DE BEATO STEPHANO.
Ecce video coelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei. Act. vii, 55.
Tria sunt hic notanda :
I. Quis sit iste qui se coetos apertos videre protestatur ? II. Quid per coelos quos apertos vidit, intelligatur? III. Quare Jesus non sedens, sed stans a Stephano videatur?
1.
De primo nota, quod ille qui se coelos apertos videre protestatur, est Beatus Stephanus. Stephanus interpretatur regula vel corona. Interpretatio itaque nominis sui innuit aperte, quod secundum regulam doctrina Jesu vixit, et quod bene vivendo coelestem coronam promeruit. Nos etiam imitari debemus Beatum Stephanum, ut secundum regulam doctrinae Jesu vivamus, et sic nos dignos coeles tis coronas faciamus. Unde dicit
Apostolus ad Galat. VI, 16 : Quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia. Quasi diceret : " Quicumque regulam doctrina Jesu " Christi secutus fuerit, illum Dominus " corona pacis ac misericordia corona-" bit. "
Doctrina vero praecipue consistit in duobus, videlicet in dilectione Dei, et proximi : et haec sunt duo latera regulae sive norma. De his duabus dicit Dominus, Matth. XXII, 37 et seq.: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in lota anima tua, et in tota mente tua... Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis universa lex pendet, et Propheta. Igitur haec est regula sive norma, quae dirigit nos ad coronam perpetua gloria, ut videlicet Deum et proximum omni studio diligamus. Qui enim Deum vere diligit, praeceptis suis universis devote intendit. Qui etiam proximum sincere diligit, nec verbis eum, nec factis offendit.
II.
De secundo nota, quod per coelos quos Stephanus apertos vidit, intelliguntur novem ordines electorum. Primus ordo est parvulorum recenter post baptismum morientium. Secundus ordo est viduarum et conjugatorum poenitentium. Tertius virginum sanctarum. Quartus est sanctorum Confessorum , Pontificum, et Doctorum. Quintus est sanctorum Martyrum Sextus est sanctorum Prophetarum. Septimus est sanctorum Apostolorum. Nonus est Angelorum. Super hos vero novem ordines thronus Beatae Virginis collocatus est ad dexteram humanitatis Jesu Christi, quae scilicet humanitas in ipsius sanctae Trinitatis coelo dulciter requiescit.
Praedicti vero novem ordines electorum, per novem coelos de quibus loquuntur Philosophi, figurantur.
Primum igitur coelum est circulus Lunas. Per hoc coelum mansio parvulorum noviter renatorum, et in puritate baptismatis morientium figuratur. Sicut enim luna per se non lucet, sed lumen suum recipit a sole : sic etiam parvuli nihil meruerunt in hac vita per quod luceant in coelo, sed lumen suum quo ibi lucebunt, habent a sola gratia Dei quam consecuti sunt in baptismo, quem Christus suo sanguine consecravit : et propter hoc lunae parvuli comparantur.
Coelum itaque parvulorum Stephanus sibi vidit apertum, quia in ea puritate quam in baptismo suscepit, creditur per-
mansisse. Unde dicitur de eo in Actib. Apost. VI, 8, quod Stephanus plenus erat gratia. Quasi dicatur, quod eamdem gratiam Spiritus sancti quam in baptismo suscepit, adhuc per vita? innocentiam conservavit.
Caveamus et nos charissimi, ne vestimentum innocentiae quod collatum nobis fuit in baptismo, per turpes et malitiosas cogitationes, per sordidas et pravas locutiones, per immundas et iniquas operationes coinquinemus : ut sic nobis coelum pateat parvulorum, in quod ipsi per puritatem innocentia? transierunt. Dicitur enim de pueris post baptismum nuper mortuis, in Psal. XXXIII, 13 : Nec privabit bonis eos qui ambulant in innocentia. Licet enim nulla bona opera attulerint, tamen propter vita? innocentiam salvabuntur.
Secundum coelum est circulus Mercurii. Dicitur autem Mercurius, quasi merces curans. Per hoc coelum viduarum, conjugatorum, et poenitentium mansio figuratur. Per hoc enim quod vidua? et conjugati secundum dictum Pauli in bonis operibus testimonium habuerunt, et pauperes et peregrinos hospitio receperunt, ac Sanctorum pedes laverunt, et tribulationem patientibus subministraverunt : per hoc etiam quod poenitentes peccata sua eleemosynis redemerunt : a?ternas merces, et vidua?, et conjugati, nec non et poenitentes animabus suis prudenti sollicitudine conquisierunt.
Hoc etiam coelum Beatus Stephanus sibi vidit apertum. Ipse enim fuit vir magna? misericordia?, propter quod ad hoc deputatus fuit ab Apostolis, ut viduis ministraret, sicut legitur in capite VI de Actibus Apostolorum.
