omnes modos magis assimilatur eidem agenti, et magis participat de bonis ejus nobilibus. Divinas autem nobilitates ejus non contingit participare particulariter, sed universaliter : nec contingit participare permotum, sed per immobilitatem : quia quod participat particulariter, non participat divinas: et quod per mobilitatem participat, participat cum. indigentia. Intellectus igitur erit natura quaedam quae nec particulariter nec mobiliter participat : sed talis natura nec est particularis, nec distans a primo fonte divinarum : igitur intellectus neque est particularis natura, neque distans, sed potius una intelligentia primae causae per seipsam conjuncta, et ex illis divinis influens super animas quae lumen ejus participant, et si sic est una et impartibilis et immobilis in omnibus lumen suum participantibus, sequitur necessario quod post resolutionem omnium id quod remanet, non est nisi idem et unum. Et huic rationi fortiter nituntur.

Vigesima secunda via est sumpta penes naturam ejus quod est universale. Natura enim communis est ipsa substantia ad quam refertur diffinitio, aut aliquid: diffinitionis illius naturae, et est simplex in se existens, et accidit quod sit universale vel particulare. Et similiter accidit ei, quod sit in intellectu, vel quod sit in sensu. Cum autem per accidens sit universale et in intellectu, tunc per hoc accidens fit universale, quod accipitur ut similitudo omnium eorum quae ambit potentia vel actu. Et quando cffi-

citur particularis in sensu, tunc fit per accidens quod est esse suum in hac materia sensibili. Si igitur nihil horum accidit alicui naturae simplici, illa nec erit universalis, nec particularis, sed in se manens simplex substantia et indivisa. Talis autem est natura intellectualis, cui non accidit esse in materia, vel quod potius impossibile est esse in materia. Igitur per esse non multiplicatur, sed manet simplex et una. Quod igitur remanet post resolutionem omnium, est simplex et unum et non multa.

Vigesima tertia via fundatur super exclusionem falsae responsionis Avicebron. Dicit enim, quod sustinere et recipere sunt passiones materiae, et ubicumque inveniantur, in illis est materia : sed patet quod etiam forma sustinet et recipit, sicut linea rectum et curvum, et numerus par vel impar, et albedo claritatem majorem vel minorem : nec tamen propter hoc sunt composita ex materia et forma. Si igitur anima suscipiat potentias naturales et scientias et virtutes, non. propter hoc sequitur quod sit composita ex materia et forma.

Et quamvis hoc sufficiat ad exclusionem ejus quod dicit, tamen alibi jam probavimus, quod anima non est subjectum scientiarum et virtutum proprie loquendo, nec formarum intelligibilium, sed potius talium est locus : et homo secundum aliquid sui, non est subjectum talium, nisi valde large de subjecto loquamur : et large loquendo de subjecto, possunt ea quae non sunt composita, esse subjecta. Si ergo sic se habet intellectus, ut videatur esse natura simplex et indeterminata per subjectum et locum. Esse autem quod indeterminatum est per subjectum et locum, est idem in omnibus, et idem et unicum remanet resolutis illis in quibus est per aliquem modum essendi.

Ergo idem est intellectus qui relinquitur ex omnibus animabus.

Vigesima quarta via est sumpta per similitudinem omnium formarum. Omnes enim formae talis naturae sunt, quod post resolutionem posteriorum remanet unum quod fuit esse in omnibus. Et si formae essent substantiae separabiles, remaneret una substantia quae fuit in omnibus, sicut dixerunt illi qui ponunt formas separatas. In hoc autem in quo deficiunt formae illae, non deficit intellectus qui perfectior est omnibus formis. A simili igitur quod remanet post resolutionem hominum, non est nisi numero per substantiam quando est separatum. Et sic idem est quod relinquitur ex omnium hominum animabus.

