REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Doctor refutavit in Oxon. Iib. 4. dist. I. q. I num. 18. Avicennam assercntem primam intelligentiam creare secundam, et secundam tertiam, etc. hac ratione, quia intellectio et volitio Angeli sunt accidentia, alioquin cum Angelus intelligaf omnia creata distincte, ejus intellectio, si esset eadem sibi, esset infinita ; per accidentia autem nihil creari potest. Responsum est a quodam in favorem D. Thomae (cujus ralionescontra Avicennam Doctor rejecit n. 17.1 posse intellectionem esse unicam, etsi objecta sint infinita. Contra, quia O. Thom. I. p. q. 12. art. 8. et 3. p. q. 10. art. 2. tenet, si anima Christi videret omnia in Verbo, quod Verbum comprehenderet ; sed hoc optime refutat Doc tor. 3. dist. 14. quaest. 2. Quod hic dicitur, multa diversa per unam speciem repraesentari posse, refutat Doctor 2. d. 3. quaest. 10. Rejicit etiam, quod dicitur accidens virtute substantiae producere substantiam, de quo Iate 4. dist. 12. q. 3. Rejicit rationem D. Thom. quare creatura non possit esse instrumentum creationis, quia scilicet non potest disponere ubi nihil est praesuppositum, ostendens non s de ratione instrumenti disponere, ut patet in martello et sigillo. Vide eum de instrumento 4. dist. I. q. I. num. 9. et dist. 6. q. 5. et dist. 18. quaest. I.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c. 4. quod nulla intelligentia per intellectionem suam potest creare substantiam, quia intellectio cujuslibet alterius a se est accidens sibi, quia potest intelligere distincte quodlibet ens, et impossibile est quod unica intellectione intelligat omnia alia distincte, quia sic intellectio sua esset infinita ; igitur oportet quod diversis intellectionibus intelligat aliud a se, et essentia sua est una ; igitur impossibile est intellecliones ejusdem esse suam substantiam. Sicut accidens non potest esse principium formale producendi quamcumque substantiam, cum quaelibet substantia sit nobilior quolibet accidente.
Probatur quod ista ratio non concludit, nam non probatur sufficienter quod intellectio Angeli est accidens, per hoc quod intellecliones possunt esse infinitorum objectorum, quia non sequitur propter pluralitatem intellectorum pluralitas specierum, quia Angelus superior per unam speciem superiorem et universaliorem potest plura intelligere, quam Angelus inferior. Unde una intellectio posset esse infinitorum, nec propter hoc esset infinita, sicut nec intellectio albi est alba.
Praeterea hic non probatur quin ista intellectio possit esse quod Angelus creat, quia accidens virtute substantiae potest in effectum, in quem non potest virtute propria.
Contra primum, secundum Doctorem quem impugnans sustinet, non potest intellectus creatus omnia videre in Deo, quia quanto intellectus plura videt in Deo, tanto est perfectior ; igitur si intellectus creatus posset videre vel habere intellectionem omnium, quae sunt in Deo distincte, posset omnia comprehendere iiiDeo; et certum est quod nullus intellectus potest comprehendere essentiam divinam, nec omnia quae sunt in illa essentia, nisi intellectus infinitus ; igitur secundum intentionem istius Doctoris, quem sustinet, intellectio una infinitorum distincte, est infinita.
Item, intellectio, quae est hujus, ita distincte est hujus, ac si esset solius hujus ; et si est etiam illius, ita distincte, perfectior est alia, quae est tantum hujus distincte ; igitur vel continet istam et illam formaliter, aut eminenter. Non formaliter hanc et istam, cum haec sit una intellectio ; igitur continet eminenter illas. Si igitur pluralitas intelleclorum distincte, arguit pluralitatem perfectionum formaliter vel eminenter, igitur et infinitas infinitatem. Et cum dicitur, non sequitur : intellectio est albi ;igitur est alba, verum est ; nec sic arguebam, quia tunc fecissem hanc consequentiam : intellectio est infinitorum objectorum ; igitur infinitae sunt intellecliones secundum numerum.
Praeterea, haec causa est quare non sequitur, quia aliquae sunt qualitates communes, aliae vero propriae. Nunc autem tanta est similitudo inter intellectionem, et objectum, quod perfectioris objecli perfectior est intellectio, caeteris paribus ; et ideo si est una intellectio, quae est distincte multorum objectorum, perfectior est, quam si est distincte unius istorum tantum, et per consequens si esset infinitorum, est infinita.
