De Patientia,
A. Patientia vera et perfecta est, cum aliquis sustinet patienter injurias, non solum cum reus est, sed etiam cum innocens est: exemplo B. Job dicentis: Non peccavi, et in amaritudinibus moratur ocultis meus . Et licet intolerabilior sit injuria innocenti, quam culpabili.: tamen multo suavius sufferri potest et debet injuria, quum nihil conscientiam remordet de culpa aliqua quam si praecedente culpa aliqua, molestiam meruisset Teste B. Petro, qui ait: Nemo vestrum''
fallatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum, appetitor. Si autem ut christianus, non erubescat, glorificet autem Deum in isto nomine . Et supra : Melius est enim, benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes . Iterum, supra : Quae enim est gloria, si peccantes et colaphizata suffertis? Sed si benefacientes patienter sustinetis, haec est gratia apud Deum .
B. Laudabilis est illa patientia, quae non tantum a malis, sed etiam ab eis qui. videntur esse boni et amici : nec tantum pro malis operibus, verum etiam, pro benefactis, sibi illatas patienter suffert injurias. Tunc anima amica Dei. est inter filias, sicut litium inter spinas . Litium enim quamvis pungatur a spinis, candorem tamen retinet : fortiorem emittens odorem, quam si non pungeretur. Sic anima sponsa Dei, si. ab eis qui videntur esse de numero liliorum Dei et consortio, pungatur : non tamen ad impatientiam provocatur, sed candorem bonae conscientiae, et bonae famae odorem diligentissime servare conatur.
C. Ille vere patiens est, qui non solum molestias illatas patienter tolerat, sed etiam inferendas desiderat : exemplo Jesu Christi dicentis : Improperium exspectavit cor meum, et miseriam .
Vere patiens inter flagella non murmurat : exemplo Job, qui inter pressuras, nec stultum quid contra Deum locutos est, sed mente gaudet hilari de illatis molestiis, et ex. corde gratias agit .
Vere patiens pro illata injuria numquam se excusat, etiam requisitus, fidelissimo Deo in omnibus se committens : qui utique tempore suo, omnium innocentiam manifestabit : sicut Dominus
Jesus, interrogatus a Pilato, non respondit.
Vere patiens injuriam suam nulli conqueritur : quia ex querela et excusatione mens quandoque alleviatur, quam alleviationem minime curat. Sed solus cum Deo molestiam suam portat : donec pius et fidelis Dominus illam per internam consolationcm repellat.
1). Tria sunt quae. merito inducant ad veram patientiam. Unum est cognoscere, quod peccatis nostris exigentibus, aeternam et amarissimam gehennae paenam meruimus : pro cujus recompensatione, molestia corporali, affligimur. Aliud est, quod Dominus Jesus Christus longo tempore, multis variis et magnis injuriis, promeruit : ut vicem sibi, rependentes, brevi, tempore molestemur. Tertium est, quod ipse Deus justus, secundum. l.ongitudinem, magnitudinem, et asperitatem molestiarum, reponderabit omnem longitudinem, diuturnitatem, et delectationem dulcedinemque gaudiorum. Teste apostolo Paulo, dicente : Id enim, quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis .''
E. Argumentum verae patientiae est, non se vindicare, cum possit I et etiam prohibere vindictam ab aliis. Exemplo David, qui prohibuit occidi Semei., qui lapides et lutum contra eum projiciens, virum, sanguinum eum appellavit . Sed potius vere patiens devote supplicat pro injuriantibus : quod et fecit Dominus Jesus Christus efficaciter pro suis crucifixoribus orans :et B. Stephanus, pro lapidantibus .Imo etiam cogit Dominum injuriantibus misereri. : sicut fecit Moy" ses, dicens : Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti . Tales orationes libenter audit Deus, et exaudit. Unde isti, scilicet David, Christus, et Stephanus, fuerunt pro adversariis exauditi.
F. Argumentum impatientiae est, cum aliquis propter illatam molestiam, ex
motu interiori, sponte dimittit bona opera, quae commode facere posset, et deberet : tunc enim luit Deus molestiam ab homine irrogatam. Idemque motus interior vix se abscondere potest, nisi erumpat vel in vultu, vel in gestibus, vel in verbis. Haec est periculosissima impatientia, cujus vindicta vergit in Deum innocentem.