LIBER DE APPREHENSIONE A QUIBUSDAM ADSCRIPTUS.

 PARS I.

 PARS II

 PARS IV

 PARS V

 PARS VI

 PARS VII

 PARS VIII

 PARS IX

 PARS X.

 PARS XI

 PARS XII

PARS VI

DE APPREHENSIONE QUA FIT PER. SAPIENTIAM, ET PER PROPHETIAM NATURALEM, PER SOMNIA, ET PER VISIONES,

1. Discipulus. Quae disseruisti ex luce quam aperuisti, jucunditatem aff errant non modicam : sed. si apprehensio fiat alio habitu altiori prosequere.

Philosophia. Sicut intellectus est habitus cognitivus principiorum primorum, et scientia eorum quae ex. principiis ipsis educuntur, sic sapientia est habitus cognitivus causarum altissimarum, nobilior intellectu et scientia .

Discipulus. Explica, quaeso, quod dicis.

Philosophia. Iste habitus qui sapientia dicitur, nobilissimas habet conditiones prae aliis habitibus intellectualibus qui ex nostra pullulant natura. Principalis enim est aliorum respectu : cum enim non ignores scientiam simpliciter de naturae principiis esse, ut ex praedictis colligere potes, scientia qua) dicta est, naturae principia considerat secundum se, et absolute divina est : quae vero dicta principia concretive ad materiam intelligibilem considerat, mathematica est : quae, au-

tem ad materiam sensibilem naturalis: scientia igitur tam mathematica quam naturalis habet ordinem immediatum ad divinam, quae sapientia nuncupatur : quod enim de ro occurrit intellectui, prius secundum naturam est entitas aut esse super quo concretive aliae formae consequentes fundantur, et ad ipsum ordinem habent, de quo et divina scientia est. Cujus principalitatem adhuc adverte liquidius : scientia enim quaelibet particularis sua supponit subjecta et diffinitiones et passiones : ei ideo oportet illa probari ab alia superiori scientia, quae et contradicentibus resistat : non enim perfectum scire est scire principa et ea quae ex principiis sequuntur, nisi et principia probare sciat omnium scientiarum : et hoc est opus divinae scientiae, quae ex hoc ordinat et dat cuilibet particulari scientiae principia, diffinitiones et subjecta. Unde et omnes scientia) particulares divinae supponuntur quantum ad principia prima quae ab ipsa accipiuntur : non ta- men subalternantur ei, ut supra tibi declaratum est. Sapientia igitur, quia de ente simpliciter considerat non contracto ad materiam aliquam, principalis est.

Discipulus. Haec principalitas extenditur ad logicam et mortalem scientiam, necne ?

Philosophia. Scientia simpliciter est de ente simpliciter : logica vero est de ente quod est in anima : moralis scientia de operibus est voluntatis. Neutra habet esse nisi per formam accidentalem. Et ideo nec ipsa sunt in esse conveniente scientiae. Principalitas igitur est ad esse firmum de quo scientia est.

2. Discipulus. Doctrinae prosequere contextum.

Philosophia. Non solum haec scientia principalior est, sed et honorabilior : est enim honorabilissimorum : de divinis enim est. Prima enim principia substantiae et aliorum omnium generum quantum ad esse quod habent in materia, non sunt divina : quantum vero ad. esse substantiae quod est in primis principiis secundum quod non dependet ad materiam, sic divina sunt : et secundum hunc modum tota philosophia prima de divinis est, ideo honorabilissimorum : aut quia etiam de substantiis separatis est, seu etiam quia de sphaeris et stellis est secundum quod ipsi orbes indicant substantiam et ordinem motorum et vigorem ipsorum in movendo. De natura vero orbium naturalis, et de figura eorum astronomus considerat.

3. Discipulus. Haec pulcherrima sunt, prosequere.

Philosophia. Est praedicta scientia, quae sapientia dicitur, desiderabilior : omnia namque alia tam scientiae quam etiam actiones ad hanc ordinantur, et ipsam tanquam finem aliarum desiderat intellectus : actiones enim om-

nes ad contemplationem, et omnis contemplatio ad contemplationem sa- pientialium ordinem habet, et potissime ad sapientialia illa quae sunt de substantiis separatis, ad quas contemplendas omnia alia reducuntur : et ideo eas contemplari est praecipuum opus hominis. Si enim sapiens geometrali aut quaecumque alia talium inspiciat, ea considerat in ordine ad illa suprema in quantum sunt quaedam sapienti alium semina, secundum quod ex primis intelligibilibus quae sunt ea quae sunt entis simpliciter, resultant in animabus nostris hujusmodi scientificorum particularium conceptiones.

4. Discipulus. Jam aliqualiter attingo hunc scientiae apicem, et conjicio hanc divinam scientiam altissimam fore, cum de primis universalibus non contractis, et de quibus contractis scientiae aliae particulares, existat. Insuper et difficillimam : passiones enim ipsius ut simplices ab ea considerantur, et ideo ad considerandum difficiles. Nihilominus et certissimam esse, cum demonstret per causas quibus non est aliquid prius in natura, a quo firmitas exspectetur : nam et in geometria video prima theoremata certiora esse sequentibus, quam tamen adverte differre a scientia divina : quoniam illa per causas primas in natura, haec autem per causas proximas demonstrat.

Philosophia. Non solum intellexisti, sed etiam subtiliter collegisti : sed ut de hoc habitu sapientiali ulterius intelligas, cujus est naturae principia pure secundum rationem entis inspicere, opere agentis intellectus a phantasmatibus, in quam ipse educitur omni conditione materiali spoliatus, et ab eodem intellectu in possibili ponitur intellectu : et hoc est opus agentis velut cujusdam artificis quousque possibilis omni scientia particulari depictus erit : cum autem opus praedictum

completum fuerit, et possibilis novae picturae non erit capax, in se habens et scientiarum principia et ea quae ex principiis eliciuntur, et principiorum probationes, ut Intellectivus et scientificus ac divinus, ut ei possibile est, censeri possit, mox intellectus agens jam non ut artifex, sed. ut forma possibili intellectui jungitur : et tunc felix effectus felicitate potitur contemplativa : et haec est finis omnis phiiosophantis, et hoc est scire secundum modum naturae, quod omnes desiderant, et naturalis perfectio sapientialis habitus.