De illo verbo, quod dicitur de instrumento, quod non probatur quin intellectio potest esse, quo Angelus causat, quia imperfectius potest virtute alterius in effectum perfectiorem, quam potest de se ; ista est fuga non intelligentium, quia pari ratione posset sustineri quod musca posset esse instrumentum Dei ad producendum universum, quia nulla perfectio requiritur in instrumento, sed sufficit quod agens principale velit eo uti.
Item quaero, quid intelligitur per hoc, quod dicitur accidens in virtute substantiae? Aut ponit hic aliquid perfectionis in accidente, vel nihil? Si nihil, igitur nullo modo perfectius se habet accidens in virtute substantiae quam prius ; et si nullo modo aliter se habet in se, nullo modo perfectius se habet inquantum actus primus ; igitur nullo modo aliter se habet in operatione ad actum secundum quam prius, quia si sit actus secundus, non esset ab actu primo. Si hoc, quod dicitur in virtute substantiae, aliquid perfectionis ponat in accidente, certum est quod non est aliquid perfectius ipso accidente ; igitur ipsum accidens in virtute substantiae adhuc erit imperfectius omni substantia, quia non transcendit naturam accidentis. Et si hoc etiam conceditur, tunc sequitur quod prius, quod quodlibet potest esse instrumentum respectu cujuscumque effectus perfecti ex hoc solo quod placet principali eo uti.
Item hoc vocabulum instrumentum tractum fuit ab artificibus, et ibi manifestum est quod prius recipitur motus localis in instrumento a movente quam in effectu creato, ut serra prius movetur quam scindatur lignum ; et adhuc prius supponit acuties securis, quia habilitas, qua aptum est ad talem effectum, non tribuitur instrumento tunc ab agente principali ; igitur, sic loquendo de instrumento, non potest intellectio Angeli esse instrumentum in creatione.
Item, secundum quod tenet ille Doctor, quem ille sustinet, omne instrumentum est causa dispositiva. Verumtamen prius declaratum est, q. 1. lib. 4. quod haec est falsa, quia in ultima inductione formae potest uti instrumento, quo prius usus non fuerat. Ideo addo majori quod omne instrumentum est causa dispositiva respectu effectus, vel medium quo inducitur effectus in ultimo instanti. Sed intellectio non potest esse instrumentum creandi alium Angelum, vel substantiam aliam dispositive, quia ibi nihil creati praesupponitur ; igitur disponeret extra nihil. Nec potest esse instrumentum secundo modo, quia non est instrumentum secundo modo, nisi quo attingitur passum in ultima inductione formae, ut patet de martello, et impressione imaginis in ultimo instanti. Sed in creatione nihil est passum, cum totum sit productum ; igitur intellectio Angeli non potest ibi attingere passum.
Item, Doctor suus dicit quod nulla creatura potest esse instrumentum in creando, et ille concedit quod accidens potest, puta intellectio Angeli ; igitur contradicit sibi. Tamen quamquam Doctor hoc dicat, uno loco videtur dicere contrarium alibi, ubi dicit quod sacramentum, vel character, est instrumentum respectu gratiae, et tamen certum est quod gratia habetur per creationem.
Praeterea, hic ubi loquitur de charactere, dicit quod non est supernaturalis, quia stat cum peccato mortali ; pari ratione diceret quod fides non est donum supernaturale, quia stat cum peccato mortali.
Si autem quaeritur, quare non potest Angelus per substantiam suam creare, licet non per intellectionem, sicut substantia ignis causat ignem, dico, quod causa est haec : Nulla natura intellectualis potest habere productionem, nisi per intellectum et voluntatem, quia si natura intellectualis posset habere productionem a natura, inquantum natura, non autem per intellectum solum et voluntatem igitur hoc maxime posset convenire Deo, quae est summa natura intellectualis, et per consequens Deus inquantum natura, posset habere productionem a natura, et non solum inquantum intelligens et volens, et per consequens esset tertia productio naturae, inquantum natura alia a productione intelligentis et volentis, et sic essent quatuor supposita.
Tertio argumentabatur prima, q. quarta, quod forma materialis non potest creare, quia est posterior materia, quia secundum totum sui praesupponit susceptivum. Dicitur quod ratio non concludit, quia licet forma sit posterior materia, loquendo de forma informante, non tamen loquendo de forma producente.
Contra illud, si ista responsio valeret, posset dici quod quamquam color sit posterior superficie, quia praesupponit superficiem in ratione susceptivi, verum est loquendo de colore informante, non tamen de colore producente superficiem. Assero igitur quod primus actus causandi simpliciter, et secundum quid, modo prius exposito, competit soli Deo.