SUPER AD THESS. II

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 2

Supra egit de eorum idoneitate ad futurum iudicium, hic agit de forma iudicii. Et primo ponit iudicium quantum ad punitionem malorum et praemia bonorum; secundo de utraque parte sigillatim, ibi in flamma.

Item primo ponit iudicium quantum ad punitionem malorum; secundo quantum ad praemia bonorum, ibi cum venerit.

Quantum ad primum dicit supra sustinetis in exemplum, etc., hic subinfert, si tamen iustum est; si, pro quia. Unde alia littera habet si quidem.

Vel si tamen, referatur in exemplum iusti iudicii; quasi dicat: iustum est, quod haec patiamini, si tamen ex hoc mereamini. Sed prima littera et expositio est melior.

Iustum est retribuere. Ps. Xciii, 2: exaltare, qui iudicas terram, redde retributionem superbis. Is. XXXIII, 1: vae qui praedaris, nonne et tu praedaberis? tribulationem, scilicet aeternae damnationis. Rom. VIII, 35: tribulatio, an angustia, etc..

Et vobis qui tribulamini requiem.

Lc. XVI, 25: recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. Nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. Apoc. XIV, 13: amodo enim iam dicit spiritus, ut requiescant a laboribus suis. Nobiscum, id est, aequalem gloriam.

Sed numquid hoc est verum? respondeo. Duplex est aequalitas, scilicet absoluta quantitatis, et proportionis. Et prima non est aequalis quantum ad participationem hominis, sed aequalis quantum ad beatitudinem participatam, quae est deus; homo enim participat secundum magis et minus, scilicet secundum quod ardentius, vel minus ardenter amat deum. Sed secundum secundam, omnimoda aequalitas erit, quia ita est gloria Petri ad gratiam sibi datam et meritum suum, sicut gloria Lini ad suam.

Hoc, inquam, erit in revelatione, etc.. Io.

C. V, 22: pater omne iudicium dedit filio suo, et hoc inquantum filio hominis; unde sequitur et potestatem dedit ei iudicium facere, quia in forma humana omnibus apparebit, sed modo non apparet, quia humanitas eius latet in gloria dei, sed tunc apparebit.

Is. XL, 5: et revelabitur gloria domini, etc..

Et hoc cum Angelis virtutis eius, ministris suis. Matth. XXV, 31: cum venerit filius hominis in maiestate sua, et omnes Angeli eius cum eo, etc..

Deinde cum dicit in flamma ignis, agit de utraque, scilicet punitione malorum, et praemiatione bonorum; sed in punitione malorum ostendit acerbam, iustam et diuturnam.

Dicit ergo dantis vindictam, id est, iudicantis puniendos in flamma ignis, faciem orbis comburentis, et involventis reprobos, et detrudentis in perpetuum. Ps. Xcvi, 3: ignis ante ipsum praecedet, etc..

Item erit iusta propter duplicem culpam, scilicet infidelitatis, et malae vitae.

Quantum ad primum dicit qui non noverunt, id est, noluerunt cognoscere, deum. Iob XXI, V. 14: scientiam viarum tuarum nolumus.

I Cor. XIV, 38: ignorans ignorabitur, etc..

Quantum ad secundum dicit qui non obediunt evangelio domini nostri iesu christi.

Rom. X, 16: non omnes obediunt evangelio.

Inobedientia est tantum peccatum, quod per eam mors venit in hunc mundum, ut dicitur Rom. V, 19.

Item est diuturna, quia poenas dabunt in interitu aeternas. Et potest legi dupliciter, secundum quod duplex est poena, scilicet sensus et damni.

De poena sensus potest intelligi sic: dabunt, id est, sustinebunt poenas aeternas non finiendas, et hoc in interitu, quia semper morientur. Aliter enim est de poenis huius vitae et illis. Nam hic quanto plus acerbiores, tanto sunt breviores, quia extinguuntur, sed illae sunt gravissimae, quia sunt poenae mortis, et sunt interminabiles. Unde dicitur quod semper erunt quasi in morte. Ps.

XLVIII, 15: mors depascet eos. Is. Ult.: vermis eorum non morietur.

Poena autem damni est duplex, quia separabuntur a visione dei. Unde dicit a facie domini, scilicet remoti. Iob XIII, 16: non veniet in conspectu eius omnis hypocrita.

Alia est privatio visionis gloriae sanctorum.

Is. Ult.: tollatur impius ne videat gloriam sanctorum, etc..

Vel aliter, a facie domini, etc.. In hoc ostenditur causa acerbitatis poenae sensus.