Nos eliam, ut mereamur attingere consortium viduarum sanctarum, bonorum conjugatorum, nec non et vere poenitentium, merces a?ternas nobis, quamdiu est foris gratia?, per pietatis opera conquiramus. Ad quod monet nos ipse Dominus, Luc. VI 36 et 38, dicens :
Estote misericordes sicut et Pater vester misericors est... Date, et dabitur vobis. Et quid dabitur nobis, Domine? Sequitur : Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt Angeli in sinum vestrum. Sed, heu! multi sunt qui merces eleemosynarum suarum mittunt in saccum pertusum, sicut dicit Aggaeus, I, 6 : Quimercedes congregavit, misit eas in sacculum pertusum. Illi eleemosynas suas mittunt in saccum pertusum, qui licet dent eleemosynas, praedari tamen, et furari, usuras accipere, et alios dolos agere non desistunt. Illi etiam eleemosynas mittunt in saccum pertusum, qui eas propter appetitum vanas gloriae largiuntur. Rapinas quippe, furtum, et usura, et fraudum malitia, nec non et vana gloria eleemosynam ante Deum ascendere non permittunt.
Tertium coelum est circulus tertii planetas, qui Venus appellatur. Dicebatur autem olim a Gentilibus Venus esse dea amoris. Unde per hunc coelum sanctarum virginum mansio designatur. Ipsas quippe Deum supra omne id quod creatum est, amaverunt : propter quod ei per castitatem mentis et corporis placere studuerunt, sicut dicit Apostolus I ad Corinth. VII, 34 : Mulier innupta, et virgo, cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. Quod autem virgines Deum amaverint, et toti mundo praetulerint, testatur illud Responsorium, quod de qualibet virgine cantatur : " Re-" gnum mundi, et omnem ornatum sae-" culi contempsi, propter amorem Doct mini mei Jesu Christi, quem vidi, quem " amavi, in quem credidi. "
Beatus igitur Stephanus coelum virginum vidit sibi apertum. Mira quippe castitatis fuit, propter quod in Act. VI, 5, dicitur plenus Spiritu sancto. Et quia Apostoli eum noverunt approbatas castitatis virum, propter hoc foeminarum servitio deputaverunt eumdem.
Nos igitur charissimi, ut aliquod gaudium, nobis ex choro sanctarum Virginum transmittatur, virginitatem amemus, eamque in Virginibus honoremus. Virginitatem enim quam ipse Deus honorat, non est dignum ut homo despiciat. Quod autem sancta virginitas incomparabilis pretii sit in conspectu Domini, protestatur Eccli. XXVI, 20 : Omnis ponderatio non est digna continentis animas. Fornicatores igitur, qui virgines polluunt et corrumpunt, videant quomodo Domino tantum boni restituant, quantum ei abstulerunt, et in semetipsis, et in aliis quas per libidinem polluerunt.
Quartum coelum est circulus quarti planetas, qui Sol vocatur. Per hoc coelum sanctorum Confessorum, Pontificum, et Doctorum chorus exprimitur. Sicut enim Sol dicitur prae aliis solus lucens, ita et sancti Confessores, Pontifices, et Doctores olim per lumen bonas vitas et sacras doctrinas mundum mirabiliter illustraverunt.
Hoc etiam coelum Beatus Stephanus sibi vidit apertum. Erat enim et ipse magnus Doctor et Praedicator. Unde dicitur Act. VI, 9 et 10, quod disputabant Judaeicum Sancto Stephano, et non poterant resistere sapientiae , et Spiritui, qui loquebatur.
Nos etiam, charissimi, ut mereamur saltem in aliqua parte participes esse gaudii sanctorum Confessorum, Pontificum, et Doctorum verbum Dei quod nobis ex ore Praedicatorum proponitur," libenter audiamus. Dicit enim ipse Christus, Joan. viii, 47 : Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis . Evidens igitur argumentum est, quod ille qui libenter audit verbum, sit de numero salvandorum, et quod is qui fastidit et fugit ver- bum Christi, sit inter reprobos deputandus.
Quintum coelum est circulus Martis, qui est quintus planetarum. Mars autem olim deus belli esse putabatur. Per hoc chorus sanctorum Martyrum designatur : ipsi enim erant fortes Dei milites, et egregii pugnatores. Unde cantatur de eis : " 0 veneranda Martyrum gloriosa " certamina, qui in suis corporibus pro " Christo immania pertulerunt tormenta; et ideo percipere meruerunt immar-" cescibilem aeternae gloriae coronam. "
Hoc coelum sibi gloriosus Protomartyr Stephanus vidit apertum. Ipse namque, sicut dicitur Act. VI, 8 : Plenus erat fortitudine per quam " lapides torti rentis illi dulces fuerunt , " quibus pro Domino lapidatus, primus post passionem, secutus fuit rubra vestigia Jesu Christi: et quod erat mirabile, ad imitationem Jesu corpore extrinsecus patiebatur, et intrinsecus in corde persequentium malitiis compatiebatur : dicitur enim Act. VII, 59 : Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens : Domine, ne statuas illis hoc peccatum.
