SUPER AD HEBRAEOS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 1

Scripsit autem epistolam istam contra errores quorumdam, qui ex Iudaismo ad fidem christi conversi, volebant servare legalia cum evangelio, quasi non sufficeret gratia christi ad salutem.

Unde et dividitur in duas partes.

Primo enim multipliciter commendat excellentiam christi, ut per hoc praeferat novum testamentum veteri; secundo agit de his per quae membra iunguntur capiti, scilicet de fide infra, XI cap., ibi est autem fides.

Intendit autem ostendere excellentiam novi ad vetus testamentum per excellentiam christi, quantum ad tres personas solemnes in ipso veteri testamento contentas, scilicet Angelos, per quos lex tradita est. Gal. III, 19: ordinata per Angelos in manu mediatoris, etc..

Quantum ad Moysen, a quo, vel per quem data est. Io. I, 17: lex per Moysen data est, et Deut. Ult.: non surrexit ultra propheta, etc..

Quantum ad sacerdotium per quod ministrabatur, infra: in priori tabernaculo semper introibant sacerdotes sacrificiorum, officia consummantes, etc..

Unde primo praefert christum Angelis; secundo Moysi, III cap., ibi unde fratres; sed tertio, sacerdotio veteris testamenti, V cap., ibi omnis namque pontifex.

Circa primum duo facit, quia primo praefert christum Angelis in isto capite; secundo concludit qualis reverentia exhibenda sit novae legi, II capite, ibi propter hoc abundantius.

Adhuc circa primum duo facit, quia primo excellentiam christi ostendit; secundo probat, quod hoc verum sit de christo, et sic Angelos deficere ab illa excellentia, ibi tanto melior.

Hoc autem est in hac epistola singulare quod singula verba habent singulas sententias, et servant ordinem suum.

Excellentiam vero christi denotat quantum ad quatuor. Primo quantum ad proprietatem originis, vocando eum verum dei filium naturalem, cum dicit locutus est nobis in filio; secundo quantum ad magnitudinem dominationis, ibi quem constituit haeredem universorum; tertio quantum ad virtutem operationis, ibi per quem fecit et saecula; quarto quantum ad sublimitatem dignitatis, ibi qui cum sit splendor gloriae.

Quia vero intendit commendare christum, ut hoc redundet in novum testamentum, per hoc praefert novum testamentum veteri.

Circa autem vetus testamentum quinque ponit.

Primo modum tradendi, quia multifarie multisque modis, etc.; secundo tempus, cum dicit olim; tertio auctorem, sive datorem, quia deus; quarto quibus sit traditum, quia patribus nostris; quinto quibus ministris, quia in prophetis.

Dicit ergo multifarie, et hoc quantum ad divisionem, quae attenditur quantum ad tria. Primo quantum ad diversas personas, quia non uni personae, sed pluribus, scilicet Abrahae, Noe, et sic de aliis.

Secundo quantum ad diversa tempora, et hoc totum ad eius certitudinem. Unde matth.

C. XX, 1 ss.: exiit primo mane... Et circa horam tertiam, etc.. Item quantum ad ea, quae ibi ostensa sunt, quia divina. Ex. III, V. 14: ego sum, qui sum, etc.. Item eventus futuri. Sap. VIII, 8: signa et monstra scit antequam fiant, etc.. Item promissiones futurorum bonorum, saltem in figura. Eccli. III, V. 25: plurima super sensum hominum monstrata sunt tibi.

Item multifarie quantum ad diversas figuras, quia modo in figura leonis, modo in figura lapidis, sicut Dan. II, 34: abscissus est lapis de monte sine manibus. Iob XI, 6: et quod multiplex sit lex oris eius.

Sequitur multisque modis, quod refertur ad tria diversa genera visionum, scilicet ad visionem corporalem, sicut Dan. V, 5: apparuerunt digiti quasi manus scribentis in pariete, etc.. Aliquando aliquibus per visionem imaginariam. Is. VI, 1: vidi dominum sedentem, etc.. Aliquibus vero apparebat per visionem intellectualem, sicut David. Ps.

Cxviii, 100: super senes intellexi. Unde de istis dicitur Oseae XII, 10: ego visionem multiplicavi eis.

Refertur etiam ad diversos modos loquendi, quia aliquando plane loquebatur, aliquando vero obscure, nec est aliquis modus loquendi, quo Scriptura veteris testamenti non loquatur. Prov. XXII, 20: ecce descripsi eam tibi tripliciter, in cogitationibus et scientia, etc.. Tertio, quia arguendo malos, alliciendo iustos, instruendo ignorantes. II Tim. III, 16: omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, etc..

