De triginta sex rationibus potissimis in contrarium opinionis Averroistarum inductis.
Sunt autem plurima contraria illi opinioni quae nunc probata esse videtur. Nec invenitur aliquis de Peripateticis antiquis qui haec dixerit : sed illi qui fuerunt idearum auctores, aliquid simile dixerunt, sed illi fuerunt Stoici.
Primum quod est contra istos est, quod in omni specie est vera differentia constitutiva quae de potentia educitur in actum. Quae autem de potentia educitur ad actum, secundum esse multiplicatur in individuis, et est forma ultima. Ergo forma ultima secundum esse multiplicatur in individuis : forma autem hominis est anima rationalis : igitur anima rationalis et intellectualis secundum esse est multiplicata secundum numerum indivi- duorum. Quod autem secundum esse vel numerum multiplicatum est, est multiplicatum secundum substantiam : igitur multae sunt numero et substantia animae rationales : igitur etiam post mortem remanent multae : quia supponimus ex alibi probatis, quod anima rationalis sit immortalis.
Secunda ratio adhuc est, quod sicut vivere viventibus est esse, et sentire sentientibus est esse, ita intelligere est esse intelligentibus. Id autem quod est esse his quae sunt, multiplicatur ad numerum eorum, cum esse sit actus essentiae, et diffusio in eo quod est : igitur numeratur in numero ejus quod est. Intellectualis igitur natura numeratur secundum numerum animalium intellectualium : et sic substantia ejus cadit in numerum secundum numerum intelligentium : nec potest intelligentia capere, quod ex his quae sunt actu multa, non relinquatur nisi unum, cum multa secundum esse non resolvantur in unum secundum esse, nisi hoc fuerit genus eorum, et hoc non est hic.
Tertia ratio est ex conceptionibus communibus quae dignitates vocantur, et est, quod multarum substantiarum individuarum multae sunt naturae secundum esse, sive natura dicatur fo rma, sive materia. Si autem hoc est verum, tunc non potest esse verum, quod una natura numero dans esse, sit mea, et tua, et cujuslibet alterius. Constat autem quod intellectus solus est natura hominis. Igitur intellectus non capit quod haec natura una numero sit in multis. Et haec est dignitas quae multis obstat ad intellectum Trinitatis.
Nec potest dici quod intellectus secundum actum, sive secundum influentiam suae lucis faciat hominem esse hominem in natura et substantia : quia nihil secundum agere est actus secundus alicujus, nisi quod secundum esse substantiale est actus primus ejusdem. Et haec ratio meo
judicio est adeo fortis, quod ei non potest responderi.
Quarta ratio ad idem est. Esse uniuscujusque est actus formae ultimae. Aut igitur hic homo habet esse proprium, aut non habet. Si dicatur quod non habet esse proprium, cum ab esse proprio sit individuum hoc quod est, sequitur quod iste non sit individuum nec hoc quod est : et si non est quod est, sequitur contradictoria verificari de eodem : quia omne quod est, est hoc quod est : igitur iste est hoc quod est, et non est hoc quod est, quod est impossibile. Igitur oportet dari, quod iste ab esse proprio sit hoc quod est. Quod autem iste est, non est ille : igitur ultima forma istius non est ultima forma illius.
Si forte dicatur quod haec appropriatio esse est ex parte materiae, et non ex parte formae. Contra : esse non est nisi formae ipsius diffusio : et sic redit quod anima intellectualis numeratur ad numerum eorum qui sunt hoc quod sunt ab anima intellectuali.
Quinta ratio est ad idem, quod si homo non est homo per conjunctum sibi secundum esse intellectum, tunc sequitur quod non sit nisi unum et sensibile per ea quae in anima secundum esse sibi conjunguntur. Igitur secundum esse non conjungitur sibi nisi genus. Habitum autem est in tota philosophia, quia genus nihil determinat ad. esse, sed tantum dicit potentiam. Igitur homo non est aliquid ad esse specificum et perfectum determinatum. Ridiculum autem est, quod ea quae sunt minus perfecta, sint determinata in esse : quia quod inter omnia genera est imperfectius, non est nisi in potentia : et haec ratio est valde efficax.
Sexta ratio ad idem est, quod sicut in tota philosophia probatum est, quod ea quae secundum esse separata sunt, et non sunt de esse singularis signati, nec possunt ad esse, nec ad. scientiam, nec ad generationem : quia nihil est quod est nisi per conjunctum sibi secundum esse, nec scitur aliquid nisi per id quod est natura sua secundum esse, nec generatur aliquid nisi per hoc quod tangit materiam et agit in eam. Si igitur intellectus est secundum esse separatus ab homine, ita quod ipse non est de esse ejus, ut dicunt isti, tunc homo non diffinitur per intellectuale, nec est per ipsum. Igitur non potest sciri quid sit homo perfecte.