5. Discipulus Attigisti summum naturalis cognitionis gradum mirabili jucunditate respersum, ad quem conscendere vix possibile animae rationali videtur, et maxime ad substantiarum separatarum notitiam, quae sensuum ministerio non accipitur, ex quibus omnis nostra apprehensio ortum habet.

Philosophia. Non pariat taedium prolixitas, si scalam erexere tibi per quam patet ascensus, etsi difficilis existat.

Discipulus. Ista collectio gaudium, non taedium parere potest.

Philosophia. Attende Igitur, quoniam animae rationalis intelligibile triplex est , quorum primum est cum tempore acceptum cum sensu. Alterum vero est cum continuo acceptum cum imaginatione. Sed tertium sine tempore et continuo acceptum per simplicem intellectum. Et est in his intelligibilibus ordo : quoniam anima per primum conscendit ad secundum, et per secundum ad tertium, scilicet ad per se Ipsum intelligibile, in cujus apprehensione consistit animae optimus status, qui est finis prosperitatis ejus et vocatur felicitas contemplativa. Et attendo scalarem ascensum animae rationalis per haec tria intelligibilia ad apicem suae apprehensionis, quae in supremo intelligibili, quae prima causa est, terminatur.

Primum enim intelligibile cum tempore acceptum cum sensu, dupliciter est : quoddam enim simplici Intellectu, quoddam vero reflexo accipitur. Sic et alia duo intelligibilia distingui habent. Ea igitur in quibus est compositio ex natura formae communis, et ex natura materiae particularis individuantis formam communem, ut ea sunt, in quibus aliud est quod ipsa, et aliud est esse eorum, ut aqua et aquae esse, simplici accipiuntur intellectu per diffinitionem propriam uniuscujusque rei, in qua sola natura rei seu communis forma includitur, relicto rei esse actuali per quod in materia individuatur signata. Sic et in mathematicis accipe : aliud enim est magnitudo, et magnitudinis esse : et diffinitio magnitudinis per quam intelligitur, solam includit magnitudinis naturam, omisso esse ejus quod in diversis figuris reperitur. Sic et in divinis, quae habent esse commiscibile tempori et continuo quantum ad aliquam sui partem, et non cadit hujusmodi esse In divinorum diffinitione continente sola principia essentialia rei a materia tam intelligibili quam sensibili extracta, secundum quod ut entia solum considerantur, omnia, inquam, talia simplici capiuntur intellectu. Aliud vero intelligibile est, quod reflexo capitur Intellectu : intellectus enim primo egreditur seu extenditur ad materiam, aut sensibilem, aut Intelligibilem, utramque particularem. Sensibilem quidem, ut os vel carnem, cujus diffinitio concernit materiam sensibilem signatam, in qua est esse carnis aut ossis, ut tam ipsa caro quam esse ejus particulare quid intelligatur : et regyrat deinde idem intellectus in seipsum, trahens universalem rationem ex. communi intellectu carnis vel ossis, ut de carne scientia possit esse, vel osse, quam non nisi de universali esse constat. Intelligibilem autem puta rectum quod concipit subjectum imaginabile, quod est continua longitudo : rectum enim non

Intelligitur nisi in hoc (et ideo oportet reflexionem esse intellectus in seipsum trahentis universalem rationem ex communi intellectu recti), sicut nec simum est intelligere sine materia sensibili signata, quae est nasus ad quem intellectus extenditur concipiendo defectum simi, et indo reflectitur trahens in seipsum universalem rationem simi: similas enim nasi curvitas est: et universaliter quandocumque intellectus alicujus est alterius quod est ejus principium, sicut caro principiatur in calido et frigido et humido et sicco, et rectum quod principiatur a continuo, sicut prima passio a suo principiatur subjecto : tunc, inquam, oportet interiectum extendi primum ad principium, sive illud sensibile sit, sive imaginabile, sive intelligibile, et demum reflecti in seipsum. : sicut in intellectu recti primo venit in continuum habens principium, medium, et finem, et in se regyrans trahit rationem recti : quia videt medium non exire ab extremis. In intellectu autem magnitudinis non sic a se egreditur intellectus : quoniam licet magnitudo aliud habeat esse et aliud sit ipsa, suum tamen esse quod habet in materia, non est de intellectu seu diffinitione magnitudinis : et ideo intellectus in diffinitione magnitudinis non extendit in quoddam aliud. Sic nec aqua quae simplex et primum est, et non habet in se principians aliquid, ad quod egredi oporteat intellectum, quando accipit naturam aqiue intelligentia aut diffinitione. Sic eliam in divinis seu in per se intelligibilibus quoddam intelligibile est per se, quod tam secundum suae quidditatis principia quam secundum esse non nisi intelligibile est, puta intellectus, sive intelligentia caelestis, et Deus : et in his etiam egreditur intellectus ad esse. Ex praedictis collige igitur, quod omne quod intelligit intellectus possibilis, aut intelligit Intellectu simplici, sicut ea quae sunt aliud quod ipsa sunt, et aliud esse eorum : et illius causa est, quoniam intellectum suum nulli debent, sive sint naturalia, sive

