Odo, Abbas Cluniacensis, d. 943.
202. (4. ) Hymnus in honorem sancti Martini, a S. Odone in extremis compositus.
1. Martini renitet, en, speciosa dies,
Qua scandit modicus dives Abrahae sinus, Concentusque poli obvius astat ei,
Nos hymnis hunc honoremus.
2. Est Iesus vehemens laus, honor atque decus, Nam caelos decorat arvaque clarificat, Emergens quasi sol alter ab occiduo Splendorem dat in hunc diem.
3. Cultorem Domini hic tener imbiberat Et nil praeter eum sumere iam poterat, Signis a puero plenus et in senio Ipso fide fit inclitus.
4. Qui, nec dum madidus fonte sacro laticis, Vestivit Dominum parte suae chlamydis Et semet gelidat, algidus ut tepeat, Nosque nunc meritis tegat.
5. Ter virtute potens mortibus imperitat, Signorum titulis totus ubique micat, Ut, quod Christus habet, nomen ibi niteat, Ut consertus apostolis.
6. Instinctu supero cardine quadrifido
Gens, linguae, populi hunc celebrant seduli, Certatimque fluit illius ad tumulum, Martinum decet hoc decus.
7. Haec, Martine, dies arva polosque replet, Sit per te salubris his, quibus est celebris, Sit gaudere pium, sit generale bonum Hoc per te, pater inclite.
8. Tu pacem reparas hic et ad astra migras, Nunc nos te medio concilies Domino Odonis famuli, hoc opus qui condidit Emigrando de saeculo.
* *
9. Misertus, domine, quos enutristi pie, Semper misericors, misericordissime Tetolonis servi ceterisque tuis Miserere, o Martine.