Apostolus vult munire hic ecclesiam contra tribulationes et primo contra tribulationes praesentes, et hoc in prima epistola.
Secundo contra futuras, tempore Antichristi, et hoc in secunda.
Prima dividitur in salutationem et epistolarem narrationem, ibi gratias agimus.
Item primo tangit personas salutantes; secundo ecclesiam salutatam; tertio bona optata.
Notandum est autem, quod quia ubi non delinquimus, omnes pares sumus, ideo quia istis bonis scribit, non facit mentionem de officio suo, sed solum de nomine humilitatis, quod est Paulus. Sap. VII, 11: et innumerabilis honestas per manus illius. Et adiungit duos, qui eis praedicaverunt cum eo, scilicet silvanum, qui est sylas, et timotheum, quem circumcidit, ut dicitur Act. XVI, 3.
Salutat autem ecclesiam, quae est congregatio fidelium. Et hoc in deo patre et domino nostro iesu christo, id est, in fide trinitatis, et divinitatis et humanitatis christi, quia in horum cognitione erit nostra beatitudo.
Tangit autem personam patris et filii incarnati, in quibus intelligitur spiritus sanctus, qui est nexus amborum.
Bona optata sunt gratia, quae est principium omnium bonorum. I Cor. XV, 10: gratia dei sum id quod sum. Et pax quae est finis, quia tunc est pax, quando appetitus totaliter pacatur.
Deinde cum dicit gratias agimus, incipit epistolaris narratio, et primo commendat eos de praeterita perseverantia; secundo monet eos ad bene agendum in futurum, cap. IV, ibi de caetero.
Item primo agit gratias universaliter de bonis eorum; secundo ea commemorat in speciali, ibi scientes, fratres, etc..
Circa primum duo facit, quia primo ponit gratiarum actionem; secundo eius materiam, ibi memores.
Item primo pro eis gratias agit; secundo pro eis orat, ibi memoriam vestri.
Quantum ergo ad primum dicit tria, quae debent esse in gratiarum actione. Primo quod sit ordinata, scilicet ad deum. Ideo dicit gratias agimus deo. Ps. Lxxxiii, 12: gratiam et gloriam dabit dominus. Iac. I, 17: omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum est descendens a patre luminum.
Item assidua, quia semper.
Item universalis, ibi pro omnibus vobis.
Infra V, 18: in omnibus gratias agite.
Deinde orat pro eis, dicens memoriam vestri faciens, etc., quasi dicat: quandocumque oro, habeo vos in memoria. Rom.
C. I, 9: sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis.
Deinde cum dicit memores operis, ponit bona de quibus agit gratias, scilicet fidem, spem et charitatem. I Cor. XIII, 13: nunc autem manent fides, spes, charitas: tria haec, etc.. Fidem praemittit, quia est substantia sperandarum rerum, etc.. Accedentem enim ad deum oportet credere, etc.. Hebr.
C. XI, 1 et 6.
Haec autem non est sufficiens, nisi habeat operationem et laborem. Et ideo dicit operis fidei vestrae et laboris. Iac. II, 26: fides sine operibus mortua est.
Item quia qui laborando propter christum deficit, nihil valet. Lc. VIII, 13: ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt.
Ideo dicit operis et laboris. Quasi dicat: memores fidei vestrae operantis et laborantis.
Item, charitatis, in cuius operibus abundabant.
Infra IV, 9: charitatem fraternitatis, etc..
Item spei, quae facit patienter sustinere adversa.
Rom. XII, 12: spe gaudentes, in tribulatione patientes. Et sustinentiae, quam spes facit. Iac. V, 11: patientiam iob audistis, etc..
Spei, inquam, domini nostri, id est, quam habemus de christo, vel quam christus dedit nobis. I Petr. I, 3: regeneravit nos in spem vivam, etc.. Haec spes est ante deum, non ante oculos hominum. Matth. VI, 1: attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, etc.. Hebr. VI, 19: quam sicut anchoram habemus animae tutam, etc.. Spes enim in veteri testamento non induxit ad deum.