mathematica, sive divina : aut intelligit intellectu circumflexo, sicut ea quae idem sunt quod ipsa sunt, et esse eorum, quia intellectum suum debent aliis : et hoc tripliciter variatur : quia quandoque debent Intellectum suum sensibilibus, quandoque imaginabilibus, et quandoque intelligibilibus : et ideo triplicem oportet esse intellectus egressum, et in seipsum reflexionem. Sic jam liquent ascensionis gradus per quos anima rationalis ascendit : a sensibili enim intelligibili secundum essentiam, quod intellectu simplici accipitur, conscenditur ad sensibile intelligibile secundum essentiam et esse intellectu acceptum reflexo : et inde tertio gradu ad continuum imaginabile intelligibile quidem secundum essentiam actu simplici, et ulterius ad continuum intelligibile secundum essentiam et esse per reflexionem intellectus sit ascensus. Ultimo autem secundum naturae facultatem quinto gradu ad. per se intelligibile secundum essentiam ascenditur, quando secundum rerum quidditates ad. simplicitatem eritis reductas aspectu simplici ac metaphysico consideratur, relicto earum esse continuo et tempori immerso. Sexto autem gradu Intellectus hominis possibilis, intellectus agentis lumine confortatus, quod primo cum intelligibili quod est cum tempore, recepit : et deinde cum intelligibili quod cum continuo est : et ex his luminibus facul.ta.tc adepta ad Intelligibilia per se secundum essentiam, licet eorum esse mutabilitati subjectum sit, jam per singulos ascensionis gradus, amplioris effectus capacitatis, se erigit ad intelligibilia per se tam secundum essentiam quam secundum suum esse, quae omnino separata sunt, ut substantiae sunt Intellectuales. Postremo vero intelligentiarum lumine confortatus, ad. intellectum primi Intelligibilis, quod prima est causa, conatur, et stat ibi, quoniam ipsa est ultimum intellectum, quod est lumen omnium intellectorum : sic enim proficit in contemplativam felicitatem verus et punis intellectus sequens homi-

rit, studioso labore proprio propheta efficiatur.

Philosophia. Talem vim animae concreatam fore, ut propheta quis fieri possit pro suo libito aut studio, abnuo : non enim per se nota principia habet penes se anima, quae instrumenta agentis sunt ad futurorum praecognitionem contingentium.

Discipulus. Nonne medicus aegritudinem vel sanitatem, mortem aut vitam futuram, et astrologus serenitatem vel tempestatem praedicit ?

Philosophia. Per inspectionem signorum naturalium Philosophi illa praedicunt, quod artis est, non divinationis, nec certitudinis quae ex principiis elici solet.

8. Discipulus. Quid dicemus hoc apprehensionis genus esse , quo futura praesciuntur ?

Philosophia. Ut hoc intelligas, oportet te inspicere unde talis apprehensio ortum habet, et unde perfectionem, et quid et quomodo apprehendat. Ortus enim ejus accidit ex imaginativae virtutis nobilitate et intellectus agentis claritate, quar dispositione ultima praeparant hominem ut recipiat influxum alicujus substantiae intellectualis, quae suo lumine coadjuvet lumen intellectus agentis et corroboret ac sublevet, ac etiam influxum orbis qui imaginativam virtutem aut ipsius organum movet ad futurorum praescientiam, passionum irae et concupiscentiae tumultu sedato per virtutis moralis habitum, et intellectu etiam in scientiis maxime altis elevato et ab imis abstracto.

9. Discipulus. Ut video perfectionem ponis hujusmodi apprehensionis ex influxu substantiae separatae ac orbis, quod latius explicari cuperem.

Philo sophia. Hoc faciam : sed prius intelligere volo te quid et quomodo praedicta apprehensio, quae prophetia naturalis dicitur, praecognoscat futura.

Contingentia enim praevidet futura non quidem ut in divina praeexistunt mente, cui nihil est futurum vel praeteritum, sed omnia sunt praesentia : sed prout in causis creatis praeexistunt, puta caelestibus : virtutis enim imaginativae organum movetur ex influxu corporum caelestium, in quibus praeexistunt aliquorum signa futurorum : et humana mens illustratur separatis intellectibus, quorum nata est ut inferior instrumentum esse et elevari ad hujusmodi contingentium cognitionem. Sed ulterius attende quod futura contingentia diversimode in Dei praescientia et In causis creatis praeexistunt : quia omnia futura quae in creatis causis praeexistunt, in divina etiam praeexistunt notitia, sed non omnia quae in divina praescientia, in causis praeexistunt creatis : aliquorum enim futurorum rationes, puta miraculorum, Deus in se retinuit, nec eas infudit creatis causis. Adde aliud : quoniam in Deo futura praeexistunt contingentia immobiliter, cum divinae subdantur praescientiae, non solum secundum ordinem causarum creatarum ad ipsa, verum etiam secundum ordinis exitum. In causis vero creatis mobiliter praeexistunt, eo quod talium causarum virtus ad effectum inducendum determinatum aliquo possit Impediri eventu.

10. Discipulus. Ad hoc me deduxisti, ut haec apprehensio non nisi ex causarum virtute creatarum fiat, nec eorum sit quae in sola praeexistunt mente Dei, et quoniam quandoque fallibiliter praevideantur.

Philosophia. Tuum perspicacem laudabo obtutum : et ultra hoc advertere potes, quoniam naturalis prophetia quae dicta est, a supernaturali et infusa In praedictis deficit : illa enim inspiratio est divina praevidens futura secundum quod non in causis creatis, sed Dei existunt praescientia, nec solum eorum quae in causis existunt creatis, sed generaliter tam in causis quam in Deo

existentium eventus denuntiat : et hoc quidem, veritate facit immobili. Sed si contingat propheticam secundum naturam apprehensionem de necessariis aut scibilibus esse, duae saltem primae remanent differentiae, cum haec talia in causis suis creatis in virtute sua naturali agentibus accipiantur. Nec iterum etiam talis cognitio ad omnia se extendit necessaria, sed ad illa solum quae per principia prima haberi possunt, ultra quae virtus luminis interiectus agentis naturaliter non elevatur, qui semper operatur mediantibus primis principiis velut propriis instrumentis, et non sine ipsis, cum naturaliter agit. Nullus ambigit fidelis Deum esse trinum et unum necessarium fore, quod prophetia accipitur divina, ad cujus veritatis apprehensionem principia nulla habet natura et ideo naturalis prophetia ad talis rei deficit apprehensionem. In materia autem necessaria in utraque prophetia im- mobilis remanet veritas.

