Quomodo intelligitur hoc quod spiritus sanctus sit tertium lumen.
Adhuc autem videtur esse magis calumniosum quod ex verbis sancti epiphanii Cypriensis episcopi inducitur dicentis: spiritus sanctus spiritus est veritatis, lumen tertium a patre et filio. Ubi enim est unitas, non est ordo primi et tertii. Pater autem et filius et spiritus sanctus sunt unum lumen, sicut et unus deus. Sicut ergo non potest catholice dici, quod spiritus sanctus sit tertius deus a patre et filio, ita non potest dici quod sit tertium lumen. Dicitur autem quod est tertia persona propter personarum pluralitatem.
Ex hoc ergo quod dicit lumen tertium, sequitur quod sint tria lumina; quod ipse postmodum expresse subiungit, dicens: alia vero omnia positione vel compositione sive appellatione lumina dicuntur; non tamen istis tribus luminibus similia.
Potest autem dici, quod lumen originem quandam importat: nam lumen est quod ex aliqua luce diffunditur, et etiam aliud lumen diffundere potest.
Et secundum hoc, nomen luminis ad personales proprietates trahi potest ratione proprietatis diffusivae, licet secundum ipsam naturam lucis ad essentiam pertineat. Et hoc attendens dictus pater, tertium lumen et tria lumina dixit in divinis; licet hoc nullo modo sit ad consequentiam trahendum, sed simpliciter confitendum, quod pater et filius et spiritus sanctus sunt unum lumen.