Tertius articulus est quod Angeli movent caelestia corpora suo imperio, potestate sibi a deo tradita.
Super quo quid dubium esse possit, plene non video. Non enim aestimo aliquem dubitare quin omne quod Angeli faciunt, operentur potestate a deo donata.
Si vero hoc convertatur in dubium quod dicitur eos movere caelestia corpora suo imperio, irrationabilis dubitatio videtur.
Non enim possunt movere aliquod corpus per contactum quantitatis, cum sint incorporei, sed per contactum virtutis.
Nihil autem est altius in Angelis quam eorum intellectus, cum et ipsi a dionysio intellectus vel mentes nominentur: unde eorum motiones a virtute intellectus procedunt.
Ipsa autem conceptio intellectus, secundum quod habet efficaciam aliquid transmutandi, imperium nominatur; unde si movent, nullo modo nisi per imperium movere possunt.