MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. II.
Concedimus, quod congrua et necessa-: ria fuit ista nuntiatio propter quatuor. Propter Dei honorationem, angelicae dignitatis ostensionem, beatissimae Virginis commendationem, et ad nostram utilitatem.
Deus honorabatur in ista annuntiatione tripliciter. Quantum ad potentiam : quia Angelos habuit in ministros. Quantum ad sapientiam, in eo quod modus liberationis nostrae modo perditionis nostrae directe obviavit, scilicet in eo quod Virginem docuit per Angelum, sicut angelus virginem decepit. Quantum ad bonitatem, in eo quod de contingentibus nihil omisit in omni eo quod ad honorem matris suae necesse fuit. Congrua ergo fuit ad. Dei. honorationem.
Necessaria etiam fuit ad angelicae dignitatis ostensionem, quae similiter ostenditur in tribus. Primo, quia Angelus haec nuntiando suum officium exercuit. Secundo, quia summi secreti conscius fuit. Tertio, quia summam beatitudinem homini nuntiavit.
Fuit etiam ad beatissimae Virginis commendationem necessaria, quae etiam in tribus consistit. Virtus enim Virginis manifestatur, meritum ejus augmentatur, intus et extra illuminatur, et unumquodque illorum triplicatur. Manifestatur enim virtus ejus humilitatis in turbando, virtus discretionis in. inquirendo, et virtus fidei in consentiendo. Meritum ejus augmen- talur in tribus : In credendo ninitio, in consentiendo nuntiato, in humiliando se
Deo. Intus et extra tripliciter illuminatur, in potentiis primis, mediis, et ultimis : in primis, id est, sensualitate per allocutionem et responsionem, in mediis per imaginationem et cognitionem, in ultimis per internam inspirationem. Et sic annuntiatio fuit utilis ad Virginis commendationem.
Fuit etiam necessaria ad nostram utilitatem : ad hanc quoque tripliciter, ad fidei confirmationem, ad. devotionis accensionem, ad actuum informationem. Fides nostra confirmatur in eo quod origo et exordium processus nostrae redemptionis seriatim et ordinate describitur, et sancti Evangelii testimonio roboratur. Devotio accenditur, cum toti humano generi, mediante beatissima Virgine, perfecta pax et reconciliatio nuntiatur,et humana natura Deo abjecta et Angelis inimica, a Deo prior per Angelum salutatur. In hac annuntiatione actus nostri informantur per id quod beatissima Virgo gessit, quando ad ipsam Angelus venit, et per id quod respondit Angelo, et per id quod post receptionem plenitudinis gratiae fecit, elegantissime instruimur qualiter audita debemus conservare, qualiter nos debeamus ad recuperandam gratiam praeparare, qualiter recuperatam gratiam augmentare, qualiter augmentatam conservare.
Et sic patet ad quae, et ad quid necessaria fuit Ista nuntiatio.