Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
2. Quare et quinta sabbati? quid est hoc? Recurramus ad prima opera Dei, ne forte ibi aliquid inveniamus quo et sacramentum intelligamus. Sabbatum enim septimus dies est quo requievit Deus ab omnibus operibus suis (Gen. II, 2) , magnum intimans mysterium quietis nostrae futurae ab omnibus operibus nostris. Prima sabbati dicitur primus dies, quem dominicum etiam nominamus: secunda sabbati, secundus dies; tertia sabbati, tertius dies; quarta sabbati, quartus; quinta ergo sabbati, quintus a dominico die: post quem sexta sabbati, sextus dies; et ipsum sabbatum, septimus dies. Videte itaque quibus loquatur hic psalmus: videtur enim mihi quoniam baptizatis 1035 loquitur. Quinto enim die Deus ex aquis creavit animalia; quinto die, id est, quinta sabbati dixit Deus: Producant aquae reptilia animarum vivarum (Gen. I, 20) . Videte ergo vos, in quibus jam produxerunt aquae reptilia animarum vivarum. Vos enim ad torcularia pertinetis; et in vobis quos produxerunt aquae, aliud eliquatur, aliud projicitur. Sunt enim multi non digne viventes Baptismo quod perceperunt: quam multi enim baptizati hodie circum implere, quam istam basilicam maluerunt! quam multi baptizati, aut casas in vicis faciunt, aut non fieri conqueruntur! Psalmus autem iste pro torcularibus et quinta sabbati, in pressura discretionis, et in sacramento Baptismi, cantatur ipsi Asaph. Asaph homo quidam fuit hoc nomine appellatus, sicut Idithun, sicut Core, sicut alia nomina quae invenimus in titulis Psalmorum: interpretatio tamen nominis mysterium intimat occultae veritatis. Asaph quippe latine dicitur Congregatio. Ergo pro torcularibus, quinta sabbati, cantatur ipsi Asaph; id est, pro pressura discernente, baptizatis ex aqua renatis, cantatur Psalmus dominicae congregationi. Titulum in limine legimus, et in his prelis quid sibi velit, intelleximus: jam si placet etiam ipsam domum operis, id est, ipsius torcularis interiora videamus. Intremus, inspiciamus, gaudeamus, timeamus, appetamus, fugiamus. Omnia enim haec inventuri estis in hac interiore domo, id est, in textu ipsius psalmi, cum legere, et adjuvante Domino, quod donaverit loqui coeperimus.