DE SECRETO

 Quaestio 1

 Quaestio 2

 Quaestio 3

 Quaestio 4

 Quaestio 5

 Quaestio 6

Quaestio 4

Argumentum

Quarta quaestio fuit: utrum commissa sub secreto teneatur subditus revelare ad praeceptum praelati.

Ad

Respondendum quod si ex receptione secreti periculum praeeminet scandali et ruinae, vel gravis praeiudicii, vel damni communitatis, cui potest obviari per revelationem secreti, potest in hoc casu praecipere, et alter tenetur revelare: quia maius malum praeponderat minori bono. Unde si maius malum sequitur ex observatione percepti secreti, quam ex revelatione, non debet servari secretum, maxime ubi exigitur per praeceptum: quia sicut iuramentum non est vinculum iniquitatis, ut ait Augustinus, sic secreti promissio non debet esse vinculum iniquitatis aut velamen.

Si autem ex observatione secreti nullum imminet periculum aut scandalum, vel aliquid praedictorum, nec debet praecipere nec subditus tenetur, vel debet per praeceptum revelare secretum ubi nullum imminet periculum alicuius gravis, ut dictum est supra: quia si immineret, non fideliter, sed contra fidem teneretur secretum, in magnum praeiudicium aliorum.

Haec autem quae dicta sunt de non praecipiendo, et non revelando secretum, intelligenda sunt, ut dicunt magistri praedicti, ubi fama vel infamia non praecessit, quia ubi talis fama praecessit, quod de crimine fieret inquisitio in foro iudiciali, vel contentioso, potest praelatus praecipere et inquirere et exigere iuramentum.