Secundo tangit tempus traditionis huius doctrinae, quod est tempus praeteritum, quia olim, id est, non subito, quia tam magna erant quae de christo dicebantur, quod non poterant credi, nisi cum incremento temporum prius didicissent. Unde dicit beatus Gregorius: per successiones temporum crevit divinae cognitionis augmentum. Is.

C. XLVIII, 3: priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea, etc..

Tertio tangit auctorem, quia deus, qui loquitur. Ps. Lxxxiv, 9: audiam quid loquatur in me dominus. Hic est autem, qui non mentitur. Num. XXIII, 19: non est deus quasi homo, ut mentiatur.

Ex his autem tribus commendat vetus testamentum, scilicet ab auctoritate, quia est a deo, a subtilitate et a sublimitate, quia multifarie multisque modis, a firmitate, quia olim.

Quarto ostendit quibus traditum sit, quia patribus. Et ideo est nobis familiare, et acceptum. Act. XIII, 32: annuntiamus vobis eam, quae ad patres nostros repromissio facta est, etc..

Sed quinto ostendit quibus ministris, quia non ioculatoribus, sed in prophetis, id est per prophetas. Rom. I, 2: quod ante promiserat per prophetas. Act. X, 43: huic omnes prophetae testimonium perhibent.

Deinde cum dicit novissime, describit doctrinam novi testamenti, et ponit quinque, quorum quatuor sunt diversa a quatuor praemissis; unum autem est idem utrobique.

Quod enim dixerat, multifarie multisque modis, etc., ostendit quia omnis multitudo ordinata, ad unum debet referri. Ideo dicit, quod licet sit modus multiplex, tamen totum ordinatum est ad istud novissimum.

Prov. XXIII, 17 s.: in timore domini esto tota die, et habebis spem in novissimo. Is.

C. X, 22 s.: consummatio abbreviata inundabit iustitiam. Consummationem enim et abbreviationem dominus deus exercituum faciet in medio omnis terrae. Item illud olim in tempore expectationis et tenebrarum, sed istud in diebus istis, id est, tempore gratiae. Rom.

C. XIII, 12: nox praecessit, dies autem appropinquavit, etc..

Ubi notandum est, quod ibi dicit loquens, hic autem dicit locutus est, ut designet locutionem novi testamenti perfectiorem illa, quae fuit in veteri.

Ad cuius evidentiam sciendum est, quod tria requiruntur ad locutionem nostram. Primo, verbi conceptio, qua scilicet praeconcipiatur in mente id quod ore loquendum est; secundo ipsius verbi concepti expressio, qua insinuetur quod conceptum est; tertio ipsius rei expressae manifestatio, qua res expressa evidens fiat.

Deus ergo loquendo, primo concepit, cuius conceptio una fuit, et ab aeterno iob c. XXXIII, 14: semel loquitur deus, et haec aeterna fuit filii generatio, de qua in Ps. II, V. 7: dominus dixit ad me: filius meus es tu, ego hodie genui te.

Secundo, huiusmodi conceptum expressit, et hoc tripliciter. Primo in creaturarum editione, cum scilicet verbum conceptum similitudo patris existens, sit etiam similitudo ad quam omnes creaturae factae sunt. Gen. I, 3: dixit deus: fiat lux, etc.. Secundo per quasdam notiones, puta in mentibus Angelorum, in quibus species omnium rerum, quae in verbo latebant indidit, et in mentibus hominum sanctorum: et hoc per revelationes sensibiles, vel intellectuales, vel imaginarias.

Et ideo omnis talis manifestatio procedens a verbo aeterno, locutio nuncupatur.

Ier. I, 2: factum est verbum domini, etc.. Tertio per carnis assumptionem, de qua dicitur Io. I, 14: verbum caro factum est, et vidimus gloriam eius, etc.. Et ideo dicit Augustinus, quod hoc modo se habet verbum incarnatum ad verbum increatum, sicut verbum vocis ad verbum cordis.

Prima autem expressio, scilicet in creatione, non ordinatur ad manifestationem, sed ad esse, Sap. I creavit deus ut essent omnia.

Cum ergo expressio non habeat rationem locutionis nisi prout ordinatur ad manifestationem, manifestum est, quod illa expressio non potest dici locutio, et ideo numquam dicitur, quod deus loquatur creando creaturas, sed quod cognoscatur.

