IN LIBROS ELENCHORUM QUAESTIONES
QUAESTIO XXXVII Utrum figura dictionis sit locus in dictione
Utrum Syllogismus sophisticus peccans in forma, sit defectus syllogismi simpliciter, vel syllogismi Dialectici
Quod Syllogismi simpliciter, videtur ; quia omne non syllogizans, quod tamen videtur syllogizare, deficit a ratione syllogismi simpliciter ; sed syllogismus Sophisticus peccans in forma est hujusmodi,ergo, etc. Major patet: nam non syllogizare est a ratione Syllogismi deficere.
Item, modus est de ratione Syllogismi, inquantum syllogismus est ; sed omnes syllogismi Sophistici deficiunt a modo : dicitur enim in primo hujus,cap. illo, Aut ergo sic dividentes, etc. quod omnes loci Sophistici deficiunt, eo quod sunt immodificati. Si dicatur, quod sunt immodificati, quia deficiunt a ratione Syllogismi Dialectici, et non quia deficiunt a ratione Syllogismi simpliciter.
Contra, a ratione Syllogismi simpliciter dicitur aliquis simpliciter inferens et syllogizans. Si ergo syllogismus Sophisticus non deficiat a ratione Syllogismi simpliciter, nec deficiet a ratione inferendi simpliciter : quare, etc.
Ad oppositum, obliquitates Syllogismi simpliciter determinantur in lib. Priorum, quia ibi determinatur de Syllogismo simpliciter, ideo de ejus obliquitatibus : sed ibi non determinatur de syllogismis Sophisticis, ergo, etc.