Vigesima quinta via est sumpta ex hoc quod est causa diversitatis numeri. Numerus enim non est inventus nisi per divisionem : quia divisio est causa numeri. Quaeramus igitur, quomodo numeretur id quod remanet ex uno homine et ex alio ? Et supponamus cum Philosophis, quod nihil remanet post mortem de his quae sunt virtutes corporeae, secundum hoc nihil manet nisi natura intellectualis. Constat autem, quod illa non cadit in numerum per formam substantialem qua una differat ab alia : quia sic essent diversae species animarum illae quae remanent ex omnibus in specie convenientibus : quod est impossibile. Oportet igitur, quodsi numerantur, numerentur per id quod est in anima sicut materia. Tale autem aliquid non invenimus nisi intellectum materialem, qui vocatur possibilis. Hic autem intellectus, ut probatum est in III de Anima , ''nec est corpus, nec virtus in corpore, nec materia aliqua, sed est separatus sicut intellectus agens. Igitur iste cum sit separatus, communis et omnibus unus in se existens. Igitur nec per illum numeratur id. quod remanet post mortem hominum. Igitur nullo modo cadit in numerum : et sic unum et idem est, quod remanet ex omnibus, et secundum naturam incorruptibile.

Vigesima sexta via est sumpta ex propria separati passione : et est ratio quam facit Avempace in epistola quam vocavit de Continuatione intellectus cum homine. Dicit autem sic : Omne separatum ab aliquo respiciens aliquid praeter se, quod movet sicut motor separabilis ab illo, est unum apud se, quod nec multiplicatur nisi virtute qua continuatur cum illo quo movet. Veritas hujus propositionis probatur ex omnibus motoribus caeli separatis, et ex omnibus motoribus civitatum et communitatum : quia quilibet illorum unus apud se manens movet multitudinem quamdam, nec multiplicatur nisi multiplicatione virtutis qua conjungitur his quae movet.

Habita autem ista propositione, procedit sic omnis motor separatus unus apud se manens, et non multiplicatione virtutis qua conjungitur his quae movet, relinquitur unicus, et nullo modo multiplicatus : sed. anima intellectualis per naram est hujusmondi motor separatus, sicut nauta a navi, et non conjunctus individuis nisi per virtutem qua movet ea : igitur separata ab individuis anima intellectuali, remanet una et eadem substantia apud seipsam, et nullo modo multiplicata.

Vigesima septima via est Averrois super III de Animat, supponendo hoc quod demonstravit Aristoteles, quod intellectus possibilis non est materia, licet secundum aliquid sit materialis.

Elicitur autem sic argumentatio ipsius.

Quidquid recicipit formam quae est una non multiplicata in multis et omnibus in. quibus est, ipsum est unum in omnibus illis. Intellectus possibilis sic recipit formam intelligibilem, ut dictum est. Ergo intellectus possibilis est unus in omnibus illis in. quibus est forma intellectualis. Probatur autem prima pars primae ex hoc quod forma recepta numeratur per numerum subjecti recipientis. Et ideo si receptum in omnibus vel multis est unum, oportet quod recipiens in eisdem sit unum et idem. Secunda autem probatur ex hoc, quod si daretur quod forma universalis recepta in. me et in te, non esset una, sequerentur multa inconvenientia : sequeretur enim quod receptum in me esset singulare, et in te similiter. Et haec duo singularia haberent unum universale abstractum ab eis, et sic intelligibile esset intelligibile. Et hoc de necessitate abiret in infinitum, sicut cuilibet patet qui scit philosophiam. Sequeretur etiam, quod receptio intellectus possibilis esset sicut receptio materiae : quia quidquid recipit forma secundum esse singulis, est materia vel virtus materialis, et non operans nisi in materia. Et hoc est contra naturam substantiae separatae qualem probat Philosophus esse intellectum possibilem. Sequeretur iterum, quod cum discipulus accipit doctrinam a magistro,quod generaretur in ipso alia quaedam scientia, sicut unus ignis generatur ab alio igne : quae omnia sunt absurda. Habito igitur quod intellectus possibilis est unus in omnibus, sequitur necessario quod unum et idem est, quod relinquitur ex omnibus. Et sic habetur propositum sicut prius.