Rom. I, 20: invisibilia dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Secunda vero expressio, quae est editio specierum in mente angelica, vel humana, ordinatur tantum ad cognitionem sapientiae divinae, et ideo potest dici locutio. Tertia vero, quae est per assumptionem carnis, ordinatur ad esse, et ad cognitionem, et ad expressam manifestationem, quia per assumptionem carnis, et verbum factum est homo, et nos in cognitionem dei perfecit. (Io. XVIII, 37: ad hoc natus sum, ut testimonium perhibeam veritati)p et se nobis expresse manifestavit. Bar.

C. III, 38: post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.

Sic ergo, licet deus loquatur in novo et veteri testamento, perfectius tamen in novo nobis loquitur, quia ibi per revelationes in mentibus hominum, hic per incarnationem filii. Vetus vero testamentum traditum est patribus, aspicientibus a longe et intuentibus deum procul; istud autem nobis, scilicet apostolis, qui vidimus eum in propria persona. I Io. I, 1: qui audivimus, et vidimus oculis nostris, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae.

Deut. V, 3 s.: non cum patribus nostris iniit pactum, sed nobiscum, qui in praesentiarum sumus, et vidimus, et facie ad faciem locutus est nobis. Unde patet quod illa locutio fuit promissoria. Gal. III, 16: Abrahae dictae sunt repromissiones. Ista locutio est exhibitoria.

Io. I, 17: gratia et veritas per iesum christum facta est. Item, ibi locutus est in prophetis, hic in filio, qui est dominus prophetarum.

Io. I, 18: unigenitus, qui est in sinu patris, ipse nobis narravit.

Sed numquid omnes, per quos loquitur deus, sunt prophetae? ad quod dicendum est, quod quinque requiruntur ad hoc quod aliquis sit verus propheta.

Primum est revelatio eorum, quae excedunt humanam cognitionem, alias non dicitur propheta, sed sapiens, sicut Salomon, cuius mens illuminata est ad ea quae sunt secundum rationem humanam. Unde nec a Iudaeis propheta dicitur, sed sapiens.

Secundum est intelligentia revelatorum, alias, nisi revelata intelligeret, non esset propheta. Intelligentia opus est in visione, Dan. X, 1, et inde est, quod Nabuchodonosor revelationem sibi factam non intelligens, propheta non dicitur, sed Daniel, qui eam intellexit.

Tertium est, quod propheta in rebus visis, quibus alienatur, non detineatur in ipsis rebus, sed tamquam in figuris, alias non esset propheta, sed phreneticus, qui imaginata apprehendit, ut ipsas res. Ier. XXIII, V. 28: qui habet somnium, narret somnium, et qui habet sermonem meum, narret sermonem meum.

Quartum est, ut cum certitudine revelata percipiat, quasi per demonstrationem sciens, alias esset somnium, et non prophetia. Is. L, V. 5: dominus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico, retrorsum non abii.

Quintum est, ut adsit voluntas annunciandi quae revelata sunt; unde et Daniel a quibusdam dicitur quod non est propheta, quia non accepit revelata per modum enunciabilem; unde non dicitur, quod factum est verbum domini ad Danielem, sicut de aliis prophetis dicitur. Ier. XX, 8 s.: factum est verbum domini mihi in opprobrium, et in derisum tota die, et dixi: non recordabor eius, neque loquar ultra in nomine illius, et factus est in corde meo sicut ignis aestuans.

Sed rursum quaeritur quare dicit in prophetis, cum potius debuisset dicere per prophetas.

Ad hoc dicendum est, quod hoc fecit, ut excluderet quorumdam errorem. Primo quidem errorem Porphyrii dicentis, quod prophetae ea, quae dixerunt fingendo, non ex spiritu sancto dixerunt. Et contra hoc dicit in prophetis, quasi non ipsi locuti sunt ex se, sed deus locutus est in eis. II Pet. I, 21: non enim voluntate humana allata est prophetia, sed spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti dei homines.

Secundo ad excludendum errorem quorumdam, dicentium prophetiam esse quid naturale et haberi per naturalem dispositionem, sicut cum aliquis melancholicus est adeo fortis imaginationis, quod imaginata apprehendat ut certa et res ipsas. Et ideo dicit locutus est in prophetis; quasi dicat: non habetur prophetia per modum naturalis dispositionis et passionis, sed per locutionem internam a deo. Io. III, 8: spiritus ubi vult spirat.

Tertio contra errorem dicentium haberi prophetiam per modum habitus sicut scientiam, ut scilicet quandocumque vult homo prophetet. Quod non est verum, cum prophetiae spiritus non adsit prophetis semper, sed cum eorum mens illustratur divinitus. Unde, IV Reg. IV, 27 dicit eliseus: anima eius in amaritudine est, et dominus celavit a me. Et ideo dicit in prophetis, quasi dicat: non habetur ab omnibus, et semper, ut habitus, sed ab illis, in quibus placet deo loqui.

