DE SEX PRINCIPIIS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II. DE ACTIONE.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 caput III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI. De subjecto ejus quod est quando.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 caput II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VI

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV. De modis quibus dicitur habere.

 TRACTATUS VIII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT V.

De origine formarum, utrum sint a natura vel ab operatione artis.

Videtur autem quaedam forma sive sit substantialis, sive sit accidentalis (quae ut universale accepta est, et sicut est idem toti de quo praedicatur) a natura esse pro- ducta : quaedam autem ab actu sive artis operatione. Ratio enim sive rationale forma est a natura in ipso rationali producta. Similiter etiam quae in accidentium formis. Color enim forma est naturalis a natura producta. Et similiter passio alia in genere qualitatis, sicut color, odor, et sapor, et hujusmodi, et sanitas, et aegritudo : in omnibus enim talibus patet quod hae formae tam substantiales quam accidentales a natura sunt. Aliae autem formae ab actu sive ab operatione nostra sunt, sicut domus, et scyphus, lectulus, et hujusmodi. In quibusdam dubitatio est utrum a natura an ab actu sive opere artis incipiant, sicut in figura incisionis, sicut quando sculptus est lapis vel Hector. In talibus enim ratio dubitationis est, quia quod a natura tales figurae sint, videtur ex hoc quod ars in talibus nihil apponit ad materiam, et ideo quod per naturam infuit, manet: quia quod ars in talibus facit, totum consistit in auferendo et separando partes quasdam a subjecto. Et quia nihil de opere artis apponit, non videtur esse de opere artis in figurato. Et ideo tales figurae videntur esse a natura, et non ab arte.

Ad hoc autem dicendum est, quod in talibus figurae hoc est subjectum, et materia figurarum non est ab actu sive ab opere artis. Sentiri autem figuras et apparere, est ab actu sive artis operatione: id enim quod in materia est, totum a natura est, cui nil ab arte additum est. Sed additur separatum ab ipso. Et si ab his quae in toto naturalia sunt, aliqua separentur et nihil addatur eisdem, ea quae relinquuntur naturalia et a natura sunt. Figura ergo talis secundum omnia quae in ipsa sunt, videtur esse a natura. Quod autem visu sentiatur sic vel sic lineis terminata, non potest esse nisi ab actu et artis operatione, quia natura non fecit talem linearum terminationem. Hoc autem quod dicitur, valet idem ac si dicatur quod materia figurae a natura est, et ipsa

figura prout figura terminatio est quanti, est ab actu sive artis operatione. Et haec est veritas : quia quamvis ars nihil addat materiale, tamen separando confert ad esse figurae, ad cujus esse formale magis confert partium separatio quam appositio alicujus materiae : quia figuram non dicimus esse tale quid quod habeat materiam ex qua sit, sed in qua sit tantum. Ad esse autem formale figurae magis confert ablatio sive separatio partium materialium, quam collatio partium materialium aliquarum.

Sed quamvis sic dicamus de figura incisionis quae in separatione partium subjecti consistit, tamen constat quod quaecumque talium figurarum conjunctionis est et non separationis tantum, sicut dicimus domus figuram, lectuli vel tripodis et hujusmodi, quia in illis aliquid ars per appositionis modum operatur, istae ab actu et operatione sunt artis et non naturae. Sic ergo dicendum est de figura incisionis, quae sola partium incisione producitur ad actum. Sic ergo quae sunt sicut figura incisionis, manifestum est. Et ideo dixit Empedocles in omnibus quae formam ab arte sumunt, naturam esse materiam, formam vero accidens . Si plantetur lignum lectuli, non pullulabit lectulus, sed lignum. Cum igitur natura sit ex qua pullulat pullulans, erit natura lignum, etnon forma artis quae est in lectulo.

