Liber de sacramento Eucharistiae.
DISTINCTIO III. QUOMODO HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE
Hoe sacramentum Eucharistiae non nisi bonam gratiam operatur
Quarto autem loco supra posuimus, quod ideo etiam Eucharistia vocatur, quia non nisi gratiam bonam operatur : et ideo omnis suus effectus optimae gratiae est effectus.
Hoc autem in quatuor probatur. Quorum primum est, quod hoc sacramentum proprium habet gratiae effectum. Secundum, quod specialis gratiae coram Deo est inventivum. Tertium, quod specialiter
Deo est acceptum. Quartum etiam, quod nihil est in eo nisi gratum.
Primum autem horum probat ea quam in praehabitis induximus auctoritas Apostoli, ad Hebr. XIII, 9, ubi dicit de Eucharistia loquens : Optimum est gratia stabilire cor. Gratia ergo cor stabilit et confortat ad hoc quod in bono divino permaneat. Hoc autem specialiter haec gratia facit, sicut dicit Psalmista, Psal.
CIII, 15 : Panis cor hominis confin .at. Ex debilitate enim hominis homo hac gratia destitutus, nutat et vacillat, seipsum in bono tenere non valens, hujus gratiae medicina destitutus. Et diu nutaverat Paulus, et sicut dicitur, Act. IX, 19 : Cum accepisset, scilicet gratiae hujus cibum, confortatus est. Haec vera gratia cibus animae vegetans ad saturitatem et confortationem, cum alia omnia nec saturitatem offerant, nec cordis confortationem , dicente Anna, quae gratia interpretatur, I Regum, II, 5 : Repleti prius pro panibus se locaverunt, et famelici saturati sunt. Qui enim prius ingluvie ventris repleti sunt, et pro panibus se locant, temporalem quaerentes saturitatem, nihil penitus gratiae saturantis et confortantis accipiunt. Famelici autem cibum Domini desiderantes saturantur et confortantur. Et hoc idem dicit nostra illuminatrix Maria, filia Annae, hoc est, gratiae, Luc. I, 53: Esurientes implevit bonis, et divites, scilicet sufficientiam in temporali refectione quaerentes, dimisit inanes. Qui enim aliam quam gratiae quaerunt refectionem, de hac gratia edendi non habent potestatem, dicente Apostolo, 1 ad Corinth. XI, 20 et 21 : Convenientibus vobis in unum, Jam non est Dominicam caenam manducare : unusquisque enim caenam suam praesumit ad manducandum. Et alius quidem esurii, alius autem ebrius est. Ac si dicat : Si aliam quam gratiae refectionem quaeritis, hanc gratiam percipere non potestis. Alius enim jam concupiscentia illectus, temporalem refectionem esurit. Alius autem delectatione carnali repletus, insanus et ebrius est. Et ideo istis talem gratiam non quaerentibus non contingit Dominicam caenam manducare. Hoc est quod dicitur, Proverb. XIII, 25 : Justus comedit, et replet animam suam: venter autem impiorum insaturabilis.
Quia igitur gratia satiat, et proprium habet hunc effectum hoc sacramentum in cibo acceptum, proprie bonae gratiae nomen accepit.
Secundum autem est, quod specialis gratiae coram Deo est inventivum. Pro omnibus enim invenit gratiam oblatum in cruce : et ideo quando Christus hoc sacramentum suis discipulis tradidit, dixit : Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur , ut scilicet vos gratiam coram Deo inveniatis. Et hoc signatum est, Ruth, II, 8 et seq., ubi statim ut Booz dixit ad Ruth : Ne vadas in alterum agrum ad colligendum, nec recedas ab hoc loco : sed jungere puellis meis, et ubi messuerint, sequere : mandavi enim pueris meis ut nemo molestus sit tibi : sed etiam, si sitiens, vade ad sarcinulas, et bibe aquas, de quibus et pueri bibunt : statim in gratiarum actione cadens in faciem suam et adorans super terram, dixit ad eum : Unde mihi hoc, ut invenirem gratiam ante oculos tuos ? Ager enim in quo gratia istius refectionis colligitur, terrenum et divinum est Domini corpus : nec ad alium agrum euntes invenimus gratiae edulium, sed juncti puellis et pueris nostri Booz, qui in quo est virtus interpretatur, virtutis colligimus cibum, et ad sarcinulas quae figuras et formas sacramentales significant, bibimus aquas refrigerii sempiterni : statim in gratiarum actione odorantes et dicentes, quia gratiam invenimus specialem. Hanc autem non inveniunt, qui in agro corporis Christi vicium non quaerunt, sed potius omni gratia privati inanes relinquuntur.
Haec sunt novalia patrum, de quibus, Proverb. XIII, 23, dicitur: Multi cibi in novalibus patrum. Patres enim omnes in Christi corporis novalibus gratiam saturitatis invenerunt : quia nihil malarum stirpium in hoc novo fundo umquam succrevit.
Gratia ergo novae satietatis coram Deo
specialiter in sacramento hoc invenitur : et ideo Eucharistia vocatur.