Quarto ad excludendum errorem Priscillae, et montani, dicentium prophetas non intelligere ea quae dicebant, quod non est verum.

Unde dicitur Aggaei I, 3: factum est verbum domini in manu Aggaei prophetae; in manu, id est, in potestate. Et I Cor. XIV, 32: spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt. Et ideo dicit in prophetis, id est, in intellectu et potestate prophetarum.

Sic ergo patet christi proprietas, quia filius est naturalis. Io. XIV, 10: pater in me est, et ego in patre.

Sed numquid est de illis filiis, de quibus dicitur in Ps. Lxxxi, 6: ego dixi: dii estis, et filii excelsi omnes? absit, quia illi dicuntur filii cum universitate, iste est constitutus haeres, et dominus universorum.

Numquid est de illis filiis, de quibus dicitur Io. I, 12: dedit eis potestatem filios dei fieri? etc.. Non quidem, quia illi dicuntur facti filii, iste vero est filius, per quem fecit et saecula.

Numquid est de illis filiis, qui gloriantur in spe gloriae filiorum dei? Rom. V, 2. Non quidem, quia illi sunt filii per spem gloriae dei, quam habent, iste vero ipsius gloriae splendor. Alii dicuntur filii, quia facti ad imaginem huius filii. Rom. VIII, 29: quos praescivit conformes fieri imaginis filii eius; iste autem est ipsa imago, et figura substantiae eius. Alii dicuntur filii, ut in se verbum dei continentes, secundum illud Phil. II, 15: ut sint sine querela, et simplices filii dei, sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes. Iste autem filius portat omnia verbo virtutis suae.

Ergo patet christi excellentia quantum ad proprietatem originis, et diffuse quantum ad alios filios dei; per quod ostenditur eminentia novi testamenti ad vetus.

Sed tamen utrobique dicit locutus est, vel loquens, et denotat eumdem esse actorem veteris et novi testamenti contra Manichaeum. Eph. II, 18: per ipsum habemus accessum ambo in uno spiritu, etc.. Rom. III, V. 29: an Iudaeorum deus tantum? nonne et gentium? item illud fuit traditum patribus nostris, sed istud nobis, id est, apostolis, qui christum in propria persona vidimus. Deut. V, 3: non cum patribus nostris inivit pactum, sed nobiscum, qui in praesentiarum sumus et vivimus.

Item illud per prophetas, sed istud in filio, id est, per filium, qui est dominus prophetarum.

Io. I, 18: unigenitus, qui est in sinu patris, ipse enarravit. Et ista occasione apostolus introducit eum esse filium.

Consequenter ostendit magnitudinem dominationis christi, cum dicit quem constituit haeredem; quia, ut dicitur Gal. IV, 7: si filius, et haeres per deum.

In christo autem sunt duae naturae, scilicet divina et humana. Secundum ergo, quod est filius naturalis, non est constitutus haeres, sed est naturalis; sed inquantum homo, factus est filius dei. Rom. I, 3: qui factus est ei ex semine David secundum carnem. Et secundum hoc est constitutus haeres universorum, sicut verus filius patris. Matth. Ult.: data est mihi omnis potestas.

Et hoc quantum ad totam creaturam in qua accepit dominationem. Item non tantum quo ad unum genus hominum, sed universorum, scilicet tam Iudaeorum, quam gentium. Ps.

II, 8: postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, etc..

Quem constituit haeredem universorum.

Ostensa excellentia christi quantum ad proprietatem originis, hic ostendit excellentiam eius quantum ad maiestatem dominii, et quidem congrue coniungit locutus est in filio, et constitutus est haeres, quia si filii, et haeredes, Rom. VIII, 17.

Sciendum est autem, quod in christo sunt duae naturae, divina scilicet et humana; sed secundum divinam naturam, sicut non est constitutus filius cum sit filius naturalis ab aeterno; ita nec est constitutus haeres, sed ab aeterno est haeres naturalis. Secundum vero naturam humanam, sicut est factus filius dei Rom. I, 3: qui factus est ei ex semine David secundum carnem ita et factus est haeres universorum. Et quantum ad hoc dicit quem constituit haeredem, id est, dominum, universorum. Matth. XXI, 38: hic est haeres, venite et occidamus eum.

Mich. I, 15: adhuc haeredem adducam tibi, qui habitas in maresa, usque ad Odollam, veniet gloria Israel.

