PIAE PRECES

 Sermo 1

 Sermo 2

 Sermo 3

 Sermo 4

 Sermo 5

 Sermo 6

 Sermo 7

 Sermo 8

 Sermo 9

 Sermo 10

 Sermo 11

 Sermo 12

Sermo 4

Concede mihi, misericors deus, quae tibi placita sunt ardenter concupiscere, prudenter investigare, veraciter agnoscere, et perfecte adimplere ad laudem et gloriam nominis tui. Ordina statum meum, et quod a me requiris ut faciam, tribue ut sciam; et da exequi sicut oportet et expedit animae meae. Da mihi, domine deus meus, inter prospera et adversa non deficere, ut in illis non extollar, et in istis non deprimar: de nullo gaudeam vel doleam nisi quod ducat ad te vel abducat a te. Nulli placere appetam, vel displicere timeam nisi tibi. Vilescant mihi, domine, omnia transitoria, et cara mihi sint omnia tua. Taedeat me gaudii quod est sine te, nec aliud cupiam quod est extra te. Delectet me, domine, labor qui est pro te; et taediosa sit mihi omnis quies quae est sine te. Frequenter da mihi, domine, cor ad te dirigere, et in defectione mea cum emendationis proposito dolendo pensare. Fac me, domine deus, obedientem sine contradictione, pauperem sine defectione, castum sine corruptione, patientem sine murmuratione, humilem sine fictione, et hilarem sine dissolutione, tristem sine dejectione, maturum sine gravitate, agilem sine levitate, timentem te sine desperatione, veracem sine duplicitate, operantem bona sine praesumptione, proximum corripere sine elatione, ipsum aedificare verbo et exemplo sine simulatione. Da mihi, domine deus, cor pervigil quod nulla abducat a te curiosa cogitatio. Da nobile quod nulla deorsum trahat indigna affectio. Da rectum quod nulla seorsum obliquet sinistra intentio. Da firmum quod nulla frangat tribulatio. Da liberum quod nulla sibi vindicet violenta affectio. Largire mihi, domine deus meus, intellectum te cognoscentem, diligentiam te quaerentem, sapientiam te invenientem, conversationem tibi placentem, perseverantiam fidenter te expectantem, et fiduciam te finaliter amplectentem: tuis poenis hic affligi per poenitentiam, tuis beneficiis in via uti per gratiam, tuis gaudiis in primis in patria perfrui per gloriam. Qui vivis et regnas deus per omnia saecula saeculorum. Amen.