Si forte dicat, quod sic est de esse hominis, quod ipse non est de esse alicujus in singulari, hoc non potest stare : quia hoc quod per se est existens, nullum est in re extra : sed homo est singularis et aliquis homo, et homo universalis non est nisi intellectu : aut incidamus in sectam eorum qui ponunt esse ideas. Igitur si intellectus est de esse hominis, erit de esse hujus hominis et illius. Quidquid autem est de esse hujus et illius, multiplicatur in illis : quia non potest intelligi, sicut supra diximus, quod aliquid unum numero sit de esse multorum non multiplicatum in illis. Et sic patet, quod etiam post mortem multi relinquuntur esse intellectus : et sic habetur propositum.
Septima ratio est : quia omnis diversitas quae est inter Auctores idearum et Peripateticos, est ex hoc quod illi qui dixerunt ideas esse, ponebant eas esse principium cognitionis et scientiae. Peripatetici autem dicebant quod id quod non est esse rei, non potest esse principium cognitionis rei: quia omnis rei cognitio scitur ex his causis, principiis, et elementis, ex ciuibus est, et quod nihil horum habet esse separatum ab esse rei, nisi secundum quod est intentio per intellectum denudata ab illa.
Constat autem, quod cum homo sit solus intellectus, quod ipse est principium cognitionis hominis et elementum et causa. Elementum autem est quod est de compositione et esse. Igitur intellectus est de compositione hominis et esse.
Quod autem sic est de compositione et esse ut elementum, multiplicatur in compositis. Igitur intellectus multiplicatur
in hominibus : et cum. radix adversarii sit, quod non multiplicatur, patet quod destructa radice destructa est propositio dicens quod non est nisi unus intellectus qui remaneret ex omnibus hominibus.
Omnes autem rationes istae sunt mathematicae, et absque dubio demonstrativae, et omnes fundatae super actum et effectum causae formalis quae est unum elementorum compositum.
Octava ratio est: quia sicut jam in III de Anima probatum est, quoniam in omni natura in qua est aliquid factum et generatum, oportet aliquid esse agens et aliquid passibile, et illam actionem suscipiens, Constat autem quod omnes confitentur, quod in natura animae est aliquid factum et generatum quod est speculativus intellectus, et est subjectum et generatum non actione et generatione naturae, sed actione et generatione animae simpliciter : quoniam nullum principiorum naturae agit in tali facto, vel patitur. Igitur oportet, quod in. ipsa natura animae sit aliquid ageris animaliter, et aliquid patiens animaliter, ut ita dicam. Cum autem speculativus intellectus qui est factus et generatus multipliciter secundum ea in quibus sit, necesse est quod subjectum ipsius quod est patiens, multiplicetur secundum eadem : quia speculativus non numeratur nisi numero subjecti. Igitur possibilis intellectus multiplicatur secundum numerum speculandum : ergo multiplicatur etiam secundum numerum aliorum. Igitur multi sunt possibiles intellectus relicti ex. multis hominibus.
Et haec ratio sumitur ex propria natura animae rationalis, et est fortis, et infra apparebit virtus ejus.
Nona ratio est sumpta a speciali ratione animae : quia sicut probatum est in secundo de Anima , ''eadem, est ratio animae qua? est figurae. Sicut enim est trigonum in tetragono, sic vegetativum in sensitivo, et sensitivum in rationali. Trigonum autem est in tetragono, ita quod tetragonum non est separabile ab ipso, et sic nec intellectivum separabile est a sensitivo, nec sensitivum a vegetativo. Si autem sic est, tunc unam oportet esse substantiam intellectivam quae sit sensitiva secundum potentiam animae et vitae et vegetativae : nec est intelligibile quod aliqua substantia una sit propria alicui secundum potentiam unam, et secundum aliam sit communis omnium, et nulli propria : quamvis intelligibile sit quod ab una substantia fluant potentiae, quarum quaedam sunt separatae, et quaedam conjunctae corpori, sicut virtutes operantes in corpore : ergo non est intelligibile quod intellectus qui est in sensitivo, non separabilis ab ipso, sit communis omnibus hominibus unus in numero existens. Ergo quod separatur de eo ex uno homine, non est illud idem quod separatur de aliis ex alio,
Decima ratio. Adhuc ordo est in istis formis ita quod semper una est umbra et resolutio alterius secundum quod magis vel minus immergitur materiae. Umbra enim intellectus est sensus, et umbra sensus est vegetabile. Hoc autem esse non posset, nisi essent a principio uno : illud igitur unum principium pro certo non est causa nisi unius : una igitur substantia vegetabilis et sensibilis et intellectualis anima : haec autem substantia est forma. Cum igitur una et eadem forma secundum suum esse non possit in parte esse communis omnibus una numero existens, et in parte propria, non potest esse similiter, quod anima secundum intellectum sit communis, et secundum sensum propria, : et sic iterum redit quod non est idem, sed diversum, quod de intellectu post mortem relinquitur ex omnibus.