Talis autem determinatio non valet in communibus sive in universalibus, quae sunt in pluribus, et sunt de pluribus, quae praedicantur de illis : essentia enim communis sive universalis eorum quae in pluribus sunt, praedicata de illis, non potest esse ab artis operatione, quia talem essentiam impossibile est esse ab artis operatione, eo quod omnis forma artis est accidens : talis autem forma substantialis est, et per se inest illis quorum est forma. Adhuc autem talis forma communis a natura non videtur fieri: idcirco quod ea quae a naturae potentia producuntur, ab actu creantis et generantis videntur fieri, et principium sumunt a creante vel generante. Creantis autem et generantis tunc semper est particulare et non universale. Non igitur ab opere naturae sunt, ut videmus. Si autem dicatur, quod creaturae sunt hujusmodi formae universales et communes, palam statim potest esse cuilibet, quod hoc non est verum : quia cum terminus creationis sive generationis non sit universale, sed particulare, nihil potest assignari rationis, nihil exempli qualiter commune sit creatum vel generatum. Oportet igitur dicere quod naturales et a natura hujusmodi formae sunt perfectae, et non ab artis operatione vel a proposito.

Sed dicendum videtur quod natura in talibus occulte operatur, et haec est natura particularis : in agente quidem et patiente intendit hunc et producit: universalis autem quae hunc ordinat ad esse divinum, intendit simplex et universale. Et quia natura universalis operatur in particulari, ideo quoniam natura particularis producit hunc, et quia hic est homo, natura universalis producit hunc in homine, et sic de aliis. Et hoc modo per consequens producitur id quod est universale, quamvis non sit universale secundum quod est in isto, sicut in scientia de Universalibus dictum est. Est autem universale aptitudine existendi in multis sive pluribus. Cum autem actu per generationem dividatur materia, efficitur in pluribus actu et hoc facit natura occulte.

Duabus autem de causis natura in his occulte dicitur operari: quarum una est, quod actus semper particularium sunt. Et ideo natura particularis operans est manifesta. Sed cum particularis operatur natura, non operatur nisi virtute naturae universalis quae est in ea occulta, et non nisi per intellectum considerata, et sic natura universalis est operans occulte. Secunda autem causa est, quod operatur a natura est particulare sensibus manifestum : id autem quo est illud habens formam speciei et naturae, est occultum et

per consequens generatum, et ideo hic generat hunc, et hoc est manifestum. Sed quia hic generans est homo, ideo hic genitus est homo, quia aliter generatio non esset univoca: et hoc est occultum quoad nos, solo intellectu acceptum : et ideo dicimus naturam occulte in talibus operari. Sicut enim ex conjunctione plurium unam rationem unitatis habentium (sicut plures equi aut plures homines) efficitur quaedam discretionis constitutio, quae priorum (ex quibus illa fit conjunctio) conficitur, quae uniuscujusque illorum excedit quantitatem discretam, ita quod omnia simul sunt majoris quantitatis quam singulum illorum : sic ex discretione singularium quae unum sunt in specie vel genere (quando comparantur ad invicem in forma in qua essentialiter similia sunt) umum commune omnibus intelligitur : quod tamen in singulis est totum, quod singularium priorum excedit praedicationem in hoc quod quodlibet singularium de uno solo, illud vero (quod similitudo eorum est) de multis praedicatur. Propter quod omnis communitas talis naturalis est, quia ex singularitate, hoc est, ex singularium essentiali similitudine procedit. Et sic singularitas in uno, similis causa est communitatis. Natura autem est causa talis singularis. Et ideo natura causa est communitatis, quia quidquid est causa causae, est causa causati a causa illa per aliquem modum. Singularitas autem creationi sive generationi coaequatur, quia terminus generationis et creationis est singulare.

Subtiliter autem speculantes sicut naturam in operationibus vel in actionibus artis operari invenimus, eo quod in animalibus rationis expertibus invenimus naturam operam artis attingentem, sicut in casulis apum et nidis hirundinum : et hoc habet natura in quantum est opus et instrumentum intelligentiae. Sic etiam invenimus creaturarum omnium creatorem primum operantem in creatura. Et hoc deprehendimus ex ipso actu creatoris.Videmus enim quod numero quodam et proportione totam stabilivit naturam, quae proportio non nisi sapientiae est creatoris. Quod enim intelligentia operatur ad hanc hujus vel illius naturae proportionem, non habet intelligentia in quantum intelligentia est, sed habet in quantum est divina: haec enim sapientia illius est qui cuncta proportionibus propriis disponit et producit et ordinat. Sed haec hactenus a nobis ad explanationem dictorum dicta sufficiant. Alterius enim haec et altioris sunt inquisitionis : pertinent enim et haec ad hanc partem primae philosophiae quae est de causis universalibus et primis.