11. Discipulus. Haec licet obscura sint, aperta mihi ea fecisti. Video enim quod prophetia quae naturalis dicitur, cadit et deficit a divina. Sapientiae tamen seu. habitui metaphysico praeeminet, cum substantiae separatae lumine non careat, nec sine eo esse possit : sapientiae autem lumen nostri sufficit intellectus qui agens nuncupatur.

Philosophia. Accipe ulterius, quod quia dicta prophetica secundum naturam apprehensio fit substantiae separatae luminis benificio, uniformiter substantiis separatis simplici accipit intuitu, sine deductione unius ex. altero, certissime videns sicut principia prima ita et conclusiones ex eis originem trahentes : in quo etiam sapientiae supereminet. Et in alio etiam, eo quod judicium praedictae apprehensionis certius est quam sapientiae : certitudo enim judicii de re habetur, cum ipsa ad aliquod cognitionis principium examinatur : nam. de conclusione judicium certum accipimus,

ipsam in suum principium resolvendo : et quanto principium certius est, et conclusio certior existit, et judicium de conclusione certius apparet : nunc autem philosophiae primae, seu sapientiae principia in natura simplicissima, ad quae aliarum inferiorum scientiarum principia examinantur, et per illa probantur, a solo lumine agentis intellectus, ad quod examinantur, et per quod probantur, certum accipiunt judicium. Judicium autem eorum quae apprehensionis sunt secundum naturam propheticae, a substantiae separatae lumine sublimiori certitudinem trahit, quam constat majorem esse quanto lumen intellectus separati nobilius quam rationis existit.

12. Discipulus. Haec licet metas cognitionis excedant, tamen miro modo ad capacitatem rationis reduxisti : sed exsolve, quaeso, de influxu substantiae separatae ac orbis perficiente prophetiam secundum naturam dictam.

Philosophia. Ut quod petis faciam, ab altiori exordium sumendum est. Attende itaque, quoniam caelestis forma ab intellectuali motore et mobili orbe in stellarum lumine influxa, sigillatur in anima praevidentis multipliciter, secundum quod expresse vel minus expresse percipitur ab eo quem movet, puta in somnio et visione et naturali prophetia, in qua expressius, in visione minus, in somnio vero minime praedicta exprimitur forma intelligentiae : ipsa enim dicta forma cum lumine defluit, et corpora tangit et afficit ea et movet fortiter cum non alia detinentur passione. Idemque motus qui. fit in corpore, tangit animam : cum omnis motus qui in corpore fit, ad animam perveniat, quae tunc parat imaginationes et aliquando intelligentias quibus talis forma explicabilis fit in re ipsa : forma tamen praefata ab orbe evecta in lumine tangens corpora, ac movens ipsa fortissime et in ipsis imprimens suas virtutes, non sentitur propter tumultum exteriorem. Ideoque quando fit alienatio a sensibus, sive in somno, sive in vigilia, tunc dictae formae motus percipiuntur, sicut patiens percipit motus passionis, licet ipsa influxa forma non ut passio moveat, sed ut signum potius et causa quaedam futurorum : anima autem imaginativa ad quam motus pervenit, recipit ipsum motum secundum modum possibilem sibi, scilicet secundum formas imaginationis, ut dixi : quaerit enim formas simulacrorum imaginativa potentia, quibus explicatur talis forma influxa, sicut vides amorem venereorum in eo qui concupiscentia detinetur, quaerere formas quibus amor explicetur. Ad praeparationem etiam talium imaginum explicantium forma inclinat caelestis injacens somnianti, vel aliter praevidenti, et movens eum, facitque vires corporis et animae sibi instrumentaliter deservire. Unde et multiplicantur simulacra multa instrumentaliter deservientia ipsi formae influxae. Indeque contingit, quod somnium fit multorum factorum ac dictorum in quibus demonstratur ipsius formae ecclesiis explicatio.

13. Discipulus. In hoc alto fundamento quod jacis, exemplis utere.

Philosophia. Sicut de amore venereorum exemplum tibi posui., sic in forma tam artis quam naturae videre potes : ipsa enim forma artis quae species est operis, post quam procedit in materiam artificiati, multis utitur instrumentis, et movens animam artificis ad opus, movet virtutes ad imaginandum figuras omnium convenientium ad hoc ut ipsa artis forma in artificiosam producatur materiam. Sic etiam in opere inspice naturae : homo enim maxime et etiam animal quodlibet imago est mundi ab intelligentia moti. In homine enim est id. quod movet, per se indivisibile et immobile per se existens, sci-