Undecima ratio fundata est supra ordinem eorum quae secundum omnem modum causarum procedunt ab uno primo, in quo ordine impossibile est intelligere secundum nisi fundatum in primo, et tertium non intelligitur nisi fundatum in secundo, et sic in omnibus est usque ad ultimum tam in efficientibus quam in. formis et in materiis et in finibus. Accipiamus igitur in formis : oportet igitur quod omnis forma secunda fundetur in priori, et tertia fundetur in secunda et prima : quia aliter non esset verum quod causa primaria plus influeret quam secundaria, et quod causa secunda habeat a causa prima et quod est et quod causa est . Accipiamus igitur animatum vivum sentiens et intelligens, constat quod ista se habent ad invicem, sicut prius et consequens. Igitur intellectuale et intellectus in formis fundatur in sensitivo vivo, nec umquam separatur ab ipso. Si igitur sensitivo et vivo non convenit secundum esse uni numero existenti in pluribus, impossibile est quod hoc conveniat intellectui qui funditur in ipso. Constat autem quod sensitivo non sit esse commune. Igitur neque hoc ipsum convenit intellectui qui fundatur in ipso. Igitur intellectivum multiplicatur ad multiplicationem sensitivi. Et sic iterum sequitur, quod non est unum et idem quod. de intellectu relinquitur ex omnibus. Non enim est intelligibile, quod multiplicato fundante, non multiplicetur id quod secundum esse fundatur in ipso.
Duodecima ratio est : quia in fine primi de Anima loquitur Aristoteles contra Platonem secundum expositionem Aver- .
rois, qui ponebat diversas substantias esse animae, scilicet aliam in cerebro, et aliam in hepate, et aliam esse in. corde. Et dicit unam esse substantiam animae : sicut enim corpus est unum, cujus partes sunt membra quae organa vocantur : ita anima quae est perfectio corporis, est una substantia quaedam, cujus partes potestativae sunt virtutes quae potentiae animae vocantur. Si autem hoc est verum, tunc vegetativa et sensitiva et rationalis in homine sunt una substantia. Unum autem et idem secundum substantiam non potest partim esse numeratum secundum numerum eorum, quorum est substantia, et partim omnium in. communi unum numero existens. Igitur cum vegetativum et sensitivum sint numerata ad. numerum hominum in quibus sunt, erit etiam rationale numeratum ad. numerum eorumdem. Ac per hoc iterum sequitur, quod multa et non unum sunt quae relinquuntur ex animabus defunctorum.
Quod autem dicunt quidam, has tres esse substantias in homine, non reputo opinionem, sed ridiculum : et non dixerunt hoc aliqui Peripateticorum, sed quidam Latini naturam animae nescientes hoc confinxerunt, et a nobis est in multis locis improbatum. Quia error pessimus est dicere unius subjecti possibiles esse substantias, cum illae substantiae non possunt esse nisi formae : sed unius substantiae esse multas potentias, quando illa substantia fluit ex multis ante se potentiis, generari necesse est, sicut in prima philosophia est probatum.
Decima tertia ratio est : quia in omni eo quod procedit de potentia ad actum, est aliquid quod est primum efficiens in actu, cujus virtus in semine informat omnes alias, et sic informatae sunt vires illae in semine, sicut artifex in artificiato.
Et convertitur substantia seminis in spiritum, et spiritus ille movet materiam ad similitudinem primi efficientis. Cum igitur homo generet hominem fex spermate, est in spermate calor et spiritus animae. Quaeratur ergo, cujus animae? Si dicatur, quod animae hominis : cum anima hominis non sit nisi rationalis, oportet quod illa ex potentia efficiatur in actu : et quidquid ex potentia efficitur in actu, numeratur numero generatorum, sequetur quod anima numeratur numero generatorum : et sic habetur propositum. Si autem generans est ibi spiritus mae alterius, tunc sequeretur necessario, quod generatum non esset ex convenienti in forma et specie, quod est absurdum.
