MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. III.
Nunc ergo respondendum est ad objecta.
Primo., ad id quod dicitur objiciendo, quod missio est distantium, dicendum quod distare secundum quod dicitur per oppositionem ad inhabitandum per gratiam, tunc contingit simul inesse cum inhabitatore respectu diversarum gratiarum, ita quod Deus inhabitat per hanc gratiam, distat tamen quantum ad aliam. Unde licet Deus inhabitaret Virginem per gratiam, distabat tamen per corporalem praesentiam.
Ad aliud quod objicit, Missio est per medium, dicendum quod est medium dupliciter accipere in operatione. Uno modo secundum quod medium accipit a primo, et influit ultimo, et habet rationem motivi respectu ultimi, ut dicitur in quinto Physicorum, quod medium est in quod primum mutat mutans : et tale medium nobilius est ultimo, sicut sunt intelligentiae apud Philosophos, aut Angeli apud Theologos. Alio modo est medium per quod tamquam per instrumentum est operatio. Et hoc medium quandoque est agentis ad agendum, et quandoque recipientis ad. recipiendum, et hoc medium non est dignius ultimo, sicut securis, aut nuntius. Primo modo Angelus fuit medium quoad illuminationem sensitivam secundum quam Angelus fuit superior beatissima Virgine, et nuntiato Christo homine, sicut intellectivum et sensitivum. Secundo modo Angelus fuit medium quoad illuminationem intellectivam in quantum movebat et irradiabat beatissimam Virginem illuminatione sensitiva, sed ipsam illuminationem intellectivam Deus per se infundit mediante intelligentia.
Ex his patet solutio usque ad ultimum argumentum, quo objicitur, quod prophetia praedestinationis sine nostro libero arbitrio impletur, quod verum est sine nostro libero arbitrio operante, sed. non sine libero arbitrio consentiente.
Quod objicitur de indigentia, solutum est in distinctione.