licet anima, et id quod movetur a movente, divisibile et motum, scilicet corpus, cujus passiones veniunt ad. animam, sicut e converso passiones animae ad. corpus veniunt. Quilibet autem motor superior super inferiorem influit virtutem motivam et formam etiam quam per motum explicat. Homo itaque cum sit quoddam compositum ex motore et moto ultimi ordinis, oportet omnia superiora influere ei virtutes et formas practice moventes : talis autem influentiae oportet ponere vehiculum lumen, quod ad nos defluit ab orbe : lumen enim radiale stellarum est qualitas influxa elementis : et in ipsa, inquam, qualitate sunt superiorum moventium virtutes, quae ab unoquoque inferiorum passivorum percipiuntur, secundum quod congruum et possibile fuit unicuique ex sua natura, : sicut etiam spiritus quidam corporei vellunt animae virtutes per totum corpus quod moventi subjacet animae. Physice enim loquendo, ipsi intelligentiae datum est mobile corpus coeleste sicut medium quo velut instrumento corpora movet inferiora. Praefata itaque intelligentiae forma sic per lumen effluxa, potens est movere ea quae sunt ipsam suscipientia : ubi enim a commixto ex. elementis suscipitur, statim qualitates elementares non operantur nisi sicut instrumenta dictae formae, et materia ipsa tunc alteratur et digeritur ad speciem in qua caelestis forma primo in actu efficitur. Unde liquet formam ipsam in movendo fortiorem esse quam qualitates elementares, vel etiam quam forma quae in materia prius fuit. Patet ulterius quod forma sic influxa, cum simplex sit et unica, statim in commixto virtutes operatur plures, eas multiplicans secundum quod indiguerit ad speciem inducendam. Et ulterius attende, quod quandoque corporalis in commixto remanet forma ipsa, quandoque vero ad vitam terminatur animalem secundum ipsius esse congruentiam quod in materia invenit. Similiter intellige formam orbe medio tanquam instrumento in stellarum lumine defluxam, secundum naturae limites loquendo, in animam diversimode aut somniantis aut videntis seu etiam prophetantis, secundum diversitatem animae suscipientis receptam esse.

Dico enim somnium phantasma motum in organis esse, quod homini dormiendo apparet, quod aliquando aliquid significat, aliquando autem nihil, et per se nunquam cum intellectu est. Hinc est quod quidam antiqui mei dixerunt alumni somnium praenuntians futurum aliquod, casum esse a prophetia factum. Casus quippe vocatur fructus immaturus decidens, qui. tamen figuram et saporem in aliquo praetendit fructus. Sic etenim somnium futurum vel. occultum praenuntians, habet figuram quidem prophetiae in praeostensione, et saporem etiam quemdam in con.venientia similitudinum ex longinquo, et tamen usque ad perfectam interiectus illustrationem non pervenit : detinetur enim phantasmatibus visis, ut eis inhaereat tanquam veris rebus, aut totaliter, aut in parte. Visio vero etiam phantasma est homini apparens in vigilando, tamen abstracto a sensibus ipso homine, quae sicut et somnium visis phantasmatibus detinetur, eis inhaerens tanquam veris rebus, aut totaliter, aut in parte : aliquando enim sine intellectu est, et aliquando cum intellectu, cum phantasmate autem semper, aliquando autem aliquid significante, aliquando autem nihil. Prophetia autem est, quando homo per raptum intellectus sui illustratur de scientia futurorum aut occultorum aliorum, ad quae per rationem et inquisitionem devenire non potest. Si igitur in prophetia aliqua phantasmata videantur velut in somno aut visione, prophetae tamen

anima illis non detinetur phantasmatibus, sed cognoscit per lumen intelligentiae superioris ea quae videt non esse res, sed rerum similitudines aliquid significantes, et earum significationem cognoscit : intelligentiae enim opus est in visione prophetiae. Prophetia igitur naturalis, ut colligere potes ex dietis, habitus est vel naturae habilitas seu nobilitas ex, illustratione intellectus praenoscens futura : et oportet organum etiam imaginativae potentiae optimum et bene dispositum esse, quod intellectui deservit subministrando formas : et oportet ut talis non sequatur passiones rerum vanarum quae inclinant ad imaginandum alias formas quam formas praeparatas a forma caelesti, in quibus forma ipsa, explicetur : si enim hujusmodi passiones secutus fuerit, non consequetur lumen et actum prophetiae, licet habeat naturae aptitudinem ad eam : imo talibus deditus passionibus, mutabit complexionem sui corporis et per consequens organum imaginationis et inde naturae aptitudinem ad prophetiam. Si autem naturae habens aptitudinem ad prophetiam praedictam, a passionibus abstrahatur et intellectivae maxime virtuti intendat, ut supra tibi dixi, circa scientias altas vacans potissime, ac liberans se a cura saeculi, non curiose investigans aliena, sed potius se intra seipsum recludens, talis, inquam, excellentior est in hominibus, qui non curat in cujus manibus sit mundus, ac tali de facili manifestatur pulchritudo caelestis in omnibus his quae ab orbe effluunt ad regimen eorum quae generantur et corrumpuntur.

14. Discipulus. Nescio quo modo tam alta luculentius tractare potueris : et si alia restant, prosequere.

Philosophia. Quae in. communi accepisti de somnio et visione et prophetia secundum naturam dicta, jam diversos accipe modos cujuslibet apparitionis prae- dictae, In quibus secundum processum praefata forma coelestis explicatur expressius. Somnium enim septem habet modos seu gradus. Visio vero quatuor, prophetia autem duos. Nam primus gradus in somnio est, cum. dicta forma caelestis manifestat se in quadam animi confidentia qua homo quamdam concipit audaciam et certitudinem praedicendi et faciendi, cum tamen super hoc nullam habeat imaginationis conceptionem aut intellectus : et hoc est quia dicta forma caelestis solas motivas tangit virtutes illius hominis, et non. elucet in cognitivis virtutibus nisi Implicite et confuse, ut quando cor homini dicit sic evenire debere, vel secundum quod aliter Instigatur a proprio corde. Hic autem gradus infimus est et saepe fallens : eo quod, quis aliquando concipit audaciam non ex virtute vel forma coelesti, sed ex aliis accidentibus complexionis vel corporis : et tunc non habet ordinem talem ad futura, nec tale auxilium sicut habet a forma coelesti.

Secundus gradus est, quando afflatus formae coelestis et motus venit ad animam secundum lucem indistinctam et confusam quae determinari ex suis simulacris non potest, et in talibus praeparantur simulacra non bene repraesentantia , et valde aliquando inconvenientia : et Ideo sub illis expressa visio similitudinibus non intelligitur, et vix est qui eam possit explanare, sicut quod ait Plato quemdam somniasse quod moreretur, et prolongabatur ejus vita.