Si quis autem dicat, quod ista ratio videtur probare quod anima sit ex materia educta : anima, dico, quae est rationalis : dicendum quod hoc non sequirur : quia sicut saepe probavimus, opus naturae est opus intelligentiae : et spiritus qui est in semine hominis, est intelligentiae instrumentum, vel etiam causae primae. Et ideo anima rationalis fit ibi ad similitudinem causae, sicut ostensum est in libro de Natura animae : ''generatum enim ducitur ad actum similem principii generantis.
Decima quarta ratio super id fundatur : quia oportet esse in tota natura proportionem inter agens et patiens, ita quod omne patiens similiorem quam potest, suscipit actum agentis. Patiens autem quod agenti maxime appropinquat per dispositiones convenientiae, suscipit actum univocum agenti. Cum igitur agens quod totam naturam informat, sit intelligentia secundum istos qui hunc errorem invenerunt, oportet quod in patiente quod maxime intelligentiae appropinquat, educatur forma similis intelli-
gentiae. Hoc autem patiens est corpus hominis maxime aequalitati caeli conveniens, cujus ipsa intelligentia est motor. Igitur in illo faciet similem sibi: et haec est anima intellectualis. Igitur anima intellectualis numeratur ad numerum generatorum. Et sic iterum sequetur, quod non est una numero in omnibus.
Decima quinta ratio est. Detur quod intellectiva pars sit separata secundum esse et substantiam. Quod autem separatum est secundum esse et substantiam, non tangit, nec agit, ut probatum est in XVI Animalium : et quod non agit, non alteratur. Igitur ad actionem intellectivae partis nihil fit in homine : homo igitur per intellectum nihil penitus operatur.
Et si dicatur, quod ex influentia fiunt operationes tales et passiones. Contra hoc est, quod hujusmodi influentia non fit nisi per emissionem luminis usque ad animam. Quaeritur igitur, cujus sit illa luminis emissio quae procedit ad id quod sibi non conjungitur ? Et oportet quod sit aliquid continuans inter illuminans et illuminatum, aut non potest intelligi qualiter lumen ejus veniat ad animam hominis. Et quaeratur, quid sit continuans illud ? Et non erit assignare, quamvis enim aliquis velit fingere. Quia igitur separatum omnino non conjungitur, nec continuatur actio ejus cum homine, oportebit quod nullam actionem vel passionem inducat in homine : et sic homo nihil agit vel patitur per rationem.
Si dicat, quod elementa continuant, et illa deferunt actionem ejus ad hominem. Contra hoc est, quod sicut separatur ab homine et a substantia hominis intellectualis natura,ita et multo plus separatus a corpore quolibet alio, nec utitur alio corpore instrumentum. Et sic omnino sequitur, quod ad hominem nulla deveniat actio intellectus : et sic nihil agere potest per intellectum, quod est absurdum. Igitur absurda est positio ponens intellectualem naturam omnino secundum esse separatam ab anima hominis : si vero conjuncta est animae hominis, proculdubio numeratur numero hominum : et sic non est unum numero quod relinquitur ex omnibus hominibus de intellectu, sicut dicunt isti.
Decima sexta ratio est, quod nihil simile est huic in tota natura. Videmus enim in aliis animae viribus, quod aliquid formale separatum est a viribus quas informat, sed tamen secundum esse non. est separatum ab anima, sicut sensus communis qui forma est sensuum particularium, et separatus est ab ipsis, et tamen non secundum esse separatus est ab anima, sed potius particulares diriguntur ad ipsum sicut ad formam.
Similiter lumen formale est respectu colorum, nec tamen propter hoc separatum est omnino a perspicuo, ex quo colores generantur : et in omnibus ita videmus, quod id ad quod sicut ad informans diriguntur caetera, secundum esse est non separatum a subjecto eorum et substantia in qua fundantur quae diriguntur ad ipsum : quoniam si esset separatum omnino, non esset ratio quare et qualiter dirigerentur ad ipsum.
Cum igitur omnia quae sunt animae hominis, ut vires, et operationes, et passiones, dirigantur ad intellectum, sicut ad continens et ordinans et formans,non potest intelligi quod intellectualis natura secundum, esse sit extra animam et penitus separata. Si autem secundum esse conjuncta est, oportet quod numeretur numero hominum. Igitur intellectus sunt tot quot sunt homines : igitur non erit unum numero quod relinquitur ex omnibus.
