1. ((
vers. 1.)) Loqui ad vos de praesenti psalmo suscepimus: adjuvet vocem nostram quies vestra
1033 Sic meliores Mss. At Edd.,
qui et vestram.
; etenim aliquanto est obtunsior: dabit ei vires intentio audientium, et adjutorium jubentis ut loquar. Titulum habet psalmus
iste:
In finem pro torcularibus, quinta sabbati, Psalmus ipsi Asaph. In unum titulum multa sunt congesta mysteria; ita tamen ut limen Psalmi indicet interiora. Cum de torcularibus locuturi sumus,
nemo vestrum aliquid exspectet nos dicturos esse de lacu, de prelo, de fiscinis; quia nec ipse psalmus hoc habet, et ideo
magis indicat mysterium. Nam et si aliquid tale Psalmi textus contineret, non deesset qui putaret ad litteram esse accipienda
torcularia, nec aliquid illic amplius requirendum, nec mystice aliquid positum, et sacrate significatum; sed diceret: Simpliciter
Psalmus de torcularibus loquitur, et tu mihi nescio quid aliud suspicaris. Nihil hic tale audistis, cum legeretur. Ergo accipite
torcularia mysterium
1033 Remig. Ms.,
martyrium.
Ecclesiae, quod nunc agitur. In torcularibus animadvertimus quaedam tria: pressuram, et de pressura quaedam duo; unum recondendum,
alterum projiciendum. Fit ergo in torculari conculcatio, tribulatio, pondus: et in his oleum eliquatur occulte in gemellarium;
amurca publice per plateas currit. Intendite ad magnum hoc spectaculum. Non enim desinit Deus edere
1033 Sic Remig. Ms. At Edd.,
deserit (forte pro,
deerit) Deus dare, etc.
nobis quod cum magno gaudio spectemus: aut circi insania huic spectaculo comparanda est? Illa ad amurcam pertinet, hoc ad
oleum. Quando ergo auditis contumaciter garrire blasphemos, et dicere, abundare pressuras temporibus christianis; scitis enim
quia hoc amant dicere: et vetus quidem, sed a temporibus christianis coepit proverbium, Non pluit Deus, duc ad Christianos.
Quanquam priores ista dixerunt. Isti autem modo dicunt et quia pluit Deus, Duc ad Christianos: non pluit Deus, non seminamus;
pluit Deus, non trituramus
1033 Editio Er. hic:
dic ad Christianos. Lov. autem:
dicat Christianus. Et altero infra loco, pro,
duc ad Christianos, utraque editio habet,
dicant Christiani. Quidam vero libri, scilicet Gemm. Pratell., etc., alio verborum ordine proverbium referunt hunc in modum:
coepit proverbium, Non pluit Deus, non seminamus: pluit Deus, non trituramus.
Et sequitur, Non pluat Deus, dicat Christianus; et pluat Deus, dicat Christianus.
Quanquam priores ista dixerunt: hi autem et modo dicunt, et inde volunt superbire, etc. Et qui omnium vetustissimus atque optimae notae est, Corb. habet sic:
coepit proverbium, Non pluit Deus, non seminamus: pluit Deus, non trituramus: et non pluit Deus, dicat Christianus.
Quanquam priores ista dixerunt: hi autem modo dicant et quia pluit Deus, dicat Christianus. Inde volunt superbire, etc. Sed apta prae caeteris faciliorque visa est lectio Mss. Reg. et Remig.:
Non pluit Deus, duc ad Christianos, etc.,
et quia pluit Deus, duc ad Christianos; id est causam in Christianos refer, juxta illud quod etiam in lib. 2 de Civitate Dei, c. 3, ait: «ortum esse vulgare proverbium,
«Pluvia defit, causa Christiani.» Hinc quoque Tertullianus in Apologetico, c. 40: «Si Tiberis, inquit, ascendit
1034 in moenia, si Nilus non ascendit in arva, etc., statim, Christianos ad leonem, acclamatur.» Et Cyprianus ad Dometrianum:
«Sed enim cum dicas plurimos conqueri, quod bella crebrius surgant, quod lues, quod fames saeviant, quodque imbres et pluvias
serena longa suspendant nobis imputari, tacere ultra non oportet.»
. Et inde volunt superbire,
1034 unde deberent amplius supplicare; eligentes blasphemare quam orare. Cum ergo ista commemorant, cum ista jactant, cum ista
dicunt, et contumaciter dicunt, non cum timore, sed cum elatione; non vos perturbent. Puta enim quia pressurae abundant, tu
oleum esto. Nigra tenebris ignorantiae amurca insultet, et illa tanquam per plateas projecta publice insultet: tu apud te
in corde tuo, ubi qui videt in occulto reddet tibi (Matth. VI, 6) , liquare in gemellarium. Oliva in arbore quibusdam quidem
tempestatibus agitatur, non tamen pressuris torcularis atteritur; ideo utrumque simul pendet ex arbore, et quod projiciendum
est, et quod recondendum est: at ubi ad torcular et pressuras ventum fuerit, utrumque discernitur, dirimitur; et aliud appetitur,
aliud respuitur. Vultis nosse vim torcularium istorum? Ut unum aliquid dicam, unde et ipsi murmurant qui ea faciunt: Quantae,
inquiunt, rapinae temporibus nostris, quantae pressurae innocentium, quantae exspoliationes rerum alienarum! Ita sane in amurcam
attendis, quia rapiuntur res alienae; in oleum non attendis, quia pauperibus donantur et propriae. Non habebat antiquitas
tales raptores rerum alienarum; sed non habebat antiquitas tales donatores rerum suarum. Aliquanto esto curiosior in torculari;
noli hoc solum videre quod publice fluit: est aliquid quod quaerendo invenias. Discute, audi, cognosce quam multi faciunt
quod ex ore Domini cum audisset unus dives, tristis abscessit. Ex Evangelio multi audiunt,
Vade, vende omnia quae possides, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelis; et veni, sequere me (Id. XIX, 21) : non attendis quam multi id faciunt? Pauci, inquiunt, sunt. Ipsi tamen pauci oleum sunt; et qui bene utuntur
his rebus quas possident, ad oleum pertinent: adjunge omnia, et videbis patrisfamilias tui plenas apothecas. Vides raptorem
qualem nunquam vidisti; vide contemptorem rerum suarum qualem nunquam vidisti. Lauda torcularia, impletur prophetia de Apocalypsi:
Justus justior fiat, et sordidus sordescat adhuc (Apoc XXII, 11) . Ecce torcularia in hac sententia:
Justus justior fiat, et sordidus sordescat adhuc.