Deinde cum dicit scientes, fratres, in speciali commemorat eorum bona, quos primo commendat, quod devote et prompte susceperunt praedicationem, non obstante tribulatione; secundo quod propter tribulationem ab ea non recesserunt, in II capite, ibi nam ipsi scitis.
Iterum prima pars dividitur in duas, quia primo ostendit qualis fuit ista praedicatio; secundo qualiter ab eis recepta, ibi et vos imitatores.
Circa primum tria facit, quia primo ostendit quid circa eos sciebat; secundo modum praedicationis suae, ibi quia evangelium.
Tertio quid ipsi sciebant de apostolo, ibi sicut scitis.
Dicit ergo o fratres dilecti a deo.
Non solum communiter, inquantum dat esse naturae, sed inquantum specialiter ad bona aeterna estis vocati. Mal. I, 2: Iacob dilexi, esau autem odio habui, etc.. Deut. XXXIII, 3: dilexit populos, etc.. Electionem vestram.
Quasi dicat: certitudinaliter cognosco vos esse electos, quia hanc electionem non meruistis, sed a deo estis gratuite electi. Et hoc scio, quia deus dedit mihi magnum argumentum in praedicatione, scilicet quod illi, quibus loquor, sunt a deo electi, scilicet quando deus dat eis gratiam fructuose audiendi verbum eis praedicatum, vel mihi gratiam copiose praedicandi eis. Contra videtur esse quod dicitur Ezech. III, 26: et linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, etc..
Ideo primo commemorat quam virtuose eis praedicavit, secundo inducit eorum testimonium, ibi sicut scitis.
Virtuose quidem, quia non fuit in sublimitate sermonis, sed in virtute. I Cor. II, V. 4: sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis. I Cor. IV, V. 20: non enim in sermone est regnum dei, sed in virtute.
Vel potest referri ad confirmationem praedicationis, vel ad modum praedicandi. Si ad primum, sic confirmata fuit praedicatio mea vobis, non argumentis, sed virtute miraculorum.
Unde dicitur Mc. Ult.: domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. Item in datione spiritus sancti; unde dicit: et in spiritu sancto. Act.
C. X, 44: adhuc loquente Petro verba haec, cecidit spiritus sanctus super omnes, qui audiebant verbum, etc.. Hebr. II, 4: contestante deo signis et portentis et variis virtutibus et spiritus sancti distributionibus. Et in plenitudine, etc.. Et hoc addit, ne crederent se minus recepisse quam Iudaei; quasi dicat: spiritus sanctus non est personarum acceptor, sed in ea plenitudine fuit apud vos sicut apud Iudaeos. Act. II, 4: repleti sunt omnes spiritu sancto, etc..
Sed si ad secundum, sic in virtute, id est virtuosam vitam vobis ostendens. Act. I, 1: coepit dominus facere et docere. Et in spiritu sancto, scilicet suggerente. Matth. X, V. 20: non estis vos qui loquimini, etc..
In plenitudine multa, scilicet quia instruxi vos de omnibus ad fidem necessariis.
Inducit autem eorum testimonium ad hoc, cum dicit sicut vos scitis, etc., id est, qualia dona et virtutes ostendimus in vobis.
II Cor. V, 11: spero autem in conscientiis vestris manifestos nos esse.
Deinde cum dicit et vos imitatores, etc., ostendit quomodo praedicationem suam virtuose receperunt, nec propter tribulationes recesserunt. Et primo ostendit eorum virtutem in hoc, quod alios imitati sunt; secundo quod aliis se imitabiles praestiterunt, ibi ita ut facti sitis.
Circa primum duo facit, quia primo ostendit quos sunt imitati; secundo in quibus sunt imitati, ibi: excipientes.
Circa primum dicit, quod imitati sunt eos quos debuerunt, scilicet praelatos. Et ideo dicit imitatores nostri facti, etc.. Phil. III, V. 17: imitatores mei estote, fratres.
Sed imitati sunt non eo in quo delinquimus sicut homines, sed in quo imitamur christum.
Unde et dicitur I Cor. IV, 16: imitatores mei estote, sicut et ego christi, id est, in quo imitatus sum christum, scilicet in patientia tribulationis. Matth. XVI, 24: si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. I petr.
