SUPER AD THESS. II

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 1

Dividitur haec epistola in salutationem, et epistolarem narrationem, ibi gratias agere debemus, etc..

Item primo ponuntur personae salutantes; secundo personae salutatae; tertio bona optata.

Sunt autem eaedem personae, quae et in prima. Tres autem personae salutantes ponuntur, ut auctoritas epistolae robustior appareat.

Eccle. IV, 12: funiculus triplex difficile rumpitur.

Ecclesiae thessalonicensium etc.. Ecclesia congregationem dicit: quae debet esse in deo, alias est mala. De bona dicitur ps.

XLIX, 5: congregate illi sanctos eius, etc..

In christo, id est, in eius fide. Rom. V, 2: per quem accessum habemus per fidem in gratiam istam.

Deinde optat eis bona, et primo pacem.

Ipsa est enim principium omnium spiritualium donorum. I Cor. XV, 10: gratia dei sum id quod sum. Item, pacem quae est finis hominum. Ps. Cxlvii, 14: qui posuit fines tuos pacem, etc.. Et hoc a deo etc..

Iac. I, 17: omne datum optimum, et omne donum perfectum, desursum est, descendens a patre luminum, etc.. Et domino iesu, etc.. II Petr. I, 4: per quem maxima et pretiosa nobis donavit.

Gratias agere debemus, etc.. Haec est epistolaris narratio. Et primo instruit eos de futuris in novissimis diebus; secundo admonet eos familiariter de quibusdam, in tertio capite, ibi de caetero, fratres, etc..

Item primo monet, sicut dictum est, quantum ad praemia bonorum, et poenas malorum; secundo quantum ad pericula tempore Antichristi, cap. II, ibi rogamus autem vos, etc..

Item primo agit gratias de praeparatione ad futurum iudicium; secundo describit ipsum iudicium, ibi si tamen iustum.

Item primo gratias agit de profectu; secundo ostendit fructum profectus; tertio signum.

Dicit ergo gratias agere debemus, etc.. Nam quia in prima epistola commendavit eos de fide et charitate et aliis bonis in quibus abundabant, ideo dicit gratias agere debemus semper pro vobis, quia bonum, quod habetis, reputo meum. III Io. 4: maiorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare. Et hoc deo, sine quo nihil boni potest fieri.

Et hoc dignum est, quia de magnis bonis agimus gratias. II Mac. I, 11: de magnis periculis a deo liberati magnifice gratias agamus.

Quare? quia supercrescunt bona spiritualia.

Periculose enim custodiuntur, nisi proficiat in eis homo. In his donis autem dei, primum est fides, per quam deus habitat in nobis, et in hac proficimus secundum intellectum.

Eph. III, 17: habitare christum per fidem in cordibus vestris. Et sic proficit homo per cognitionem, devotionem et inhaesionem.

Secundum est charitas, per quam deus est in nobis secundum effectum. I Io. IV, 16: deus charitas est, et qui manet in charitate, in deo manet, et deus in eo. Et ideo dicit et abundat. Prov. XV, 5: in abundanti iustitia, virtus est maxima, etc.. I Thess. IV, 9: de charitate autem fraternitatis non necesse habuimus scribere vobis, ipsi enim a deo didicistis, ut diligatis invicem, etc..

Et tunc ponitur profectus, cum dicit: ita quod ego glorior inde apud alios, quia vestra reputo mea. Bonum enim discipulorum est gloria praelatorum. Prov. X, V. 1: filius sapiens laetificat patrem, etc..

Prov. XVII, 6: corona senum, filii filiorum, etc.. II Cor. IX, 2: pro quo de vobis glorior.

Et tunc ponit signum profectus, scilicet patientiam, quae ostenditur maxime in tribulationibus. Iac. I, 12: beatus vir qui suffert tentationem, etc..

In tribulationibus sunt duo servanda, scilicet patientia, ne discedat a fide. Iac.: patientia opus perfectum habet. Et fides in persecutionibus. I Cor. IV, 12: persecutionem patimur et sustinemus. Unde dicit in fide, in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus.

Quae quidem tribulationes dicuntur a tribulis, quibus interius per afflictiones pungimur. Gen. III, 18: spinas et tribulos germinabit tibi. Ps. XXIV, 17: tribulationes cordis mei multiplicatae sunt.

Et haec sancti sustinent propter duo, scilicet propter terrorem malorum. Si enim deus non parcit bonis in hoc mundo, quomodo parcet malis in futuro? I Petr. II: si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt dei evangelio, etc..

Hier. XLIX, 12: ecce quibus non erat iudicium, ut biberent calicem, etc.. Secundo ad augendum meritum. Unde dicit ut digni, etc.. Nam, ut dicitur Matth. XI, 12, regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.

Et Lc. Ult.: nonne haec oportuit christum pati, et ita intrare in gloriam suam? Rom. VIII, 17: si tamen compatimur, ut et conglorificemur. Unde dicit pro quo et patimini. Tribulatio enim quae fertur pro deo, facit dignum regno dei. Matth. V, V. 10: beati qui persecutionem patiuntur, etc..

I Petr. IV, 15: nemo vestrum patiatur quasi homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor.