In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Auctoritatibus Augustini et Damasceni probat creare non posse competere ulli creaturae.
Contra Augustinus super Gen. lib. 9. c. 21. Angeli nullam omnino possunt creare naturam. Et ibidem cap. 22. Creare naturam tam nullus Angelus potest, quam nec creare seipsum.
Idem Damascenus cap. 18. Qui dicunt Angelos esse creatores alicujus naturae, sunt omnes filii patris sui diaboli.
Item Augustinus 12. de civit. cap. 24. loquens de Angelis : Tam nec eos dicimus creatores animalium, quam necagricolas frugum. Item 3. Trin. cap. 8. et 9. Ita non possumus dicere Angelos creatores fuisse, sicut nec possumus dicore homines esse segetum creatores. Et post cap. 9. et 10. Non est creator nisi qui principaliter ista formabat, penes quem primitus sunt omnium, quae sunt mensurae, numeri et pondera.