Appende plurium opusculorum quae sunt dubia
Pars prima. primo de praeparatoriis ad disciplinam .
Capitulum xiv. de disciplina circa divinum officium addiscendum .
Pars secunda. incipit secunda, quae de generali exhortatione loquitur .
Capitulum v. de differentia conversorum .
Capitulum vi. de novis professis
Capitulum III.
Quomodo necessaria sit ad disciplinae susceptionem humilitas.
1. Denique, " quoniam, ut ait Hugo , sicut cera, nisi prius emollita fuerit, formam non recipit, sic et homo quidem ad formam virtutis non flectitur, nisi ab omni elationis et contradictionis rigore per humilitatem molliatur "; necesse habent qui disciplinae capiant moribus informari, ut humilitatis radicem in corde figere studeant et tumorem propriae voluntatis, praesumtionis et irreverentiae vitia, quae a superbia procedere solent, tam in re quam in signo vigilantius caveant, ut humilitas ancillae more locum praeparet disciplinae.