Sensus enim alicuius evacuatur, vel propter superiorem iudicem, vel propter superioris potentiam; sed hoc non erit, quia hoc iudicium procedet a facie domini. Ps. XVI, 2: de vultu tuo iudicium meum prodeat, etc.. Et ideo dicit dabunt poenas, id est sustinebunt, a facie domini.

Deinde cum dicit cum venerit, agit de praemiatione sanctorum. Et primo ponit praemium; secundo meritum, ibi qui crediderunt.

Gloriam sanctorum commendat, et quantum ad essentiam, per participationem gloriae dei, cum dicit glorificari, etc., et quantum ad eius excessum, ibi et admirabilis.

Dicit ergo cum venerit: christus certe gloriosus est. Phil. II, 11: omnis lingua confiteatur, quia dominus iesus christus in gloria est dei patris. Glorificari in sanctis eius, quia bonum sui est communicativum; vel glorificari in sanctis eius, qui sunt membra sua, in quibus habitat, et in quibus glorificatur, quando sua gloria, scilicet capitis, derivatur usque ad sua membra. Is. XLIX, 3: servus meus es tu, Israel, quia in te gloriabor.

Et hoc excedet omnem admirationem. Unde dicit admirabilis, etc.. Siquidem admiratio est stupor procedens ex magna phantasia.

Tanta vero sanctorum gloria non potest cadere in opinionem hominum. Et ideo dicit admirabilis. Sap. V, 2: mirabuntur in subitatione insperatae salutis, etc..

Deinde ponit meritum, ibi qui crediderunt, etc.. Et ponit primo meritum fidei, secundo suffragium orationis, ibi in quo.

Dicit ergo: haec erit gloria, quia creditum est nostrum testimonium super vos, quod credidimus de christo, in illo die, id est, propter illum diem, quia bona quae agimus, sunt propter illum diem.

Et dicit hoc testimonium est super vos, id est, super sensum humanum. Eccli. IX: plurima super sensum hominis, etc..

Fides enim non habet meritum, ubi humana ratio praebet experimentum. Nisi enim esset supra vos, non esset magni meriti credere.

Vel dicit super vos, id est, dominatur vobis subiicientibus intellectum vestrum humiliter ad credendum. II Cor. X, 5: in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium christi. Sic exponit Glossa.

Vel aliter et magis secundum litteram: dico, quod glorificabitur christus in vobis, qui credidistis, in die iudicii, quando apostoli iudicabunt; et tunc testimonium, quod est super vos, id est, de promptitudine fidei vestrae, erit certum et creditum, id est credibile.

Deinde cum dicit in quo oramus etc., subiungit suffragium orationis, et primo proponit quod petit; secundo quo fine, ibi ut clarificetur; tertio per quod posset assequi petitum, ibi secundum gratiam.

Petit autem unum ex parte dei, et duo ex parte nostra.

Dicit ergo in quo, id est, propter quem diem, etiam nos oramus semper. Rom. I, 9: sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis. I Reg. XIII, 23: absit autem hoc peccatum a me in domino, ut cessem orare pro vobis. Sed ad quid? ut dignetur vos vocatione sua deus, id est, faciat vos in mundo digne conversari suae vocationi. Eph. IV, 1: digne ambuletis vocatione qua vocati estis.

Item ex parte nostra duo petit: ex parte voluntatis, ut plene fruantur omni bonitate; unde dicit ut impleat omnem voluntatem bonitatis, id est, impleat in vobis voluntatem omnis boni. Phil. I: qui operatur in nobis velle et perficere pro bona voluntate.

Item ex parte intellectus, ut perfecte credant; ideo dicit et opus fidei. Rom. X, 10: corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Et hoc operemini in virtute, id est, in constantia et fortitudine, ut nullo timore cessetis a confessione eius.

Vel sic in quo, id est, propter quem diem oramus, ut deus dignetur vobis dare illud ad quod vocavit vos. I Petr. III, 9: in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis.

Et impleat omne bonum, quod desideratis, quod est in vita aeterna, quando habebimus deum. Ps. Cii, 5: qui replet in bonis desiderium tuum. Item impleat opus fidei, quod erit quando id quod hic per speculum et in aenigmate videmus, videbimus tunc facie ad faciem.

Sed quo fine? ut clarificetur nomen domini nostri iesu christi, etc., id est, ad gloriam christi sit; et per vos, tam in praesenti quam in futuro, nomen christi glorificetur in bonis vestris. Matth. V, 16: videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in caelis est. E converso de malis dicitur Is. LII, 5, et Rom. II, 24: nomen dei per vos blasphematur.

Sed per quid poterimus illud consequi? secundum gratiam dei nostri, quae est radix omnium bonorum nostrorum. I cor.

C. XV, 10: gratia dei sum id quod sum, etc..