APPENDIX: OPUSCULORUM DUBIORUM.

 Sermo I. De humilitate et patientia.

 Sermo II. Contra peccata mortalia.

 Sermo III. De bono eleemosynae.

 Sermo IV. De amore inimicorum.

 Sermo V. De perfecta obedientia.

 Sermo VI. De animae aestimatione vel dignitate.

 Sermo VII. De sacerdotum obligatione.

Sermo IV. De amore inimicorum.

Audite legationem, fratres, quam per minimum servunculum suum e coelis mittit Altissimus. Diligite omnes et proximos vestros et eos, a quibus sinistrum aliquid patimini; illi enim manifesti sunt amici, isti vero nullatenus inimici. Qui vos amant, qui vobis serviunt, qui victum praebent et vestitum, vestro benefaciunt corpori, sed qui vos persequuntur, qui vobis irascuntur, qui vos injuriis afficiunt, plura adferunt commoda spiritui. Omnes ergo amici sunt, et nullus vocandus est inimicus, omnes benefaciunt, et nullus injuriis lacessit. Praeter vos metipsos nullum habetis inimicum. Si ergo odisse vultis inimicos, a corpore vestro et sensuali incipite appetitu. Si de inimico vindicari cupitis, corpus flagellate et tanquam servum subjicite spiritui. Qui vos creavit, Deus, et qui vos redemit, Christus, vobiscum sit et ab omnibus tueatur adversis.