Beati patris ad fratres admonitio.
Sapientiae, simplicitatis, paupertatis, humilitatis, charitatis, obedientiae laudes.
Orationis dominicae expositio.
Beati patris in conversionis suae primordio oratio.
Oratio horis canonicis praemittenda.
Beatae Mariae virginis salutatio.
Beati patris pro paupertate obtinenda oratio.
Oratio, quam dicere solebat, quando sacerdos sanctissimum Christi corpus elevabat.
Beati patris pro commendanda sua familia oratio, quum generalatu se abdicaverat.
Pater noster beatissime et sanctissime, creator noster, redemptor noster et consolator noster. Qui es in coelis, in angelis, in sanctis, illuminans eos ad tui cognitionem, quia tu, Domine, lux es inflammans eos ad amorem tuum divinum, quia tu, Domine, amor es inhabitans et implens eos ad beatitudinem, quia tu, Domine, summum bonum es et aeternum bonum, a quo omnia bona et sine quo nullum bonum. Sanctificetur nomen tuum, clarificetur in nobis notitia tua, ut cognoscamus, quae sit latitudo beneficiorum tuorum, longitudo promissorum, sublimitas majestatis et profundum judiciorum. Adveniat regnum tuum, ut regnes in nobis per gratiam tuam et facias nos venire ad regnum tuum, ubi est tui visio manifesta, tui dilectio perlecta, tui societas beata, tui fruitio sempiterna. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra , ut amemus te toto corde, te semper cogitando, ex tota anima te semper desiderando, ex tota mente omnes intentiones nostras ad te dirigendo et honorem tuum in omnibus quaerendo et ex omnibus viribus nostris omnes vires et sensus animae et corporis in obsequium tui amoris et non in aliud expendendo, et proximos nostros amemus sicut nosmetipsos omnes ad amorem tuum pro viribus trahendo, de bonis aliorum sicut de nostris gaudendo, in malis compatiendo et nemini ullam offensam faciendo. Panem nostram quotidianum, scilicet dilectum Filium tuum Dominum nostrum Jesum Christum, da nobis hodie in memoriam et intelligentiam et reverentiam amoris, quem ad nos habuit, et eorum, quae pro nobis dixit et fecit et sustulit. Et dimitte nobis debita nostra per tuam misericordiam ineffabilem et passionis dilecti Filii tui Domini nostri Jesu Christi virtutem et per beatissimae virginis Mariae et omnium electorum tuorum merita et intercessionem. Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris , et quod non plene dimittimus, tu Domine, fac nos plene dimittere, ut inimicos nostros propter te veraciter diligamus et pro eis apud te devote intercedamus, nulli malum pro malo reddamus et omnibus in te prodesse studeamus. Et ne nos inducas in tentationem, occultam vel manifestam, subitam vel importunam. Sed libera nos a malo praeterito, praesenti et futuro, amen, spontanee et gratis.