BIBLIA MARIANA.

 INCIPIT LIB. GENESIS.

 LIBER EXODI.

 LIBER LEVITICI.

 LIBER NUMERI.

 LIBER DEUTERONOMII.

 LIBER JOSUE.

 LIBER JUDICUM.

 LIBER RUTH.

 LIBER REGUM PRIMUS.

 LIBER REGUM II.

 LIBER REGUM III.

 LIBER REGUM IV.

 LIBER TOBIAE.

 LIBER JUDITH.

 LIBER ESTHER.

 LIBER JOB.

 PARABOLAE SALOMONIS.

 LIBER ECCLESIASTAE.

 CANTICUM CANTICORUM.

 LIBER SAPIENTIAE.

 LIBER ECCLESIASTICUS.

 ISAIAS PROPHETA.

 JEREMIAS PROPHETA.

 LAMENTATIONES JEREMIAE PROPHETAE.

 EZECHIEL PROPHETA.

 DANIEL PROPHETA.

 .JOEL PROPHETA.

 JONAS PROPHETA.

 MICHAEAS PROPHETA,

 ZACHARIAS PROPHETA.

 EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM,

 EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM.

 EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM.

 EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM.

 LIBER APOCALYPSIS.

LIBER DEUTERONOMII.

Haec sunt verba, quae locutus est Moyses .

Beatissima Domina, Virgo Maria, dicitur infirmarum animarum portatrix.

Portavit enim Filium Dei pro nobis in utero sanctitatis, et nos portat in utero miserationis. Deuter. I, 31: Portavit te Dominus Deus tuus, et non solum ipse, sed et Dei genitrix Virgo pia, ut solet homo gestare parvulum filium suum. Glossa : " quem tenerrime diligit, nec laborare permittit, " In omni via per quam ambulastis. Glossa: "Numquam defuit,)) donec veniretis ad locum istum.

Item, Ipsa est terra optima, non germinans spinas, et tribulos, ad colendum facillima, fertilissima, quia profert Deum et hominem. Deuter. VIII, 10 : Benedicas Domino. Glossa : gratias agendo, pro terra optima , id est. Maria, quam dedit tibi Deus, ut alatis, et (literis, et lauderis.

Item, Ipsa est soror nostrae paupertatis. Unde tenetur nobis ex constitutione legis subvenire. Deuter. xv, 9 et 11: Non avertas oculos, miserationis tuae, o Maria, a paupere fratre tuo, scilicet peccatore, qui licet peccator et pauper sit, tamen, frater tuus est per naturam. Non enim deerunt pauperes in terra habitationis tuae, id est, in mundo. Non enim possunt esse divites sicut tu, cui dictum est: Ave, gratia plena . Idcirco ego praecipio tibi, ut aperias festinanter, hilariter, abundanter, manum subventionis, defen- sionis, fratri tuo egeno ei pauperi. Hoc orat Psalmista, Psal. CIII, 28 : Aperiente te manum tuam, ''etc.

Item, Ipsa est altare sanctificationis, continens dilectionem Dei et proximi. Deuter. XXVII, 5 et 8: aedificabis altare Domino in monte Hebal. Glossa : quod vorago interpretatur, de lapidibus quos ferrum peccati non tetigit, qui immaculati, et non corrupti carne et spiritu, jacula diaboli non susceperunt. Et quis est hic inter puros homines, et laudabimus eum ? nisi ipsa sola post Deum excellentissima. Et scribes super lapides omnia verba legis hujus, maxime dilectionis Dei et proximi, plane et lucide. Scriptor hujus altaris fuit Spiritus sanctus.

Item, Ipsa est mons benedictionis, sed

Heva fuit mons maledictionis. Deuter. XXVII, 12 : H i stabunt, ad benedicendum populo , dantes benedictionem non mundi, quae fallax est, super montem Garizim. Glossa: Qui interpretatur divisio. Divisit enim ut prudentissima bonum a malo, et melius a bono, et optimum a meliori, illud eligendo. Luc, x, 42 : Maria optimam partem elegit. Divisit et nos a mundo, diabolo, a peccato, et a morte.

Item, Ipsa est caelum ditationis, unde omnia meliora proveniunt, Deuter.XXVIII,

12: Aperiet Dominus. Glossa: placatos, qui aliquando clauserat iratus, thesaurum suum optimum, caelum : caelum, id est, Mariam, ut tribuat pluviam terrae. Glossa : cordibus terrenorum. Per ipsam enim nominus pluit gratiam nobis ad depellendam animae ariditatem, et foecunditatem virtutum conferendam.

Item, Ipsa est thalamus deliciarum

Dei. Deuter, xxxiii, 12 : Et ait Benjamin : Amantissimus Domini. Glossa : id est, Christus Filius Dei, in thalamo, id est, in Maria, tota die morabitur. Glossa: " Nullo vitio alienatus aliquando.)) Unde et ibi a quaerentibus invenietur, et inter humeros illius requiescet, Glossa : " Inter bona opera. "

Item, Ipsa est mater inflammationis, mater custoditionis, mater instructionis. De his tribus, Deuter. xxxiii, 2 et 3 : In dextera ejus, id est, Maria, ignea lex, Glossa: id est, charitas, qua sanctos facilius amore sui succendit. Secundo, Omnes sancti ad custodiam in manu illius. Item, Et qui appropinquant pedibus ejus. Glossa : " Ut discant, et humiliter accipiant de doctrina illius. " Require, quid doceat.