CANTICA

 Cantico de le Creature comunemente detto De Lo Frate Sole.

 Alternate Italian Version

 CANTICUM FRATRIS SOLIS. CANTICUM PRIMUM

 CANTICO SECONDO.

 CANTICUM SECUNDUM.

 CANTICO TERZO.

 CANTICUM TERTIUM.

CANTICUM SECUNDUM.


Henrico Chifellio Antverpiense interprete.
Ussit ardenti mea corda flamma,
Ussit ardenti mea corda flamma
Ignis amoris.
1 Ussit ardenti mea corda flamma
Gratior sponsi species novelli,
Annulum quando dedit agnus insons:
Ast ubi me carcere clausit arcto,
Ilicet ferro feriens acuto,
Rupit impresso mea corda telo:
Ussit ardenti mea corda flamma
Ignis amoris.
2 Rupit impresso mea corda telo,
Corpus ingenti cecidit sub ictu:
Lectus e pulchra calamus pharetra
Viribus missus validis, quiete
Pacis excussa, tulit arma belli:
Torreor dulci exanimatus aestu:
Ussit ardenti mea corda flamma
Ignis amoris.
3 Torreor dulci exanimatus aestu:
Mitte mirari, fuit hic amantis
Impetus teli, quod acuta ferro
Cuspis oblongo tegit atque lato:
Percutit pectus, pedibusque centum
Extat infixo grauis hasta ligno:
Ussit ardenti mea corda flamma
Ignis amoris.
4 Inde telorum subiere nimbi,
Et procellosae furit ira pugnae:
Munior velox rutilante parma;
At magis crebro feriente ferro
Lucido incassum tego pectus aere,
Me nimis forti lacerante dextra:
Ussit ardenti mea corda flamma
Ignis amoris.
5 Tam potenti ardore vibrabat ictus,
Duxerim ut vanum excipere ingruentes,
Fugerim et certae occubuisse morti:
Bella non aequa ratione tentas,
Clamo; at is fortes iterando pugnas
Movit invicta nova bella dextra:
Ussit ardenti mea corda flamma
Ignis amoris.
6 Saxa plumbato iacit acta missu,
Saxa quae pondo graviora mille:
Sicut aestivae rabies procellae
Densa non ullo numeranda sensu
Undique expostum petiere pectus,
Irrito nunquam recidente nisu:
Ussit ardenti mea corda flamma
Ignis amoris.
7 Irrito nunquam cecidere nisu
Missa tam docta jaculantis arte.
Iamque prostratos vigor omnis artus
Liquit, et corpus lacerum refracti
Fugerant sensus, iacui supinus,
Pallida, exsanguis velut umbra mortis
Ussit ardenti mea corda flamma
Ignis amoris.
8 Pallui, exsanguis velut umbra mortis,
Non tamen dulci fugiente vita,
Gaudio at cunctos inhibente sensus:
Fortis hinc vires revoco priores,
Et citus vestigia sector alma,
Quae viam celsi reserant olympi:
Ussit ardenti mea corda flamma
Ignis amoris.
9 Pristinae postquam rediere vires,
Armor et Christo pia bella porto,
Fertiles eius peragrando campos:
Obvium amplectens avidis lacertis
Implico nunquam pereunte nexu,
Impetus tanti generosus ultor:
Ussit ardenti mea corda flamma
Ignis amoris.
10 Vindice at postquam pia bella dextra
Rite confeci, propero citatus
Pacis immotae stabilire leges;
Namque sinceri meus igne amoris
Arserat Christus, placida en quiete
Iam fruor, solamine iam perenni
Roborat mitis mea corda Christus:
Ussit ardenti mea corda flamma,
Ussit ardenti mea corda flamma
Ignis amoris.