Secundus articulus est quod aliqui estimaverunt semper infallibiliter hoc esse probatum.
Ad hoc respondeo quod libri philosophorum hujusmodi probationibus abundant, quas ipsi demonstrationes putant; mihi igitur videtur quod demonstrative probari potest quod ab aliquo intellectu corpora caelestia moveantur, vel a deo immediate vel mediantibus Angelis; sed quod mediantibus Angelis ea moveat, magis congruit ordini rerum, quem dionysius infallibilem asserit, ut inferiora a deo per media secundum cursum communem administrentur.