III. CARMINA SCHOLARIUM CAMPENSIA.
18. Item de nativitate Domini.
1. Ecce plena gaudio
Dies est exorta,
Qua de puerperio
Venit coeli porta
Ad templum cum filio,
Per quem est absor(p)ta
Acherontis ditio,
Mors quoque contorta.
2. Ad templum progreditur
Virgo mater Dei,
Inter ulnas geritur
Salus nostrae spei.
Piis votis Igitur
Occurramus ei,
Nunc cura festum colitur
Sacratae diei.
3. Virgo, vas munditiae,
Nulli nota mari,
Sicut matres aliae
Voluit purgari,
Dans obedientiae
Signum, Imitari
Hanc debemus hodie
Purgamento pari.
4. Currat ad ecclesiam
Modo gens fidelis,
Tollat Immunditiam
Peccati crudelis,
Imploretque gratiam
Domini de caelis,
Praebens reverentiam
Matri cum candelis.
5. Apportent In manibus
Ghristianae gentes
Praeclaris luminibus
Cerasque ardentes,
Intus sint virtutibus
Illustratae mentes,
Et sanctis operibus
Ut lumen splendentes.
6. Istud festum dicitur
Festum candelarum,
Quo scelus abluitur
Sordis et noxarum,
Atque cor accenditur
Gentium piarum,
Et Illud ostenditur
Juxta lumen clarum.
7. In candela bonitas
Triplex demonstratur,
Fides, spes et caritas,
Nam per ceram datur
Cognosci fidelitas,
Per filum signatur
Spes et cara pietas
Per lumen notatur.
8. His tribus virtutibus
Illustratus erit,
Ceram cum luminibus
In manu qui gerit,
Aliter abs fructibus
Templi loca quaerit,
Et a suis actibus
Totus valor perit.
9. Per candelas etiam
Nosco trinitatem:
Cera nosse propriam
Dat paternitatem,
Per filum eximiam
Verbi bonitatem,
Spiritus clementiam
Scis per claritatem.
10. Hi tres, debet firmiter
Credere mens pia,
Quod essentialiter
Una sunt usia,
Deus mirabiliter
Operatur quia,
Tres sunt personaliter,
Sed nequaquam tria.
11. Hunc Deum quae genuit
Natura devicta,
Se mundare voluit,
Quae neque delicta
Nec peccatum coluit,
Sed legis edicta
Refutare noluit
Virgo benedicta.
12. Miseri nos turpiter
Unde superbimus,
Cum gravati graviter
Per peccata simus?
Cur extollit taliter
Nos fastus subiimus,
Quos defoedat viliter
Peccatorum fimus?
13. Accedamus protinus
Ad Christum purgando
Nostrae mentis facinus,
Inveniri quando
Pius potest dominus,
Curramus plorando,
Nullus dies crastinus
Sit In exspectando.
14. O rectrix coelestium,
Salus et solamen
Miserorum omnium,
Per tuum juvamen
Nobis sit propitium
Judicis examen,
Ejus ne judicium
Nos condemnet. Amen.