DE INTELLECTU ET INTELLIGIBILI

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT L

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 LIBER S E C U N D U S.

 TRACTATUS UNICUS

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

CAPUT IV.

Quod ab intelligentia natura cognitiva sit causata, sicut dicit Plato.

His autem sic declaratis, oportet ulterius investigare quae sit illa natura, quae fontaliter effluit omnem cognitionem et vitam. Et videtur Plato velle, quod intellectualitas in homine et sensibilitas in brutis utrumque vitae principium in vegetabilibus et brutis effluat a motoribus orbium et stellarum : inducit enim in Timaeo summum deorum ad motores coelestium loquentem et dicentem : " Horum sementem ego faciam, vobisque tradam : vobis autem exsequi par est. " In idem autem consentire videntur quotquot animas animalium ab intelligentiis profluxas et causatas tradiderunt.

Confirmant autem isti dicta sua triplici ratione potissime, quarum una est, quod omne ultimum in ordine causatorum non exit a prima causa nisi per causas quae in medio sunt. Ultima autem causata sunt formae generabilium et corruptibilium. Mediae autem causae sunt motores orbium coelestium, quos intelligentias coelestes vocaverunt Philosophi. Proximum autem fundens animas est intelligentia ultimum movens orbem. Secunda ratio, quia intelligentia imprimit in animam, sicut anima in corporis animati naturam. Sicut ergo dicimus animam esse causam corporis animati et motuum et passionum ejus secundum quod est animatum : ita debemus dicere intelligentiam infimam esse causam animae cognitivae secundum quod est cognitiva, eo quod cognitio animae quaedam est resultatio luminis intelligentiae. Tertia est, quod sicut corpus animatum est sub corpore coelesti causatum et rectum ab ipso, ita anima corporis est sub intelligentia et recta ab eo.

Hujus autem contrarium videtur. Si enim cognitivum mortalium flueret et regeretur ab intelligentia ultimi orbis, vel alicujus aliorum orbium vel omnium, tunc ipsa in suis motibus et operibus cognitionis et affectus necessario subderetur motibus astrorum, eo quod omne effluens ab aliquo, continetur et restringitur ab illo in potentiis operationum. Quod autem anima praecipue sub motibus astrorum restringitur, contra omnes est Peripateticos et contra Ptolemaeum. Ipsa enim et superiora in sphaeris apprehendit : et ab his ad quae motus astrorum inclinat, libere avertitur, et alia advertit per sapientiam in intellectum, sicut testatur Ptolemaeus.

Amplius in natura ideo est ordo primi ,ad media, et mediorum ad ultima, quod aliquid causetur in ultimis a mediis quod a causa prima non sit perfectum. Et dico de his causatis quae nomine suo important aliquam nobilitatem : aliter enim ex ultimis ad media non esset recursus ad primum : et hoc esse non potest, cum omne quod est, aliquam bonitatem causae primae desideret, et propter illam agat quidquid agit. Sive ergo dicamus media aliquid agere in ultimorum productione, sive non, semper bonitates ultimorum principaliter et efficaciter sunt a causa prima, et ea quae intermedia sunt, operantur ut instrumenta si quid ad ea operantur.

Amplius autem in lumine quod est universalis causa colorum, videmus quod licet ultimos colores constituat per commixtionem priorum, tamen omnis constitutio coloris per naturam perspicui parcipantis lumen tamquam prima colorum hypostasis : et quidquid aliquis color de natura habet coloris, ab ipso habet, et si quid aliud est in ipso, potius est de privatione naturae coloris quam mereatur dici coloris essentia.

Omnino igitur eodem modo cum primum effluit bonitates sua super media et ultima, si aliquid esset a mediis influxum super ultima, tamen constitutio ultimorum non erit nisi ex participatione bonitatum primi : et si quid aliud est in eis, est aliquid privationis : et haec sententia optimorum fuit sapientium Graecorum Theophrasti et Dionysii et aliorum Philosophorum. Adducebant autem simile de lumine solis, quod infundit se aeri limpide et nubibus terrenis diversis : quod licet ab aere sit in nube, et a nube sit in terra, tamen quia media non dant nisi quod a sole receperunt, totum solis est quod est in ultimis : et si in mediis et ultimis distet lumen a limpiditate solis, hoc potius privationis materiae est, quam alicujus causae hoc efficientis.

His igitur consentientes, dicimus quod cum Plato dicat, quod proprium coele-

stium sit exsequi bonitates primi, et sementes substantiarum cognitivarum hoc modo consequuntur quod instrumenta inducunt ea quae sunt in arte artificis illa instrumenta moventis: et constat quod instrumenta moventis ea non faciunt ea ex suo proprio aliquo influxo. Est enim in omnibus intelligentiis ordo formarum practicarum, quae per ipsas in materiam generabilium descendit, et sunt formae in omnibus eaedem, sed in inferioribus magis et magis determinatae, sicut forma lucis eadem in sole et in aere et nube et corpore determinato : licet lumen secundum quod magis descendit a sole, magis et magis coarctetur et determinetur ad naturam coloris. Eodem autem modo est de forma artis in mente artificis quam exsequitur manus, et cadit in instrumentum, et suscipit ferrum, quae proportionaliter in omnibus est eadem : et tamen magis determinata ad materiam in manu, quam in mente artificis, et magis in malleo quam in manu, maxime autem in ferro est determinata, eo quod ferrum materialiter suscipit eam. Et esset hoc in multis simile intelligentiis et causae primae et materiae generabilium, si manus intellectum haberet et malleus, quo conceptam formam a mente artificis explicarent et exsequerentur. Unde sicut nihilominus tali existente hypothesi in arte omnia erunt a mente artificis, sic omnia in praehabitis sunt a causa prima, licet intelligentiae quasdam bonitates explicent : et per motum coelestem inducunt in materiam. De his autem plenius est tractare primi Philosophi. Ad propositum enim sufficit quod inductum est : quotquot tamen posteriorum Philosophorum animas ab intelligentiis causatas et profluxas esse tradiderunt, hunc modum fluxus qui dictus est, intellexerunt : et hac de causa et animam imprimi ab intelligentia posuerunt, et eam esse stramentum intelligentiae et subjectum illuminationibus ejus, in hoc verum utique dicentes, sicut ostendunt divinationes somniorum et alia multa, de quibus in aliis libris erit tractatus. Propter quod etiam in libro de motu cordis, anima illuminationum quae sunt a primo, secunda revelatione dicitur esse perceptiva.

Per ista etiam quae dicta sunt, satis patet qualiter motores inferiorum sphaerarum fundant, et qualiter non : prima enim et tota fusio animae et omnis naturae est a prima causa. Inferiores autem orbes operantur organice determinando et inclinando naturas ad materiam. Propter quod Plato dicit, quod in quolibet orbe anima aliquid accipit, memoriam in orbe Saturni, et alias in aliis, sicut in primo de Anima determinavimus. Et secundum hunc modum essentia animae a prima causa tota et sola : applicatio autem et determinatio ad corpus est ab aliis instrumentaliter primae causae deservientibus : et quoad hoc regenda in illuminationibus, et movenda motibus temporalibus, subjicitur intelligentiis aliorum orbium : et quia sic totus coeli concentus refertur ad causam primam, ideo melius intelligentes Philosophi totum unicum motorem dixerunt habere, et inferiores motores ad sphaeras dixerunt esse virtutes et membra primi caeli et sui motoris. De his autem in secundo Coeli et Mundi fecimus mentionem . Erit autem de his perscrutatio completa in prima philosophia.''