Tertius articulus est, an Angeli sint motores corporum caelestium.
His duobus articulis simul respondendum videtur, quia secundus dependet ex tertio, et tertius ex primo. Si enim corpora reguntur a deo mediante spirituali creatura; ad ipsum autem opus regiminis divini pertinet motio corporum, ut Augustinus dicit, VIII super genes. Ad litteram, consequens est quod deus per spiritualem creaturam moveat caelestia corpora.
Et ibi expresse dicit Augustinus: sicut per tempus et locum movet corpus, ipse tamen per tempus non est conditus spiritus; ita per tempus movet conditum spiritum ipse tamen nec per tempus nec per locum motus conditor spiritus. Esse quidem animata corpora caelestia Damascenus negat in II libro, cap. VI, licet hoc Augustinus sub dubio relinquat in II super genes. Ad litteram cap. XVIII.
Sed caelestia corpora a spirituali creatura moveri, a nemine sanctorum vel philosophorum negatum legisse me memini.
Hoc igitur supposito quod Angeli moveant caelestia corpora, hoc in dubium nulli sapienti vertitur quin omnes motus naturales inferiorum corporum ex motu caelestis corporis causentur; quod et ratione a philosophis est probatum, et experimento patet, et auctoritatibus sanctorum confirmatur: quia, ut dictum est, Augustinus in III de trinit.
Dicit, quod corpora grossiora et inferiora per subtiliora et superiora quodam ordine reguntur; et dionysius dicit, IV cap. De divinis nominibus, quod solis radius ad generationem sensibilium corporum confert, et ad vitam ipsam movet, et nutrit, et auget et perficit. Unde consequens est quod omnia quae naturaliter moventur, moveantur ministerio Angelorum moventium corpora caelestia.