PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
" Secundum consuetudinem sacerdotii, "
In quo alter successit alteri in ministrando pervigintiquatuor vices.Quam ta- mea consuetudinem per ambitionem mutaverunt tempore passionis Domini Annas et Caiphas, usurpantes sibi summum sacerdotium aliis viginti duobus exclusis : ut uno anno regnaret Annas, et alio Caiphas. Sic innuitur, Joan. XVIII, 13 . Et arguuntur de praesumptione, quod mutare praesumpserunt quod David Spiritu sancto inspiratus ordinaverat. Isa. XXIV, 5 : Transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt fmdus sempiternum. Sequitur :
" Sorte exiit. "
Non sorte, quae tunc temperaretur, sed quae missa fuerat tempore David, et permansit ad tempora Annae et Caiphae. Psal. xxx, 16 : In manibus tuis sortes meae. Proverb. XVI, 33 : Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.
" Ut incensum poneret. "
Quod dupliciter exponitur : " Ut incensum poneret " intra Sancta sanctorum in thuribulo, quod ferebat in manu. Vel, " Ut incensum poneret, " egressus de Sanctis sanctorum, ut poneret incensum in altari incensorum, sive thymiamatis. Et hoc altare secundum Josephum, et omnes Sanctos praeter Augustinum, erat in sanctis ante velum : ad quod intrabat sacerdos AdminBookmark mane, et AdminBookmark vespere : ponens incensum quando offerebat juge sacrificium in holocaustum: agnum unum in mane, et agnum unum in vespere, quolibet die, sicut dicitur, Exod, XXIX, 38 et 39.
" Ingressus in templum Domini: "
Vel intra Sancta sanctorum cum thuribulo : vel intra sancta cum incenso. Eccli. xlv, 19 et 20 : Fungi sacerdotio, et habere laudem, et glorificare populum innomine ejus... Offerre sacrificium Deo, incensum, et bonum odorem. Genes, VIII, 21 : Odoratus est Dominus odorem suavitatis, et benedixit eis.
Fungitur autem sacerdotio, qui scit et exhibet officium sacerdotum ad Deum, et ad populum. Quod fit in oratione fusa ad 1 Deum, in sacrificii salutaris oblatione, et peccatorum discretione : quod fit in confessione populi, et de legis eruditione, et in rerum templi fideli custoditione. De primo horum, II Machab. I, 23 : Orationem faciebant omnes sacerdotes, dum con-summaretur sacrificium. De primo et secundo simul, Sapient. xviii, 21 : Per incensum deprecationem allegans, restitit irae, et finem imposuit necessitati. De tertio, Levit. XIV, 2 et seq., praecipitur ut omnis leprosus ducatur ad sacerdotem, ut fiat judicium de lepra, et utrum sit mundatus an non. De quarto, Aggaei, II, 12 : Interroga sacerdotes legem. Malach. 1 II, 7 : Labia sacerdotis custodient scien tiam, et legem requirent ex ore ejus. Et, ibidem,v. 6 : Lex veritatis fuit in ore ejus, et iniquitas non est inventa in labiis ejus : in pace, et in aequitate ambulavit mecum, et multos avertit ab iniquitate. De quinto, Levit. per totum. 1 ad Corinth. IV, 1 et 2 : Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Hic jam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis qui inveniatur. Matth.XXV, 21: Euge, serve bone et fide-Iis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam. Haec sunt quinque talenta de quibus dicitur, Matth. xxv, 20 : Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum. Sic bonus sacerdos ingreditur in templum Domini.
Templum autem dicitur a templor, templaris, quod non est in usu nisi in composito, contemplor, aris : quia ibi apparitiones et contemplationes Domini manifestantur. Unde et alio nomine fa-
num, sive apparitio nominatur : et ideo cum reverentia est intrandum. Psal. xli, 5 : Transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei. Et arguuntur qui non cum reverentia intrant, Amos, VI, 1 : Vae qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae, optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel. Genes. xxviii, 16 et 17 : Cumque evigilasset Jacob de somno, ait : Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam. Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta caeli.
Nota etiam quod inceusum incenditur, ponitur, dirigitur, et elevatur. Incenditur per charitatis devotionem, ponitur per operis virtutem, dirigitur per rectam intentionem, elevatur per intellectus contemplationem. De primo, Luc. XII, 49 : Ignem veni mittere in terram: et quid volo nisi ut accendatur ? De secundo, Thren. III, 41 : Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in caelos. Apocal. VIII, 4 : Ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu Angeli, hoc est, de bona operatione, quae per manum designatur, coram Deo. De tertio, Psal. cxl, 2 : Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. De quarto, Cantic. III, 6 : Quae est ista quae ascendit sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris ?
Quod autem orabat sacerdos intus, consono corde deprecabatur populus foris.