Quod fratres non recipiant pecuniam.
Praecipio firmiter fratribus universis, ut nullo modo denarios vel pecuniam recipiant per se vel per interpositam personam. Tamen pro necessitalibus infirmorum et aliis fratribus induendis per amicos spirituales ministri tantum et custodes solicitam curam gerant, secundum loca et tempora et frigidas regiones, sicut necessitati viderint expedire, eo semper salvo, ut, sicut dictum est, denarios vel pecuniam non recipiant.