Decimas septima ratio est, quod sicut in octavo probatur Animalium, natura per media omnia progreditur usque ad extremum. Et ideo post marinum non statim fit agreste, nisi transeat omnia media quae partim sunt marina, partim agrestia. Cum igitur videamus in perfectionibus naturalibus infima et media et altissima, natura attingit omnia illa per generationem : igitur ex vegetabilibus sicut ex potentia venit in sensitivam sicut in actum medium : et ex his sicut ex potentiis venit in rationabilia, sicut in actum altissimum. Oportet igitur quod anima rationalis sit actus primus alicujus naturae materialis. Actus autem primus numeratur numero corum, quorum est actus. Ergo tot sunt animae rationales, quot sunt homines. Et sic iterum relinquitur, quod non est idem et unum quod remanet ex omnibus homibus.
Decima octava ratio est fundata super hoc quod probatum est in XII Animalium , ''quod id quod organum habet proprium in corpore, conjunctum est, et non habet esse separatum ab anima. Intellectus autem habet organum in corpore,sicut ibidem probatur, quod manus est organum intellectus. Igitur intellectus non. habet esse separatum ab anima : quamvis enim manus sit organum intellectus, et ideo sit organum organorum, tamen intellectus non est virtus organica : quia nihil accipit a manu, sed potius movet manum conferendo ei speciem artis quam producit exterius in materiam : sed. ex hoc patet, quod ipse intellectus non habet esse separatum ab anima : et sic relinquitur, quod numeratur numero hominum, et quod non potest esse idem et unum quod relinquitur ex omnibus hominibus.
Decima nona ratio est : quia ordo est
in formis naturae. Videmus enim quasdam formas quae sunt tantum formae separatae penitus. Et videmus quasdam quae non sunt nisi imagines, et sunt conjunctae penitus, sicut sunt formae corporum. Oportet igitur quod sint mediae formae, et sint illae quae dicuntur animae.
In omni autem forma est aliquid sine quo forma non potest esse forma. Et est haec ratio formandi et terminandi : quia forma est terminus esse, in quo res ponitur per formam : et ideo forma dat esse et rationem rei cujus ipsa est forma : formae autem corporum et per esse et potentiam sunt immersae materiae : formae autem separatae per esse et potentiam, sunt remotae a materia, et sunt super ea. Formae igitur mediae sunt per esse coniunctae, et per operationem et potentiam separatae, aut per operationem conjunctae et per esse separatae, aut secundum aliquid sui conjunctae, et secundum aliquid separatae, si hoc est possibile : quia non potest pluribus modis medium variari.
Sed primus modus medii est impossibilis : quia conjunctum per esse, non habet aliquam operationem quae non sit conjuncti, neque potest habere. Similiter secundus modus medii est impossibilis per eamdem rationem : quia cum operatio fluat ab essentia, non potest esse aliquid per esse et substantiam separatum, et per operationem conjunctum. Relinquitur igitur tertius modus solus. Oportet igitur, quod sint formae partim conjunctae, et partim separatae. Et tales non sunt nisi animae hominum in quibus et separatarum et conjunctarum inveniantur operationes. Quidquid antem est quod in parte conjunctum est, et in parte separatum, numeratur numero eorum in quibus habet utrasque operationes : sed anima rationalis est tale aliauid : ergo numeratur numero hominum, in quibus habet utrasque operationes. Non ergo idem est quod relinquitur ex. omnibus, sicut jam saepe conclusum est.
Vigesima ratio est ad idem fundata super hoc quod saepe probatum est in libris de Anima et Animalibus, ''quod sicut se habent artes ad instrumenta, sic se habent animae ad corpora. Unde sicut tibicines non possunt inducere instrumenta architectonicae ad modulandum in musicis, ita non potest anima una uti alterius animalis corpore ad operationes suas animales proprias. Et ideo datur manus intellectui, et non alii, potentiae animae : quia olfactus non exercet operationem suam per manum.
Unde etiam probatum est in secundo de Anima, quod omnis diversitas quae est in corpore, est propter diversitatem potentiarum et operationum animae. Videmus autem determinatam esse diversitatem in organis humani corporis, nec convenientem cum aliis animalibus in figura omnino. Cum igitur non possit hoc esse propter animam sensibilem in qua convenit homo cum brutis, oportet quod hoc sit propter opera animae intellectivae. Igitur intellectiva aliquo modo conjungitur corpori : et quocumque modo conjungitur secundum esse, ipsa numeratur necessario secundum numerum corporum.: ergo erunt tot intellectus quot sunt corpora : et resolutis corporibus, sequitur quod non est idem et unum quod relinquitur ex omnibus, sicut jam superius conclusum est.