Tertius vero gradus hujus formae coelestis est, quod ipsa adeo expresse movet, quod per metaphoras exponitur res Ipsa. Haec autem sunt somnia quae sapientes interpretantur, et ad quae inventa est ars interpretandi in magicis, primo inspiciens simulacra et componens divulsa et distorta idolorum ex motu confusorum, dicendo quod hoc idolum est hominis, hoc autem equi, sicut contingere solet in Idolis apparentibus ex motu aquae : si enim in aqua multus fiat motus, non fit apparitio similis rei, sed potius

idola tunc in aqua apparentia non similia sunt formis veris, sed habent partes illius formae confusas inordinatas et distortas : et judex promptus componit dicens, haec forma est hominis, haec vero equi. Simili Itaque facultate qua potest idola distorta in aquis motis, potest et idola distorta in somnio judicare. Cum autem habet simulacra, non restat nisi ut transferat se ad significata, isto quidem modo, ut similitudines in se inspiciat, et in comparatione ad. coelestia et ad. locum et ad. passionem somniantis ac etiam complexionem, et secundum hoc vaticinetur.

Quartus vero gradus est qui in nullo attollitur supra imaginationis actum, sed tantum somniat quis per omnia sicut res evenit, et non metaphorica videt, sicut in gradu praecedenti contingit : et haec somnia vocantur recta, quae etiam imperiti interpretantur, sicut ea quae in praecedenti continentur gradu soli sapientes. Ad hunc pertinebat gradum somnium cujusdam somniantis se stare super fluminis ripam, in qua suspensum molendinum super aquam fuerat, videbaturque ei quod puer in aquam caderet, et veniens in rotam molendini, deprimeretur et necaretur ibidem.: evigilans autem cum haec narraret antequam finita esset recitatio, nuntiatur adesse mulier cum ejulatu magno nuntians per omnia hoc Idem quod videbatur in somnio : cum tam mater quam puer somnianti omnino essent incogniti.

Quintus gradus est, quando dicta forma caelestis phantasiam movet, et videtur ei assistere aliquis explanans id quod videtur non quidem expresse, sed in verbis et figuris. In tali enim visione aliquis radius intelligentiae elucet, licet non sit depuratus a. phantasmatum permixtione. Hic quidem gradus saepe hominibus contingit.

Sextus gradus est, quando forma praefata movet simulacra, et elucet expresse intelligentiae radius per modum docentis alicujus, qui docet recte futuram visionis significationem. Causa autem haec est, quia intelligentia soluta est simpliciter, ligata tamen secundum quid : quia scilicet lucem sui luminis accipit tanquam a quodam alio docente : et hoc mei vocavere famuli splendorem intelligentiae desuper descendentis in animas somniantium, attribuentes figuras simulacrorum corporibus caelestibus , et intelligentiae splendorem moventi intelligentiae : quod quidem potest dici, dum tamen dicatur intellectus ad actum pervenire ex motu formae a coelo descendentis, et non ita quod intelligentia superior ingerat lumen sine aliquo vehiculo corporali. Sicut forma vel species pulsus tangit corpus medici, et tamen ab anima ipsius medici percipitur in forma dicta pulsus dispositio animae et modus vitae aegri cujus est pulsus : sic forma coelestis in somnio movens et aliis visionibus est forma corporis, quoniam vehiculum et lumen recipit a cado descendens, quod quidem corporeum est : et ex hoc tangit potentiae imaginativae organum seu corporea simulacra. Est tamen in forma praedicta coelestis virtus et lumen intelligentiae moventis orbem et agentis in simulacra : ex quo etiam illustrat et afficit mentem intelligentis in somnio , et diffundit lumen suum super simulacrorum significationem.

Septimus gradus est, quando verae et expressae intelligentiae sine simulacris apparent in somnio, et ita evenit. Et tale quidem fuit Scipionis somnium de colentibus justitiam, quod ad aethereas sedes recipiantur. Causa autem talis somnii est fulgor intellectus agentis, qui sua radiatione totam ad se trahit animam et avertit a motu imaginum. Intentio autem animae quando tota fertur ad. intellectum et excellenter in ipso est, distrahitur a consideratione sensibilium in vigilia, et a perceptione imaginum in somnio. Talis autem in somnio saepe optimas invenit intelligentias et demonstrationes, quas in vigilia non poterat invenire, dum exterioribus visibilibus et imaginibus detinetur. Scito etiam quod per tria ultima

somniorum genera divinorum natura probatur ab Epicureis et Stoicis, qui illa fieri putant per numina sanctissimis hominibus assistentia. Et etiam scias, quod etiam in gradu septimo, dicta forma coelestis a corpore venit : sed potentior agens intellectus animae talis, qualem dixi supra, sua luce nimia concipit veras intelligentias ex forma praedicta. Et hoc etiam Aristoteles volvit, quod in somniis sunt aliquando verae intelligentiae, et hucusque et non ultra procedit visio somnialis.

15 . Discipulus . Luculenter septem somniorum gradus distinxisti : sed et in visione distingue gradus.

Philosophia. In visione gradus primus est, quando praedicta caelestis forma est adeo fortis, quod movet in vigilia hominem aversum a sensibus et retrahentem sensus intra se : sed tamen non ostendit se nisi in simulacris obscuris. Et animadverte quod hic gradus respondet secundo somnii gradui. Talia autem visa movent corpora vigilantium, cum impressio hujusmodi sit fortior movens in vigilia in qua sensus sunt ligati minus : et ideo oportet quod fortior sit : et cum sic movent, tunc in motibus corporum aliquid praesignauit futurum, quod scire augures student ac conjecturare. Super corporis enim motus augurum divinatio est fundata.