Vigesima, octava via est sumpta a ratione possibilis intellectus in quantum ipse est potentia omnia, et est cujusdam Philosophi Mauri, qui vocatur Abuba-

chcr, quem alio nomine quidam Haly vocarit.

Objicit autem sic : Quidquid est potentia omnia, non est res in seipsa distincta ab aliquo : intellectus possibilis est potentia omnia : ergo non est res in seipsa distincta ab aliquo. Probatur autem prima per hoc, quod si detur quod id quod est in potentia omnia, sit res distincta ab aliquo, sequitur contradictio, quod videlicet non omnia sit in potentia : quia non distinguitur ab aliquo nisi per id quod est in actu : et quod est in actu, non est in potentia. Igitur non fuit verum quod esset in potentia omnia, et nihil omnium in actu : quod tamen probatum est de intellectu possibili.

Hoc autem sic habito, procedit sic : Quod non est distinctum ab aliquo, secundum se non numeratur quando est secundum se acceptum : intellectus possibilis non est distinctus ab aliquo : igitur non numeratur, quando secundum se est separatus. Post mortem autem est separatus secundum se acceptus : ergo tunc non numeratur, sed est idem in omnibus et per omnia, et non multiplicatur.

Vigesima nona via est fundata super proportionem agentis intellectus et possibilis, et est Averrois in commento super III de Anima ''extracta de verbis ejus sic : Agens enim omnia universaliter non agit nisi fundatum in aliquo : quia agens universaliter est forma, quae nec esse habet, nec actionem, nisi fundetur in aliquo. Et sic oportet, quod intellectus agens fundetur in possibili : quia in alio fundari non potest uuiversaliter agens, nisi in eo quod est universaliter receptivum actionis ejus. Et ideo dicit, quod si. agens est aeternus, quod necesse est quod possibilis sit aeternus, loquens contra Themistium et Theophrastum. Et ideo quaerit qualiter esse possit, quod si

agens est aeternum et patiens aeternum, quod factum ab agente in patiente sit generativum et corruptivum ? Si autem sic est, oportet quod tota natura intellectualis in homine sit separata et aeterna. Quod autem est separatum et aeternum, non numeratur numero materiae cui per accidens conjungitur : haec enim propositio per se patet cuilibet. Sed intellectus non conjungitur materiae, nisi cum continuo et tempore per formas imaginatas. Igitur non numeratur numero hominum. Resolutis igitur omnibus, non remanet nisi unum solum ex omnibus nullo modo multiplicatum. Et est ratio quae multum est fortis, licet quibusdam non videatur.

TRIGESIMA via est fundata super hoc in quo pendet homo ad intellectum primum qui est causa omnis intellectus. Et hoc iterum extrahitur de verbis Haly Abubacher.

Nos enim in aliis iocis ostendimus, quod nihil est in natura sua perfectum nisi in tantum proveniat perfectum quod attingat: aliquo modo suum movens primum. Cum igitur secundum Aristotelem, solius hominis sit intellectus, oportet quod primum movens hominem ad hoc quod ejus intellectus est, sit intellectus primus. Oportet igitur, quod per aliquod simile vel idem intellectui primo dependeat ad ipsum, et quod hoc sit maximum bonorum suorum et nobilissimum. Illud autem per quod sic dependet ad intellectum primum, non potest esse nisi separatum. Igitur dependet per separatum. Non autem est in homine separatum, nisi quod est non determinatum huic et illi : igitur per hoc quod non est proprium huic et illi, dependet ad. intellectum. Sed nihil remanet de anima post mortem, nisi id quod dependet ad. intellectum primum : igitur quod ex om- nibus hominibus remanet post mortem, quod non est alicui proprium : igitur unum commune est omnium quod remanet. Et sic habetur propositum.

Haec igitur sunt quae partim ingenio proprio, partim ex dictis Peripateticorum collegimus, et sunt difficilia valde ad solvendum. Sed antequam his respondeamus, disputabimus in contrarium. Et in hac disputatione sicut et in priori nihil secundum legem nostram dicemus, sed omnia secundum philosophiam.