V IGECIMA. prima ratio est fundata super hoc quod in tota natura sive generabilium, sive perpetuorum, numquam invenitur quod duo vel tria vel plura mobilia aeque immediate motorem respicientia, moveantur ab una motore. Hoc enim nec in coelis est quae moventur a substantiis separatis, nec ingenerabilibus quae
moventur a substantiis sibi per esse conjunctis, nec etiam in artilicialibus invenitur hoc : nisi aliquis moveat plura, ita quod unum per aliud : sed quando sic moventur plura ab uno, tunc non aeque respiciunt motorem ea quae moventur ab ipso. Si ergo hoc numquam facit natura, nec intelligi potest qualiter fieri possit, cum anima intellectualis se habeat ad corpus, sicut motor, et sic haec habitudo hujus animae propria, non potest intelligi quod una anima sit movens omnia corpora quae moventur, sed quod tot sunt animae, quot sunt corpora mota : quia constat quod anima non movet corpus unum per alterum. Et sic iterum sequitur, quod tot relinquentur animae post mortem esse, quot erant corpora quae movebantur ab ipsis.
Vigesima secunda ratio est fundata super potentiam qua anima movet corpus. Aut enim movet per imperium, aut per conjunctionem et unionem sui ad ipsum, Si primo modo movet, tunc oportet quod per aliquod imperium animae rationalis veniret ad corpus. Et hoc esse non posset nisi sensibilis : et hoc improbatum est in III de Anima : quia saepe intellectus movet contra sensum, sensibili virtute reluctante et movente in contrarium. Igitur oportet quod moveat per unionem sui secundum esse. Quidquid autem unitur alicui secundum esse, numeratur numero illius. Igitur iterum sequitur, quod tot sunt intellectus quot sunt homines I et sic iterum sequitur, quod, non est idem et unum quod relinquitur ex omnibus.
Vigesima tertia ratio est deducens ad inconveniens. Si enim homo est solus intellectus, et homo non generat nisi habens animam sensibilem, et nihil de intellectu, sequitur quod homo non generat hominem, sed animal imperfectum :
quia generatio hominis non includit formam ultimam, nec ultima forma secundum esse est aliquid de homine : quae omnia valde sunt absurda.
Vigesima quarta ratio est super hoc quod secundum dictum istorum sequitur, quod anima rationalis non sit anima, sed substantia separata : sive enim accipiamus diffinitionem animae quae est sicut conclusio, sive illam quae est sicut demonstratio positione differens, semper hoc sequitur, quod sit separatum secundum substantiam et esse : quia nec est onde-Iechia corporis organici potentia vitam habentis, nec est causa et principium hujus vitae : quia separatum non tangit : et si non tangit, non agit, neque operatur, est causa operationis. Igitur non est anima. Quod autem est, omnes confitentur.
Si autem dicat aliquis, quod substantia intellectualis ita est in omnibus, quod in nullo per se : hoc ridiculum est, quia de rebus naturalibus nihil est in omnibus, nisi quod est in quocunque eorum : sed in rationibus attributionum aliquid potest attribui toti, quod non convenit partibus secundum se : sicut valor centum marcharum attribuitur alicui toti, quod non conveniret parti, vel sonus qui attribuitur cadenti modio milii, vel tractus navis qui attribuitur aliquot hominibus, ita quod nulli secundum se. sed id quod est natura et forma, numquam est sic universitatis, nisi per hoc quod est cuilibet secundum se.
Vigesima quinta ratio est contra hoc quod dicunt, quod prima perfectio hominis non est numerata numero hominum., sed. secunda perfectio est numerata numero hominum. Unus enim intellectus est, ut dicunt, in omnibus : sed tamen intelligere istius non est intelligere illius : et dum intelligo, non oportet ut intelligas tu. Secunda enim perfectio sive actus secundus non est nisi essentialis actus, sive essentiale agere actus primi. Et secundus actus est propria operatio actus primi. Ubi igitur secundum esse non est actus primus, ibi non potest intelligi actus secundus. Ergo si actus primus non est in isto vel illo, actus secundus non potest intelligi esse in illo vel in te. Aut si actus secundus est in te vel in illo, erit in te actus primus, et numeratur numero hominum. Et tunc falsa est positio, et erunt multae animae rationales.
