De perfectione divinae dilectionis, quae soli deo convenit.
In utraque autem dilectione multiplex perfectionis gradus invenitur. Et quantum ad dilectionem dei pertinet, primus et summus perfectionis gradus divinae dilectionis convenit soli deo. Qui quidem modus consideratur et ex parte diligibilis et ex parte diligentis: dico autem ex parte diligibilis, ut scilicet aliquid tantum diligatur quantum diligibile est. Ex parte vero diligentis, ut aliquid diligatur secundum totam facultatem diligentis. Cum autem unumquodque sit diligibile, secundum quod est bonum: bonitas dei cum sit infinita, infinite diligibilis est. Infinite autem diligere nulla creatura potest, quia nullius virtutis finitae potest esse actus infinitus. Solus ergo deus, cuius est tanta virtus in diligendo quanta est bonitas eius, se ipsum perfecte diligere potest secundum primum perfectionis modum.