III. CARMINA SCHOLARIUM CAMPENSIA.
18. Item de nativitate Domini.
Purificatio.
1. Toto cordis serio
Psallat melodia,
Vacans ministerio
Gaudeat mens pia
Magno desiderio,
Cum de puerperio
Yenit Christi dia
Genitrix Maria.
2. Dat purificatio
Nomen huic diei,
Potior sed ratio
Fuit matris Dei
Legis observatio,
Nam contaminatio
Cujuscunque rei
Non adhaesit ei.
3. Virginis clementia
Moysis mandatis
Cum obedientia
Facere vult satis,
Ut.in hac praesentia
Vitae cum fruentia
Quivis a peccatis
Se purget patratis.
4. Solatorem mentium
Cum devotione
Poenas patientium
Ad templum matronae
Portant, hic pro gentium
Advenit gementium
Revelatione
Teste Simeone.
5. Jesus Dei filius,
Modo praesentatus,
Templo fit humilius
Ut humanus status
Parere facilius
Discat et sit vilius
Crimen et reatus
Tollere paratus.
6. Simeonis lectio
De Christo vult scribi,
Quod est resurrectio
Refraenata sibi,
Gladii trajectio
Poenaeque connexio
Virgo fuit sibi
Sicut pater Ibi.
7. Mater plena gratiae.
Coelica regina,
Facias nos facie
Perfrui divina,
Nec sua nos acie
Gratia fallaciae
Cohors Sathanina
Mergat In sentina.