Nos etiam, charissimi, ut aliquod participium gaudii sanctorum Martyrum habere possimus, patientiam istius Martyris imitemur, ut videlicet damna rerum, et contumelias verborum, quae nobis a malis hominibus inferuntur, cum patientia sustineamus. Ait enim ipse Rex Martyrum Jesus, Joan. XV, 20: Si me persecuti sunt, et vos persequentur. Quasi diceret : Si ego persecutionem passus sum, non est mirum, si et vos patiamini, ubi dicit Glossa : " Non potest placere " servus, cui displicet Dominus. "
Sextum coelum est circulus Jovis, qui sextus est planetarum. Dicitur enim Jupiter, quasi jubens pater : in vulgari etiam
Jupiter tonitruum appellatur. Per hoc autem coelum, chorus sanctorum Prophetarum designatur : Prophetas quippe per zeli vehementiam in ipsis regibus redargutiones validas intonuerunt: et quod a Domino intellexerunt, eos facere praeceperunt. Unde et ipsi reges Prophetas patres appellaverunt. Hinc est, quod legitur IV Reg. XIII, 14, quod cum Eliseus infirmaretur, descendit ad eum Joas rex Israel, et flebat coram eo, dicebatque : Pater mi, pater mi, currus Israel, et auriga ejus. Quasi diceret: Doleo, o pater mi, quod infirmans; quia tu es currus Israel et auriga ejus, id est, tu defers in sinu orationum tuarum universum populum, et praeterea tu es auriga, id est, rector et gubernator universi populi lsraelitici.
Hoc etiam coelum Beatus Stephanus sibi vidit apertum. Ipse enim erat valde constantis zeli: propter quod ad instar cujusdam tonitrui, Judaeos super excessibus eorum increpavit, ita dicens in Actibus Apostolorum, VII, 51 et 52 : Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis, sicut patres vestri, ita et vos. Quem Prophetarum non sunt persecuti patres vestri? et occiderunt eos, qui praenuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidas fuistis.
Nos etiam, ut consortium aliquod cum sanctis Prophetis habere mereamur, debemus corripere delinquentes. Unde dicit Apostolus, I ad Thess, V, 14 : Rogamus autem vos fratres, corripite inquietos seu delinquentes. Hinc etiam legitur in primo Reg. I, quod Heli, quia filios suos debita animadversione non corripuit, eravem iram Dei incurrit, et tandem de sede qua sedit, deorsum corruens, fractis cervicibus exspiravit.
Septimum coelum est circulus Saturni, qui est supremus planetarum. Dicitur autem Saturnus quasi satorum Deus. Per istud coelum designatur chorus venerabilium Patriarcharum, qui erant boni satores ; semen enim fidei et religionis seminaverunt in corda suorum. Dicit etenim Eccli. xliv, 1 et 4 : Laudemus viros gloriosos, et parentes nostros in generatione sua... Qui virtute prudentias suae nuntiaverunt populis sanctissima verba. Abraham enim, fidem et legem, quam accepit a Domino, seminavit in cor filii sui Isaac : Isaac autem religionem acceptam a patre, filio suo Jacob recommendavit : ille quoque cultum unius Dei transmisit in duodecim filios suos : et sic per successiones, quilibet Patriarcharum fidem rectam, et vitam bonam transmisit ad posteros suos.
Coelum itaque Patriarcharum Beatus Stephanus sibi vidit apertum ; nam et ipse verse fidei verus domesticus et hospes fuit. Unde dicitur Act. VI, 5, quod elegerunt Apostoli Stephanum virum plenum fide.
Nos etiam charissimi, ut aliquam portionem accipiamus beatitudinis sanctorum Patriarcharum, in fide illa quam docet nos sancta mater Ecclesia, fideliter persistamus : ait enim Apostolus ad Hebr. XI, 6: Sine fide impossibile est placere Deo. Quod autem fidem cum bonis operibus hospitari debeamus, testatur Jacob. II, 20 et 21: Vis scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est? Abraham pater noster, nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium super altare ? Vides igitur, quoniam fides cooperabatur operibus illius, et ex operibus fides consummata est.
