LIBER DE PASSIONIBUS AERIS, SIVE DE VAPORUM IMPRESSIONIBUS.

 1. De materia passionum aeris.

 2. De quatuor locis generationis impressionum.

 3. De causa efficiente vaporum,

 4. De calore.

 5. De frigore.

 6. De his quae generantur ex vapore sicco.

 7. De his quae generantur ex vapore humido.

 8. Quod inspissare vaporem seu nubem, et in aquam redigere sit per frigus, et disgregare per calidum, congelare vero per idem frigus invalescens atque

 9. De grandine.

 10. De nive et ejus signis.

 11. De granulis cadentibus in Martio vel Aprili.

 12. De pluvia.

 13. De rore.

 14. De pruina.

 15. De quodam inflammabili attrahente quod subito et tempestuose descendit, et quandoque suaviter.

 16. De ventis, et primo de materiali causa ipsorum.

 17. De causis impressionum compositi vaporis.

 18. De tonitruo et materia ejus, et de signo et loco ejus.

 19. De terraemotu, et de ejus causa materiali et efficiente, et de loco ejus.

 20. De turbine qui eradicat arbores, levat pulverem, et facit girgillum.

 21. De iride et unde causatur?

 22. De circulis solis et aliarum stellarum apparentibus circumquaque unde causantur ?

 23. Quare sol plus minusve rubet ?

 24. De cometis, id est, stellis quae videntur habere comas.

 25. De coloribus nubium, unde causantur, et primo de colore albo.

 26. De Galaxia.

5. De frigore.

Frigus etiam duplex : est enim frigus

constringens plus potens constringere quam sol elevare vel evocare. Et hoc impedit omnem evaporationem constringens poros terrae et superficiem aquae, et ut radius, solis incidens in eam, non possit attrahere.

Est etiam frigus temperatum continens quidem solem ne incendat, sed non prohibet ne evocet. Et hujus item causa est latitudo regionum a via solis et motus solis secundum latitudinem ab aequinoctiali in Meridionalem plagam : tunc enim sole existente circa tropicum hyemalem, scilicet in Sagittario, Capricorno, Aquario, valde removetur a climatibus variis. Et ideo radii sui non nisi valde oblique respiciunt habitationem illorum climatum. : quapropter vincit frigus in iocis illis, et abscinditur a vapore ex constrictione superficierum terrae et aquae.

Hoc igitur dictum est de causis efficientibus vapores.