Vigesima sexta ratio est: quia si actus secundus sit proprius remanente communi actu primo, aut hic erit per se, aut per accidens. Constat autem, quod hic non est per se : quia is qui per se est actus secundus, non est nisi operatio exiens ab esse et essentia actus primi : neque aliquo indigeret ad hoc, nisi essentia actus primi. Et ideo si actus primus sit aeternus, erit aeternus actus secundus. Sicut se habent ad invicem lux et lucere, et calor et calere, et hujusmodi. Oportet igitur, quod hic sit per accidens : et hoc concedunt isti et dicunt hoc accidens esse continuationem luminis intellectualium imaginantis formas in anima. Continuari autem lumen cum imaginatis, et accidit hoc intellectui, et accidit imaginationi. Igitur iste homo in quantum est hic homo, est homo per duplex accidens. Cum igitur hic homo sit substantia, erit illa quae verissime inter omnes substantias est substantia causata ab accidente, quod non est nisi ridiculum apud omnes philosophiam scientes.
Vigesima septima ratio est fundata super hoc quod cum anima dicatur esse actus animati, dicitur actus animati sicut somnus : principium autem operationum animati est sicut vigilia. Si igitur non sit ac-
tus animati scut somnus, non erit actus animati qui est sicut vigilia : igitur cujus non est primus, non est actus sicut somnus. Ergo cujus non est actus primus, non est actus secundus qui est sicut vigilia : sed hominis anima non est actus primus, ut dicunt isti: igitur hujus animati quod est homo, nulla anima propria sibi determinata est ut actus: igitur est animatum cujus anima non est actus. Et ad hoc sequetur contradictio : quia animati omnis anima est actus, et hujusmodi animati nulla anima est actus : quia si anima propria sibi determinata non est actus ejus, nulla anima est actus. Et sic anima est actus ejus, et non actus ejus, quod falsum est: igitur relinquitur, quod sit actus ejus primus. Et si sic est, numeratur numero hominum, et sic sequitur idem quod prius.
Vigesima octava ratio est, quod secundum istos motor aeternus et separatus movet mobile generatum et corruptum : quod est contra . communem scientiam naturalem : quia proportio est inter movens et motum, et motor incorruptibilis est motor mobilis incorruptibilis, et movet motum incorruptibilem, sicut patet ex omnibus demonstrationibus quas posuimus in VIII Physicorum , et in libro undecimo philosophiae primae. ''Nunc autem motor incorruptibilis et perpetuus movet mobile generatum et corruptum : et quandoque movet, et quandoque non movet. Quae omnia maximae sunt absurditatis apud eos qui philosophiam bene intelligunt. Igitur relinquitur, quod anima rationalis quae movet corpus, sit unita ei quod movetur. Et sic sequitur, quod numeretur numero ipsius. Igitur quod relinquitur, non est unum, sed multa.
Vigesima nona ratio est : quia si sicut isti dicunt, intellectus non conjungitur per actum suum cum anima hominis per formas imaginationis, sequitur quod anima hominis nihil operatur per intellectum : quia lumen agentis quod lucet super formas imaginationis, abstrahit eas et facit universales, et ponit eas universales formas non in anima hominis, sed in intellectu possibili qui in toto separatus est ab homine. Igitur et ipsae formae universales ab homine,sunt separatae : nec intellectus igitur, nec intelligibile conjunctum est homini. Homo nihil operatur per id quod non est conjunctum sibi. Igitur homo nihil operatur per intellectum, quod est tam vile, quod tunc omnis homo debet ab hoc subtrahere auditum : quia tunc nullus curat intellectum proprium, et sic nihil est philosophia, nihil est virtus intellectualis.
Trigesima ratio est : quia sic homo non est in potentia sciens, et nulla potentia est in nobis ad scientiam, sicut nec in brutis : quia in nobis non est potentia, nisi ad formas imaginationis, et de illis non est scientia. intellectus autem possibilis qui potentia est omnia scibilia, non est in. nobis secundum eos. Igitur non est in nobis potentia ad sciendum : numquam enim erimus, cujus potentia non est in nobis : ergo numquam erimus scientes secundum actum. : quod est contra id quod omnes experimur. Et est error Heracliti.
Trigesima prima ratio est : quia secundum hoc nullus est intellectus adeptus. Non enim possumus adipisci proprium intellectum, nisi ex intelligibili proprio. Intelligibile autem non est in nobis, nec aliquis adeptus est hoc quod semper manet separatum ab ipso. Intellectus autem omnis separatus manet separatus. Igitur intellectus numquam est adeptus : quod cum falsum sit, oportet intellectum esse conjunctum. Et sic iterum sequitur, quod numeratur numero hominum, et erunt multi intellectus, et non unus.