Octavum coelum est signifer circulus sive zodiacus, in quo duodecim emicant signa, quae designant in qua parte coeli sol sit, vel ad quam partem perveniat. Singuli etiam menses anni per haec duodecim signa signantur. Sunt autem haec signa : Cancer, Leo, Virgo, Libra, Scorpio, Sagittarius, Capricornus, Aquarius,
Pisces, Aries, Taurus, et Gemini. Per istud coelum chorus sanctorum Apostolorum non incongrue figuratur. Apostoli quippe signis et miraculis quae fecerunt in terris, solem justitias Jesum Christum hominibus in infidelitatis membris existentibus, clarissime monstraverunt. Mittens enim Dominus Apostolos in mundum, dedit eis potestatem, ut facerent signa et miracula : unde dicit Lucas, IX, 1 et 2 : Convocatis Jesus duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia, et ut langores car arent. Et misit illos praedicare regnum Dei, et sanare infirmos.
Hoc etiam coelum Beatus Stephanus meritis suis vidit apertum. Nam et ipse faciebat prodigia et signa magna in populo, sicut legitur Act. Apost, VI, 8.
Nos etiam, charissimi, ut saltem in aliquo gaudio sanctorum Apostolorum mereamur esse consortes, signa et miracula faciamus. Sed quomodo faciemus signa et miracula? ut daemonia ejiciamus, et novas linguas habeamus, et serpentes tollamus, et sine nocumento venenum bibamus, et ut super aegros, ut bene habeant, manus imponamus : sicut dicit Dominus, Marci, XVI, 17 et 18 : Signa eos qui crediderint, haec sequentur : In nomine meo daemonia ejicient : linguis loquentur novis : serpentes tollent : et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit : super aegros manus imponent, et bene habebunt. 1. Ille daemonia ejicit, qui vere de peccatis suis conteritur, atque pure confitetur, nec non et dignam pro eis satisfactionem exsequitur : per veram quippe poenitentiam daemonia ejiciuntur ab anima. 2. Ille loquitur novis linguis, qui dolos, et malitias, ac turpitudines exstirpat a lingua sua : eamque deinceps divino exhibet obsequio per devotas orationes et devotas gratiarum actiones, et per bonas ac utiles locutiones. 3. Ille serpentes tollit, qui malorum persecutiones hominum sustinet patienter. Mali quippe homines serpentibus comparantur. 4. Ille etiam sine nocu- mento venenum bibit, qui ad probra et contumelias malorum hominum non movetur. 5. Ille quoque super agros manus imponit, et bene habebunt, qui exemplo bonorum operum infirmum ct debilem peccatorem roborat, et confortat ad bene vivendum.
Nonum coelum est circulus siderum, sive stellarum firmamentum. Et per coelum istud exprimitur chorus omnium Angelorum. Sicut enim stella in firmamento sunt lixae immobiliter : sic eliam sancti Angeli in Deo sunt confirmati, quod deinceps ab eo cadere nequaquam possunt. Praeterea sicut stellae cum firmamento volvuntur : ita etiam sancti Angeli voluntati Dei assentiunt, eamque numquam resistentes exsequuntur.
Hoc etiam coelum Beatus Stephanus animae suae vidit apertum. Erat enim et ipse quasi quidam Angelus Dei. Unde dicitur in Actibus, VI, 15 : Intuentes eum omnes qui sedebant in concilio, viderunt faciem ejus tamquam faciem Angeli.
Nos etiam, charissimi, ut aliquod participium cum sanctis Angelis mereamur habere, debemus exsequi voluntatem Dei : unde et quotidie petimus in oratione Dominica : Fiat voluntas tua sicut in coelo, et in terra. Quasi dicamus : Sic et nos, o Pater et Domine, fac tua voluntati in terra fideliter obedire. Sed qua est voluntas Dei? Certe ut caste vivamus, et bona opera faciamus. De primo dicit Paulus, I ad Thess. IV, 3 : Haec est voluntas Dei, sanctificatio vestra : ut abstineatis vos a fornicatione. De secundo dici- tur I Pet. II, 15 : Sic est voluntas Dei, ut bene facientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam.
Decimum coelum secundum Philosophos est firmamentum majus, quod omnes praedictos circulos sive coelos movere facit. Per hoc coelutn ipsa sancta Trinitas ac individua unitas figuratur. Deus enim a nullo movetur, sed ipse potius movet omne id quod creavit. Unde dicit Paulus : In ipso vivimus, et movemur, et sumus .
Igitur Beatus Stephanus non solum omnium electorum coelos, sed etiam ipsius sancta Trinitatis coelum anima sua vidit apertum : unde dicitur in Act. VIIi, 55 : Dum autem esset Stephanus plenus Spiritu sancto, intendens in caium, vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait: Ecce video coelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei.
Nos etiam, charissimi, corde, ore, et opere Patri, et Filio, et Spiritui sancto serviamus : ut post labores hujus exsilii ab ipso sancta Trinitatis fonte perpetuum solatium hauriamus.
III.
De tertio nota, quod propter hoc Beatus Stephanus Jesum vidit stantem, et non sedentem, ut videlicet martyrio suo, jam ad se venturo, osculum palmamque porrigeret et coronam. Qua nobis, etc.