PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
" In ordine vicis suae, "
Hoc est, vicis Abioe: quae octava occurrit in ordine ministerii, quam instituit David . Et illo anno accidit ut veniret in Septembri suum ministerium, decimo die mensis. In mense autem Septembris tria erant festa. Festum autem Neomeniae, hoc est, novae lunae : quando clangebatur cornibus arietum, in principio mensis celebrabatur : sicut dicit Psalmus lxxx, 4 : Buccinate in Neomenia, hoc est, in principio mensis, tuba, in insigni die solemnitatis vestrae. Decimo autem die ejusdem mensis fuit festum trinomium. Dicebatur enim festum afflictionis, festum expiationis, et festum propitiationis. Festum quidem afflictionis : quia illo die quilibet affligere tenebatur seipsum, jejunando a mane usque ad crepusculum. Levit. XXIII, 29 : Omnis anima, quae afflicta non fuerit die hac, peribit de populis. Dicebatur festum expiationis : quia illo die cum sanguine vitulae rufae et hirci, circumposito ligno cedrino et hyssopo, summus pontifex intrabat in Sancta sanctorum, habens in una manu sanguinem in vase quodam, et in alia manu thuribulum cum igne, et pulverem thymiamatis : et numquam plus illo anno intrabat nisi illo die. Et fumo quidem fecit nebulam, in qua invisibiliter habitaret Dominus, ne forte morerentur qui indigni visione ejus viderent eum. III Reg. VIII, 12 : Dominus dixit ut habitaret in nebula. Eccli. xliii, 24 : Medicina omnium in festinatione nebulae. Cum sanguine autem expiabat templum, et vasa, et populum aspergens septies contra velum, dicens : Hic est sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus . ''Haec ergo dicebatur dies expiationis. Dicebatur etiam dies propitiationis : quia tunc in ingressu summi sacerdotis intra velum, scilicet, Sancta sanctorum, gloria Domini aliquando apparuit super propitiatorium inter duas alas Cherubin : et propitiabatur populo. Solus ergo summus pontifex semel in anno, intrabat in Sancta sanctorum cum sanguine .
Et haec ordinatio illo anno contigit Zachariae, secundum sortem administrationis, quam ordinavit David. Et ideo patet, quod vel ipse fuit summus sacerdos inter illos viginti quatuor: vel unusquisque fuit summus in administratione vicis suae. Et cum de utroque sint opinantes, puto quod prior opinio est verior.
"Ante Deum, "
Cui soli placere per hoc desiderabat. Ad Galat. I, 10 : Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Psal. LII, 6 : Qui hominibus placent, hoc est, placere quaerunt, confusi sunt, quoniam Dominus sprevit eos. In hoc autem ostendit se filium Abrahae, de quo dicitur, ad Roman. IV, 17 : Patrem multarum gentium posui te ante Deum, cui credidisti: qui vivificat mortuos, et vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt. Sic et iste emortuus, et emortuus uterus uxoris vivificati sunt: propter hoc quod omnia fecit ante Deum, et non ante homines.