QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum subjectum Metaphysicae sit ens inquanlum ens, sicut ens posuit Avicenna ? vel Deus, et Intelligentiae, sicut posuit Commentator Averroes ?
Arist. 4. Met. text. 1 Commentat. ibid. et. lib. 3. comment. 14. et lib. 12. comm. 1. Avicenna 1. Met. cap. 1. Albert. Mago. 4. Met. cap. 2. et 3. D. Thom. ibid. lect. 1. Soncinas ibid. q. 10. Aegid 1. Met. q. 5. Antonius Andreas ibid. q. 1. art. 3. Flandria ibid. q. 1. art. 1. et sequent. Fonseca 4. Met. cap. 1. q. 9. sect. 1 Suar. disp. 1. Met. sect. 4. Hurtad. ibid. disp. 1. sed. 3. et 4. Metuisse 1. Mel. q. 4. Aversa q. 2. Philos. sect. 5. et seqq.
Quod neutrum probo, de subjecto scientiae oportet notum esse si est, secundum Philosophum 1. Poster. text com. 2. a,et infra c. illo : Difficile autem est nosse, t. C. 24. sed in ista scientia, nec de Deo est notum, si est, vel quid est, nec de ente quid est: ergo, etc. Minor habet tres partes. Probatio primae dupliciter. Primo sicut probat eam Avicenna 1. Metaph. c. 1. b. quia Deum esse, non est per se notum, cum concludatur ex effectibus, 8. Physic. et 12. Metaph. nec est desperatum cognosci, quia signa habemus de eo; et etiam si sit desperatum, tunc non praecognoscitur, nec inquiritur ejus esse in alia scientia,
nec morali, nec doctrinali, et sic de aliis: igitur inquiritur ejus esse in ista scientia. Secundo probatur eadem pars minoris sic : In secundo hujus, t. c. 5. et 6. probat Aristoteles statum esse in causis efficientibus ; probat igitur primam causam efficientem esse, illa est Deus.
Probatio secundae partis minoris, dupliciter: tum, quia Deus non habet quid, secundum Avicennam 8. Metaph. c. illo, opus est ut repetamus : Primus non habet genus nec quidditatem, nec definitionem, qui est altissimus et gloriosus. Tum, quia si haberet quidditatem, illa non esset praecognita in hac scientia, quia secundum Philosophum 2. hujus c. 1. text. Com. 1 Sicut oculus nycticoracis se habet ad lumen diei, sic animae nostrae intellectus ad ea quae sunt omnium manifestissima.
Tum, quia Commentator dicit 1. Metaphysicae c. 18. a. definitio signat res terminutas in definito, nihil in Deo est terminatum, quia omnino infinitum est.
Probatio tertiae partis minoris, dupliciter. Tum, quia ens est aequivocum, sicut dicit Porphyrius, cap. de Specie : Si quis omnia entia vocet, aequivoce nuncupabit. Et de hoc amplius infra, quando quaeretur de univocatione entis 4. hujus. Tum, quia si sit univocum, est communissimum, nec habens genus, nec differentiam, per consequens nec definitionem: definitio enim indicat quid. Item ad principale, omne subjectum habet passiones de ipso demonstrabiles secundum Philosophum 1. Poster. ubi supra, nec Deus, nec ens sunt hujusmodi: ergo, etc. Probatio primae partis minoris ; tum, quia passio est extra essentiam subjecti, nihil est in Deo quod non sit ejus essentia: tum quia Avicenna 8. Metaph. ubi prius : Primus non habet qualitatem, nec quantitatem, etc. et non potest fieri demonstratio de eo. Probatio secundae partis minoris; tum, quia ut prius, passio differt essentialiter a subjecto, ens est de essentia cujuslibet: tum, quia passio praedicatur denominative de subjecto, et subjectum de passione, non nisi per accidens; ens praedicatur in quid de quolibet, octavo hujus, text. com. ultim.
Item ad principale, subjectum cujuslibet scientiae habet propria principia et partes secundum Philosophum. 1. Poster, t. c. 43. c. illo : Certior autem est scientia, nec Deus, nec ens est hujusmodi: ergo, etc. Prima pars minoris patet, cum Deus sit primus et simplicissimus. Probatio secundae partis, quia si ens inquantum ens, haberet principia: igitur quodlibet ens haberet principia, sicut arguit Philosophus 1. Priorum, c. de Reduplicatione, t. c. 35. Si justitia esset bonum in eo quod bonum, justitia esset omne bonum.
Ad oppositum pro ente est Aristoteles 4. hujus in principio, ubi videtur manifeste ex intentione dicere quod aliqua scientia speculatur ens inquantum ens, et illa non est aliqua particularis. Et Avicenna 1. 1 Met. c.11. dicit : Primum subjectum hujus scientiae est ens inquantum ens.
Ad oppositum pro Deo est Commentator 1. Phys. com. ult. di cens : Qui dicit quod prima Philosophia nititur probare entia separabilia esse, peccat ; genus enim entium separatorum esse, non declaratur nisi in naturalia scientia. Haec enim entia sunt subjecta primae Philosophiae, et impossibile est aliquam scientiam probare suum subjectum esse, sed concedit ipsum esse, aut quia est manifestum per se, aut quia est demonstratum in alia scientia. Unde peccavit Avicenna qui dicit Philosophum primum demonstrare primum principium esse.