Et quidem secundum divinam naturam competit christo, quod sit haeres genitus, et dominus. Et primo quidem, quia ipse est dei virtus, et dei sapientia, I Cor. I, 24, per quem pater omnia facit. Et ideo si pater dicitur dominus omnium, ratione creationis, similiter et filius, per quem omnia producuntur in esse, dominus est. Prov. VIII, 30: cum eo eram cuncta componens. Secundo quia filius est patris sapientia, qua omnia gubernat. Sap. VIII, 1 dicitur de sapientia: attingit a fine usque ad finem, etc.. Si ergo pater dicitur dominus ratione gubernationis Sap. XIV, 3: tu autem, pater, gubernas omnia, etc., et filio competit dominium.

Item pater est dominus, inquantum ad ipsum omnia ordinantur, sicut ad primum principium, et finem omnium; similiter et filius, qui est dei sapientia, praecedens omnia, dominus est. Eccli. I, 3: sapientiam dei praecedentem omnia, quis investigabit? Prov. XVI, V. 4: universa propter semetipsum operatus est dominus.

Secundum humanam vero naturam competit etiam christo, quod sit constitutus haeres et dominus universorum. Primo quidem ratione unionis, ex hoc scilicet ipso, quod assumptus est homo ille in persona filii dei.

Act. V, 31: hunc deus dominum salvatorem constituit. Eph. I, 21: constituit eum super omnem principatum, et potestatem, etc..

Secundo ratione potestatis, quia omnia ei obediunt, et serviunt. Matth. Ult.: data est mihi omnis potestas in caelo, etc..

Tertio ratione subiectionis. Phil. II, 10: in nomine iesu omne genu flectatur, etc..

Sed dicit universorum, quod refertur ad totius naturae universitatem, in qua accepit dominium, secundum illud Ps. VIII, 8: omnia subiecisti sub pedibus eius. Item refertur ad omne genus hominum, ut sit sensus: universorum, id est, tam Iudaeorum, quam etiam omnium aliorum hominum, secundum illud Ps. II, 8: postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, etc.. Et de hoc dicitur esth. XIII, 11: dominus omnium tu es.

Consequenter cum dicit per quem fecit et saecula, ostendit virtutem operationis christi, quare sit constitutus haeres universorum, non quod ipse sit factus in tempore et hoc meruerit merito bonae vitae, sicut dicit Photinus, sed quod aeque omnia facta sunt per ipsum, sicut et per patrem. Per ipsum enim fecit pater saecula.

Sed sciendum est, quod ista praepositio per denotat causam actus. Sed hoc est dupliciter: uno modo, quia est causa factionis ex parte facientis, ut cum scilicet causale cui adiungitur, est causa actionis secundum quod exit ab agente. Semper enim factio est medium inter faciens et factum. Potest ergo denotare circa agens causam finalem, ut artifex operatur per lucrum; aliquando causam formalem, ut ignis calefacit per calorem; aliquando vero causam efficientem, ut balivus operatur per regem. Nullo istorum modorum est filius causa patris, quod per illum operetur, sicut nec quod ab ipso sit.

Aliquando vero causale est causa actionis, secundum quod terminatur ad factum, ut artifex operatur per martellum. Martellus enim non est causa artificis, quod agat; sed est causa artificiato, quod ab artifice procedat, ut ferro, quod recipiat operationem ab artifice, et sic filius est causa facti, et pater operatur per filium.

Sed numquid filius est minor patre? videtur quod sic, quia illud quod est causa facti, ut fiat, videtur habere rationem instrumenti.

Sed ad hoc dicendum est, quod si non esset eadem virtus numero in filio et patre, et eadem operatio, teneret obiectio. Nunc ergo eadem est virtus et operatio patris et filii, sicut et eadem natura et esse, et dicitur pater per eum facere saecula, quia genuit eum operantem saecula. Io. V, 19: quaecumque pater facit, et filius facit.

Saeculum dicitur spatium rei temporalis.

Saecula ergo sunt successiones temporum; non ergo fecit tantum tempora sempiterna, secundum quod philosophi aliqui dixerunt deum tantum fecisse sempiternum, et Angelos creasse temporalia, sed etiam fecit temporalia, quae vocat hic saecula. Infra XI, 3: fide intelligimus aptata esse saecula. Io. I, 3: omnia per ipsum facta sunt.

In hoc ergo removet errorem Manichaei dupliciter. Primo in hoc quod dicit eum actorem veteris testamenti; secundo quod dicit ipsum fecisse temporalia.