Tertio etiam constat, quod specialiter Deo est acceptum : quia specialis gratiae est ostensivum. Unde, Matth. XXVI, 20, et Marc.XIV, 22, et Luc. IX, 16, et Joan. xxii, 19 et VI, 11, ubi haec gratia sacramentalis significatur in panibus quibus Dominus turbas satiavit, semper praemittitur : Accepit Jesus panes, et benedixit, ac fregit. Ubi Glossa dicit, quod accepit, quoniam specialiter hoc sacramentum acceptavit inter omnes gratias quas hominibus exhibuit. Oportet autem specialiter gratiae nomen habere, quod in gratia ipsifonti gratiae est acceptissimum. Unde, Psal. L, 21 : Acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta : tunc imponent super altare tuum vitulos. Sacrificium enim justitiae est, quod omnem pro nobis perfecit justitiam, et quod specialiter in gratia Deo est acceptum, sacramentum est Eucharistiae, in quo oblationes sunt corporis et sanguinis animae et spiritus et deitatis Christi, et holocausta Agni omni tempore immolandi xxci mane et xaxi vespere, sicut dicitur, Levit.VI, 12: qui Agnus totum in igne charitatis se incendit in odorem suavissimae gratiae apud Deum : et tunc illa gratia potientes etiam nostros vitulos, hoc est, omnem carnalem petulantiam mactantes, imponimus super altare sacramenti in igne charitatis, nostra sibi offerentes, ut accepta sint in tanti sacramenti acceptatione.
De his autem qui huic gratiae non communicant, dicitur, Malach. I, 10 : Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra, hoc est, quidquid offertis, non acceptabo : quia sine hujus oblationis gratia nihil est acceptum. Et hoc est quod subdit, v. 11 : Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in Gentibus: et in omni loco sacrificatur, et offertur nomini meooblatio munda. Munda autem digna Deo est et accepta.
Quartum autem est: quia nihil est in hoc sacramento nisi gratum. Omnia enim quae in ipso sunt, corpus, et anima, et deitas Deo grata sunt. Corpus autem ex purissimis est sanguinibus gloriosae Virginis, qui ex Spiritus sancti gratia sunt mundati, numquam ulla originalis vel actualis peccati macula infecti. Anima autem a Deo Patre et Filio et Spiritu sancto ad imaginem Dei perfectissima creata de novo, et deitas aeterna, in cujus munditia nihil umquam immundum potuit incurrere. Sapient. viii, 20 : Et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum. Et ergo propter suam munditiam nihil inquinatum in eam incurrit .
Et sic mirabili et nova gratia hic occurrunt aliqua, scilicet antiquum, novum et aeternum. Antiquum quidem tantum in antiquitatis primae gratia assumptum : quia in immunitate culpae Christus assumpsit corpus, quamvis voluntarie assumpserit paenam. Et hoc est quod dicitur, Joan. I, 30 : Qui de caelo venit, super omnes est, sicut dicit Glossa ibidem : " Non quod de caelo corpus attulerit, sed quia hoc quoad immunitatem culpae de altitudine humanae naturae assumpsit. " Et hoc corpus plenum gratia fuit propter duas causas. Quarum una est, quia corpus altitudinis divinae naturae in gratia fuit. Secunda autem, quia corpus manibus Spiritus sancti formatum totum fuit gratiae promptuarium. Et hoc est signatum, Judicum, VI, 37, ubi ros in area descendens, et concham et vellus implevit. Ros enim gratiae et concham uteri virginalis et vellus Agni immaculati in corpore Christi implevit: et expressum vellus concham implevit, quia de corpore Christi redundans gratia implevit Virginis uterum, et implevit Ecclesiam, cujus ille uterus fuit figura. Patet igitur, quod nihil nisi gratia fuit in eo quod fuit antiquum.
Novum autem, hoc est, anima, plenum fuit gratia. De hac enim dicitur, Joan. III, 34 : Non ad mensuram dat Deus spiritum : haec enim anima non ad mensuram in donis sanctitatis accepit Spiritum sanctum : haec enim felix anima est, de qua dicitur, Proverb. XXXI, 29 : Multae filiae congregaverunt divitias, tu supergressa es universas. Et ideo novum etiam plenum fuit imbre gratiarum.
aeternum autem quod est deitas, non tam est gratiae plenum, quam etiam fons gratiarum : hic est enim fons copiose omnia per gratiam infundens, de quo dicitur, Cantic. IV, 15 : Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu de Libano. Libanus enim candidus est noster Christus, a quo impetu divinitatis ejus fluunt indeficientes rivi gratiarum.
Sic igitur omne quod est in hoc sacramento, gratia est plenissimum. Et hos
signatum est, Genes. xviii, 6, ubi magnus patriarcha Deus Pater uxori suae sapientiae dixit : Accelera, tria sala similae commisce, et Jac subcinericios panes, scilicet azymos, procul dubio Angelorum usui praeparatos. Simila enim corporis et animae et deitatis signat puritatem. Et ideo tria sata dicuntur esse, in quo corporis sit puritas et animae et gratiae et deitatis candor aeternus. Ex his autem fit manu sapientiae praeparatus noster subcinericius panis, Jesus Christus, sub cineribus nostrae mortalitatis decoctus, et usui Angelorum ad omnem delectationem praeparatus : quia sicut dicit Psalmista, Psal. lxxvii, 23 : Panem Angelorum manducavit homo : cibaria misit eis in abundantia.
Nihil enim nisi gratiae plenitudo in hoc invenitur sacramento : quia et corpus in nobis efficit gratiae communio nem, et anima gratiae redemptionem, et deitas omnis gratiae acceptationem : et ideo merito bona gratia, hoc est, Eucharistia vocatur hoc sacramentum.