Quid sit substantiale, et per consequens quid accidentale.
Quia vero omnis forma quae est totum et notio totius et quae praedicatur de aliquo, aut est substantialis, aut accidentalis, oportet hic loqui de substantiali quid sit, et per consequens etiam deter- minare quid sit accidentale. Dicimus ergo quod substantiale secundum suum nomen est id quod habet modum substantiae in eo cui est substantiale, et hoc aliquando est substantia, et aliquando non substantia secundum materiam, habet tamen modum substantiae. Substantia quidem est quando est in genere substantiae, ut animal et substantia est et substantiale homini, et homo et substantia est et substantiale Socrati. Et similiter rationale est substantiale homini et Socrati. Est autem aliquando non substantia habens modum substantiae, sicut color se habet ad albedinem, et sicut qualitas se habet ad colorem, vel disgregativum visus se habet ad albedinem, et sicut extremitatem perspicui esse se habet ad albedinem, et sicut extremitatem perspicui esse se habet ad colorem. Est enim genus substantiale ut materia, et differentia est substantiale ut forma. Dicitur tamen substantiale aliter, scilicet quod sicut in causa per se est in aliquo, sicut risibile substantiale dicitur homini quod in natura hominis est sicut per se causa : et id nec substantia est, nec modum habet substantiae in construendo substantiam, sed in quantum ad inesse inseparabiliter habet modum substantiae. Adhuc autem quarto modo dicitur substantiale, quod inest in ratione diffinitiva loco differentiae, quamvis nihil sit de essentia et esse ipsius, sicut nasus substantiale est simo, et oculus lusco, et tibia claudo, et dorsum gibbo, et generaliter substantia proprio accidenti.
Et quia sic dicitur substantiale aliquando quod non est substantia, habens tamen aliquem substantiae modum, ideo dicit Boetius quod substantiale medium est inter substantiam et accidens, sed non est medium per abnegationem utriusque extremorum dictum secundum propriam ipsius naturam et entitatem: quia tale medium esse non potest, eo quod omne quod est, est substantia, vel accidens secundum naturam suae entitatis : sed est medium per hoc quod aliquid utriusque
participat, sicut diximus, habet enim naturam accidentis et modum substantiae.
Oppositis autem modis dicitur accidentale, scilicet quod natura est aliquando substantia et habet modum accidentis, sicut extraneum quod gratia alterius inest vel convenit, sicut digitus sextus, qui quamvis sit substantia, tamen quia per formationem manus non fit, sed per abundantiam materiae, ideo accidentale est. Est etiam accidentale quod naturam et modum habet accidentis, sicut albedo Socratis : vel quod inest et non per causam per se et propriam.
His igitur modis cum dicatur substantiale et accidentale, dicimus quod substantiale est quod confert esse compositioni, hoc est, composito ex quadam compositione. Dico autem quod confert esse, sicut genus vel materia, et sicut differentia sive forma composito, quod ex genere et differentia, vel ex materia et forma componitur. Et dico ex quadam compositione, quia vera quidem compositio est ex materia et forma, quae inter se divisae sunt natura, et neutrum est principium alterius. Quaedam autem compositio et non simpliciter compositio ex genere est et differentia : quia differentia sicut in inchoatione est in genere essentialiter, et genus est principium ipsius ex quo per intellectum agentem educitur, et propter hoc non absolutam facit compositionem : et ideo diffinitum ex genere et differentia est unum et non multa: idem enim est in potentia et in actu, nec alia essentia est differentia nisi quae in generis formalis potestate continetur. Hoc ergo substantiale ut in pluribus est, et hoc impossibile est deesse rei illi cui est substantiale. Hoc autem patet in formalibus, sicut ratio inest homini et sensus animali, sive horum similia in aliis. Et in accidentibus quidem exemplum est ut continuum in continuis est linea superficie et corpore : et discretum in discretis oratione et numero. Si autem hoc quod dictum est, substantiale est, quod confert esse rei et quod non potest abesse rei, tunc substantialium quoddam est sicut materia, et quoddam sicut forma, sicut corpus quidem substantiale est homini sicut materia, anima est substantiale homini sicut forma, et sicut est corpus homini substantiale, et anima similiter. Et quia naturali compositioni respondet compositio logica sive rationalis, et ideo ratio sive rationale esset substantiale homini, et animal genus similiter. Haec autem in abis expedita sunt in scientia libri qui de Categoriis inscriptus est. Sed hic aliquid de his dicere oportuit, quia per ista accipimus, principia qualiter quaedam in sex principiis habent ordinari, et quaedam excludi a talium coordinatione : quaecumque enim ab aliquo principio sic pendent, quod principium illis confert esse, et quod esse eorum non potest esse sine illo principio, procul dubio haec sunt de talium principiorum coordinatione. Quae vero non respiciunt ipsa nisi forte per accidens, ad aliud sicut ad genus et principium ordinantur, vel forte secundum aliud sunt in uno, et secundum aliud sunt in alio : nihil enim prohibet unum et idem esse in diversis praedicamentis secundum diversa quae sunt in ipso : quorum unum forte est substantiale, reliquum autem accidentale, sicut corpus album bicubitum, quod in eo quod corpus est, in substantia est, in eo vero quod album est, et quale et qualitas est, et in eo quod bicubitum, est in praedicamento quantitatis. Et hoc jam saepius in aliis tam isagogis quam in categoriis determinatum est. Hac igitur de causa a nobis hic de substantiali et accidentali introductum est.