Trigesima secunda ratio est : quia secundum hoc quod isti dicunt, anima intellectualis nec ut actus primus nec ut actus secundus conjungitur homini. Et quod non ut actus primus, patet ex hoc quod intellectum possibilem ponunt separatum. Quod autem non conjungatur ut actus secundus, patet ex hoc quod licet universale abstrahatur a forma imaginationis, tamen non est forma quae, sit in imaginatione, imo, sicut dicunt, est idem apud omnes. Si igitur intellectus est idem apud omnes, et speculatum est idem apud omnes, speculatio non est conjuncta homini in aliqua parte: ergo per eam non est homo designatus in numero. Et sic intellectus in nulla sui parte cum homine continuatur. Cum igitur hoc falsum sit, patet quod est conjunctus, et numeratur numero hominum.
Trigesima tertia ratio est, quod secundum hoc sequitur, quod anima moriatur cum. corpore: quia ex quo non continuatur nisi per imaginationem, non remanente forma imaginationis, non continuabitur cum intellectu. Cessat autem imaginatio non existentibus organis sensuum. Igitur nihil penitus de anima hominis remanet: igitur pereunte corpore perit anima, quod alibi a nobis improbatum est : oportet igitur dicere quod intellectus sit pars hominis, et animae hominis, et quod numeretur numero hominum : et sic non est unum quod remanet, sed multa numero,
Trigesima quarta ratio est: quod si ponamus, quod omnes homines simul destruantur, sequetur iterum quod sit substantia separata, quae nihil movet et nihil agit : et hoc est frustra esse in natura. Oportet ergo dicere quod non sit separata, sed numerata numero hominum, Tamen ad hoc solum videtur respondero Averroes, et dicere quod numquam cessaverunt nec cessabunt homines esse, neque philosophia. Et si cessaverint in una quarta coeli propter motum astro- num, non cessaverunt in alia, et sic semper fuerunt et erunt. Sed hoc nihil est penitus : quia quocumque modo sit populatio terrae, tamen positio est possibilis, videlicet quod omnes uno momento destruantur : et ideo quod sequitur, est falsum et impossibile : et tamen hoc sequitur ex hypothesi quam ponunt: igitur hypothesis est falsa et impossibilis.
Trigesima quinta ratio est sumpta ex pro. prietatibus separati. Probatum est enim, quod nisi forma educatur de materia et secundum esse sit in ipsa, quod non fit unum ex ea et materia : quamvis etiam dicamus formam esse a datore for marum. Unde constat quod ex his quae omnino sunt separata, quamvis postea materiae conjungantur,non. fit unum. Et hujus causa est, quia per esse sunt separata, Si igitur sint separata ante subjectum materiae, et maneant etiam separata, ipso subjecto manente jam et existente, tunc penitus impossibile est ex his fieri unum. Talis autem ponitur ab istis esse anima rationalis. Igitur ipsa penitus est separata ante corpus, et corpore jam existente : igitur numquam ipsa aliquam corpori et homini confert unitatem, neque esse in actu est per ipsam. Cum igitur nihil sit hoc per quod homo sit actu ens et unum, sequitur quod homo neque sit actu ens neque unum.
Trigesima sexta ratio est: quia secundum hypothesim istorum substantia perpetua et separata est in potentia et imperfecta, et accipit aliquo modo perfectionem a rebus generatis : quia intellectus possibilis secundum istos est imperfectus, et perficitur formis imaginatis, quae aliquo modo movent ipsum et educunt ad actum, secundum quod sunt sub lumine agentis : sicut colores movent visum secundum quod sunt sub lumine solis. Patet autem quod absurdum hoc sit, quod sit, quod substantia aeterna sit in potentia, et efficiatur in actu in tempore, et per id quod est temporale, aliquo mo-
do scit omnis Philosophus. Absurdum igitur est ponere intellectum sic esse separatum : igitur numeratur numero hominum. Tamen Avempace dixit istam absurditatem in epistola quam vocavit de Continuatione intellectus cum homine., Unde dicit, quod cum dicitur quod puer in potentia est sciens, quod ibi triplex est potentia. Una qua puer est in potentia ad. formas imaginationis. Secunda qua formae imaginationis sunt in potentia ad lumen agentis, Tertia qua intellectus possibilis est in potentia ad formas separatas a lumine agentis.
Dum autem omnia inconvenientia istius erroris persequi volumus, nimis protenditur disputatio in prolixitatem. Haec igitur sufficiant : quia ex istis alia his similia colligi possunt etiam a quolibet parum sciente, maxime qui legit libros de philosophia, quos edidimus de Partibus animae et de, prima philosophia.