C. II, 21: christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius. Et ideo dicit in tribulatione multa cum gaudio, id est, quamvis multa tribulatio immineret propter verbum, tamen illud accepistis cum gaudio. Iac. I, 2: omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis, etc.. Act. V, 41: ibant apostoli gaudentes a conspectu Concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine iesu contumeliam pati.
Cum gaudio, inquam, spiritus sancti, non alio quocumque, qui est amor dei, qui facit gaudium patientibus propter christum, quia amant eum. Cant. VIII, 7: si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.
Et sic estis imitatores nostri, quod scilicet aliis estis imitabiles. Unde dicit ita ut facti sitis, etc..
Circa quod tria facit, quia primo ostendit eos esse imitabiles; secundo quomodo eorum fama divulgata est, ibi a vobis enim diffamatus; tertio quomodo ab omnibus laudabantur populis, ibi ipsi enim annuntiant.
Dicit ergo: ita perfecte nos imitati estis, ut sitis facti forma, id est, exemplum vitae, non solum in terra vestra, sed in aliis. Matth. V, 16: sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra, etc..
Sed credentibus forma facti estis quibus fides vestra innotuit. Ad quod bonitas vestra accessit. A vobis enim diffamatus est sermo domini, id est, praedicandi dominum, id est, vestra fama diffusa est, non tantum in Macedonia et achaia, quae sunt vobis vicinae, sed fides vestra ad deum perfecta, id est, quam deus acceptat, et quae coniungit vos deo, quae etiam est in omni loco divulgata. Rom. I, 8: fides vestra annuntiatur in universo mundo, etc.. Et signum huius est, quia non est necesse, etc.. Boni enim praedicatoris est bona aliorum in exemplum adducere. II Cor. IX, 2: vestra enim aemulatio provocavit plurimos.
Deinde cum dicit ipsi enim, etc., ponit eorum laudem qua ab aliis laudabantur, quia de nobis annuntiant, etc.. Prov. Ult.: laudent illam in portis opera eius. Laudant autem in vobis meam praedicationem et vestram conversionem. Annuntiant ergo qualem introitum habuerimus ad vos, quia cum magna difficultate et in tribulationibus.
Laudant etiam vestram conversionem.
Et ostendit quomodo, a quo, et ad quid conversi sunt.
Quo ad primum dicit et quomodo conversi estis ad deum, id est, quam faciliter, et perfecte.
Ioel. II, 12: convertimini ad me in toto corde vestro, etc.. Eccli. V, 8: ne tardes converti ad dominum, et ne differas de die in diem.
Quo ad secundum dicit a simulacris.
I Cor. XII, 2: scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes.
Quo ad tertium dicit servire deo, scilicet servitute latriae, non creaturae, sed deo.
Contra quod dicitur Rom. I, 25: servierunt creaturae potius quam creatori, etc.. Et dicit vivo, ut excludat idololatriae cultum, quia idololatrae colebant quosdam mortuos, quorum animas dixerunt deificatas, sicut Romulum et Herculem. Et ideo dicit vivo.
Deut. XXXII, 40: vivo ego in aeternum.
Item quia Platonici putabant quasdam substantias separatas deos esse participatione, dicitur vero, non participatione divinae naturae, sed quia servientes ei sunt remunerandi.
Ideo, quia sic estis, restat ut remunerationem expectetis. Unde dicit et expectare filium eius, scilicet dei, de caelis descendentem.
Lc. XII, 36: et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis. Is. XXX, 18: beati omnes qui expectant eum. Illi autem sunt, qui sunt lumbis praecincti.
Duo autem expectamus, scilicet resurrectionem, ut scilicet ei conformemur. Unde dicit quem suscitavit ex mortuis iesum. Rom.
C. VIII, 11: qui suscitavit iesum christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, etc.. Phil. III, 21: reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae.
Item liberari a poena futura, quae imminet reis. A causa autem poenae, scilicet a peccato, liberamur per christum. Unde dicit qui eripuit nos, etc.. Apoc. VI, 16: abscondite vos a facie sedentis super thronum et ab ira agni, etc.. Ab hac ira nullus potest nos liberare nisi christus. Matth. III, 7: quis demonstrabit vobis fugere a ventura ira?