Secundus gradus est, quando vigilanti a sensibus averso occurrit futurorum imaginatio ex caelesti forma per expressas similitudines movente, adaptabiies de facili. Talia autem sunt melancholicorum et alias patientium amentias, quando a sensibus avertuntur visa : sunt tamen sine aliqua intelligentiae illustratione . Hicque gradus tertio somnii respondet gradui. Haec etiam impressio fortior est quam ea quam in somnio fit, eo quod sicut praedicta in vigilia movet. Visio autem haec saepe furiosis occurrit.

Tertius gradus vero est, quando hujusmodi formae coelestis impressio quae in

vigilia fit, imagines habet expressas, et aliquid luminis intellectus immixti in particularibus, quod est per modum docentis. Tales autem sunt qui loquuntur quasi hominibus sibi astantibus, a quibus se audire dicunt verba instruentia corum quae vident significationes. Gradus autem iste quinto somnii gradui respondet.

Quartus et ultimus in visione gradus est, cum ex similitudinibus expressis veras et expressas futurorum intelligentias interiectus eliciat seu aliorum occultorum, et hoc ex nimio agentis intellectus splendore, et optima suae imaginationis compositione contingit. Gradusque hic sexto respondet gradui, ut satis patet, et ultra non procedit.

10. Discipulus, Praedicta tam lucide tradita affectum provocant, ut de prophetia aliquid edoceas.

Philosophia. In prophetia sunt duo gradus. Primus gradus est, quando expresse rerum futurarum imaginationes, in vigilia aversis et in somnis retractis sensibus videntur, sicut eveniunt. Talis enim futura occulta praenuntiat, et secundum Hermetis dictum, spiritum habet divinum. Socrates etiam dicit vere divinam hanc esse occultorum scientiam. Hic autem gradus somnii gradui quarto respondet. Secundus gradus complementum est prophetiae, quando scilicet homo sic occulta praeconcipit per caelestem instinctum, quod veram intelligentiam de his habet etiam absque magna sensuum aversione. Hic vero gradus septimo gradui respondet somnii, et est humanae animae ac scientiae secundum naturam dictae gradus summus, ad quem paucissimi pertingunt.

Discipulus. Tredecim gradus ordinate explicuisti, et ex pelagi mirabilis profunditate ad superficiem humanae notitiae eduxisti : tamen audire desidero si possibile sit influentiam coelestem, quam ad animam descendere docuisti in somnii et praevisionis ac prophetiae gradibus praedictis, ad ipsam venire animam sine corporalibus similitudinibus.

Philosophia. Influentiam illam formae coelestis in lumine ad animam delatae, in imaginibus et formis sensibilibus fieri necesse est: aliter enim non esset homini connaturalis hujusmodi revelatio, cum hominis intellectus nihil accipiat nisi cum continuo et tempore

Discipulus. Nonne illa de quibus somnium fit, contingentia de futuro sunt ? Philosophia. Fateri hoc necesse est. Discipulus. Hujusmodi autem contingentia, cum in se non sint antequam fiant, quoniam futura sunt, nec causam stantem habeant vel ordinem in anima somniantis, fieri non possunt hujusmodi futura contingentia in similitudine propria suae essentiae aut etiam causae suae, cum omnes similitudines quae in anima sunt, per abstractionem a rebus fiant : non igitur in similitudine suae essentiae aut causae suae ab anima somniantis vel aliter praevidentis praesciri possunt.

Philosophia. Quid dices, si. forte respondeatur tibi et dicatur influentiam praesalae formae causam esse aliquam futurorum contingentium, per quam hujusmodi futura praesciantur ?

Discipulus. Cum. dicitur res comprehendi vel cognosci ab anima per causam suam vel causae.suae simulacrum, de causa quae convertibilis est cum re ipsa, hoc intelligitur, sive accipiatur dicta res per essentialia sua, sive per communia, quae signa sunt probabilitatem facientia, sive etiam accipiatur illa res non. in causa sua, sed per seipsam : constat autem nullo praedictorum trium modorum contingens particulare futurum accipi posse.

Philosophia. Acute mihi obvias. Vide ergo quod hujusmodi futurum praecognoscitur non in similitudine suae essentiae aut causae suae, sicut obviasti, sed. per influentiam superiorum, et in simulacro

non proprio vel causae suae, sed in simulacro alieno : influentia tamen illa aliqua causa est hujusmodi futuri, licet valde remota. Unde quando haec influentia tangit animam, percipitur in anima somniantis hujusmodi futurum in phantasmate alieno, cum phantasma proprium in se vel in causa sua non habeat propter naturam contingentis de quo est somnium. Alienum autem phantasma non. ostendit praedicta influentia nisi per similitudines mataphoricas : et ideo oportet in hujusmodi somniis et aliis apparitionibus phantasmata metaphorica accepta esse.

17. Discipulus. Vellem ut doceres apertius, si de necessitate illa influentia metaphoris utitur : et si aliquando etiam utitur propriis rerum similitudinibus.

