REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Actus primus causandi et omnis causatio necessario est in tribus personis. Probatur primo ex Augustino. Secundo, actio naturalis prior est contingenti. Ter o, potentia prius respicit objectum primarium quam secundarium, et intrinseca quam extrinseca ; vide Doct. hic num. 18. Non est ex imperfectione unius personae, quod causa necessario provenit a tribus, sed ex necessaria ordinatione productionum, de quo Doctor late in Oxon. hic art. 3.
De secundo principali, dico quod soli Trinitati competit primus actus creandi ; quod patet auctoritate Augustini 11. de Trinit. 14. Dei verbum potuit esse prius omni creatura, vel verbum nostrum esse posset, si opus non sequeretur ;sed opus esse non posset, si verbum non praecederet; igitur productio intrinseca est prior productione extrinseca, quae proprie dicitur causatio, et est praecise a principio causandi ut est in tribus. Hoc probo per rationem, quia quandocumque ab aliquo principio procedunt duo, unum necessario, et aliud contingenter, prior est productio, qua ex necessitate naturae procedit aliquid, quam qua mere contingenter ; productio intrinseca est necessaria, productio extrinseca mere contingenter, ut declaratum est dist. 8. primi.
Secundo probo idem, potentia prius respicit primum objectum quam secundarium ; igitur quando secundum objectum non objicitur potentiae, nisi per rationem primi objecti, potest primum objectum esse praesens potentiae, licet non secundum ; sed primum est intrinsecum , secundarium extrinsecum ; igitur, etc. Item in isto priori habetur ratio memoriae paternae perfectae ;
igitur in isto priori habetur verbum perfectum ; igitur pari ratione Spiritus sanctus.
Ex his sequitur quod quodlibet essentiale in divinis est prius natura communicatum tribus, quam sit causatio extrinseci ; igitur . principium, quod causat extrinsecum, causabit ut in tribus, quia illa forma, quae est principium causandi, vel natura, est prius natura in tribus, quam sit causatio extrinseci ; igitur tres agunt illo principio.
Adhuc sequitur aliud, quod non est ista causatio a tali principio causandi, ut in tribus, propter imperfectionem, vel sufficientiam unius personae, quin tanta sit perfectio in Patre, sicut in tribus personis, sicut vult Augustinus 15. de Trin. 14. Omnia videt Pater in filio, et e contra ; non quod alia sit perfectio, quin substantia ejusdem rationis esset in Patre, si esset solus sicut nunc, ideo non est propter imperfectionem. quin una sola persona possit causare, sed quia forma vel suppositum habens in virtute actiones ordinatas, non est in potentia propinqua ad secundam nisi posita prima.
Praeterea, sicut patet de natura intellectuali habente velle et intelligere, tanquam operationes ordinatas, et ideo non est in potentia propinqua ad velle, nisi posita prima operatione, puta intelligere, quia sicut vult Philosophus 9. Metaph. Quando aliquid est in potentia propinqua ad aliquid, nullo eget ad hoc, quod exeat in actum. Pater non est in potentia propinqua ad spirandum, nisi filio posito in esse. Sic ex parte ista, primum causans non est in potentia propinqua ad causandum, nisi principio illo communicato tribus posito in esse ; non igitur est propter impotentiam unius personae, sed propter istas actiones ordinatas.