Philosophia. Praedicta influentia formae caolestis causa communis valde est et remota et intellectualis, non imaginabilis vel sensibilis : movet tamen animam sensibiliter si generat in ea phantasma metaphoricum, eo quod influit in lumine coelesti ad corpus et animam vegetabilem et sensibilem : motus autem talis efficitur in corpore animato anima tali, non secundum potestatem influentis formae, sed recipientis corporis et sensibilis animae : et sic illa forma sic effluxa afficiens sensibilem animam est loco passionis inclinantis ad hoc ad quod movet. Cum igitur anima sic affecta et informata existit, tunc per imaginationem parat et fingit simulacra quibus haec forma repraesentetur : et cum sensibilis anima non habeat propria quae circa futurum contingens ponat, nec habere possit, ut tibi supra declaratum est, praeparat aliena, ex. quorum metaphoris haec forma effluxa animam afficiens ad modum passionis, pronuntietur. Nonne timentem vides imaginari terribilia, in quibus timoris passio explicetur ? et concupiscentem concupiscibilia, in quibus concupiscentia) passio pronuntietur et explicetur? talis enim forma afficiens ex influentia agit in animam, maxime quando a tu- multu sensuum vacat, et facit in ea quod passiones facere solent. Fiunt tamen somnia aliquando in quibus per influentiam praedictam verae causantur intelligentiae, quandoque quidem cum metaphoris sumptae, quandoque vero cum similitudinibus propriis. Quando enim vera intelligentia est cum metaphoris, tunc forma influxa afficit animam sensibilem, et illustratio dictae formae tangit int ellectum somniantis vel aliter praevidentis, sicut memini me tibi supra dixisse de pulsu. Non est tamen tanta vis intellectus propter vinculum sensuum et animae, quod in toto elevet ipsam animam sensibilem, et ordinet conceptum ejus per species proprias, ita quod in anima rationali fiat certa de hoc notitia et propria : multo minus quando in toto ligata est intellectualis anima ex vinculo sensuum, poterit certa et propria haberi notitia : quoniam tunc multo magis non potest nisi in alienis phantasmatibus manifestari. Sed quando somnium est ut res ipsa, tunc animae vinculum minus fuit, sive in somnio, sive in visione : et ideo tunc intellectus magis liber illustratus ab influentia coelestis forma), abstraxit formas ac species proprias a phantasmatibus, et eas ordinat sub proprio et perfecto rationis conceptu, qui. dicit hoc vel illud futurum esse.

18. Discipulus. Haec eleganter tradita sunt: sed hoc milii amb ignum est quod paulo ante dixisti, influentiam videlicet illam caelestem intellectualem esse.

PHILOSOPHIA. Praefata influentia formae caelestis sive ab intelligentia sit, sive ab orbe, sive quod verius est ab utroque, communis est valde et indeterminata, et habet a particularibus per naturam particularem vel etiam propositum determinari : ideoque illa influentia in se figuraui non habet, nec colorem, nec quantitatem, nec sicut est nisi soli intellectui. innotescit: ex qua causa ipsam intellectual ean appellaut.

19. Discipulus. Dubium declarasti. Sed cum influentiam coelestem causam dixeris somniorum, quae imaginativae animae dormientis imprimit similitudines metaphoricas conformes dispositioni coelesti, quam quidem dispositionem alicujus futuri eventus constat causam esse, et per consequens ipsum somnium in suam causam, quae est ipsa caelestis dispositio, reductum, ejusdem causam et signum esse eventus futuri : tamen audire efflagito si somniorum alia causa esse possit.

Philosophia. Non solum dispositio coeli, sed et corporis proprii quandoque somniorum causa existit: cholerae enim adustio imagines ignis in dormiente generat, et praesentis febris vel futurae vel praeteritae dispositio somnium de gustu fellis inducit. Sic directa accessio lunae ad nodum capitis vel caudae draconis, et subtractio directa, signum et causa est eclipsis futurae : talia enim somnia sunt causae et signa passionum et operum quae circa corpus accidunt, sicut et ipsa corporalis dispositio ad quam reducuntur

somnia. Somnia autem hujusmodi sunt, quorum principia sunt in nobis. Sic etiam et dispositio animae, somnii quandoque est causa. Nonne artificibus circa aliquid intendentibus occurrunt phantasmata dormientibus et philosophantibus de his de quibus illi tractant et isti disputant : et hujusmodi somnia tanquam signa demonstrativa erunt dispositionis animae, sicut et quaedam dispositionis corporis : contingunt enim alia ex corporis dispositione : alia vero ex animae affectione: et tales motus humorum corporis et affectionum animae melius in somnio manifestantur quam in vigilia : eo quod in vigilia latent propter majores qui a sensibilibus in sensus fiunt motus. Differunt tamen haec duo somniorum ultima genera : quoniam ex dispositione corporis contingens somnium, alicujus futuri eventus, puta, aut morbi, aut sanitatis signum est, ut ex tali praesciri possit somnio : ex affectione vero contingens animae non sic futuri eventus causa

existit, ut ex tali somnio praesciri possit, licet casu et per accidens aliquando eventus sequatur. Sicut enim ea quae circa corpus et animam sunt, causa sunt et signum somniorum : sjc etiam phantasmata quae in somnio fiunt, causae quandoque et signa sunt actuum nostrorum seu negotiorum, quae acturi sumus in vigilia. Quandoque somniat homo non symbolica et metaphorica, sed in rei veritate .sicut est et sicut evenerit confert in somniando quomodo in futurum agere debet, vel quomodo agit in praesenti, vel quomodo egit in praeterito. Et hujusmodi causa est, quoniam sicut a diurnis inchoationibus operum in vigilia existit praeparatus motus phantasmatis in som- nio, sic oportet accidere, quod qui in somnio sunt motus bene et utiliter in directione somni praeordinati, saepe sint principia diurnorum actuum in vigilia, eo quod bene sunt praeparati in somnio, et eorum intelligentia perfecta est in phantasmatibus nocturnis. Tale enim fuit somnium de quo Galenus dicit, quod quidam dolens splenem, saepe contulit quid faceret unde sibi contra vitium splenis medicaretur, et somniavit quod minueret super manum inter duos digitos auricularem et annularem : et cum vigilavit, sic fecit, et convaluit : et sic somnium fuit sibi principium diurni actus, quem fecit in vigilia sequenti : cujus autem causa per se fuit voluntas minuentis, per accidens vero ipsum somnium causa fuit. Est etiam somnium quoddam a casu, non ab influxu caelestis formae, nec a dispositione corporis, nec ab animae affectione : et tale quidem somnium non se habet ad futura praesignanda, puta de navali bello Graecorum contra Phrygios. Et si dicatur hujusmodi somnium praesagire, et sicut est interpretatum, eveniat eventus ille, per accidens est : et non fuit tale somnium causa vel signum eventus illius : sicut etiam cum quis cogitat de aliqua re, et evenit res illa, non enim ut paulo ante accepisti, cogitatio talis illi eventui causam dedit.