Libri XXVI de animalibus. Notandus finis : Jam expletus est liber animalium, et in ipso expletum est totum opus naturarum, in quo sic moderamen tenui, quod dicta Peripateticorum prout melius potui exposui, nec aliquis in eo potest deprehendere quid ego ipse sentiam in philosophia naturali, etc.
Laudant citati Pignon et Valleoletanus.
EDITIONES ANTIQUAE.
I. Eaque elegantissima charta et charact. absque majusculis tamen quae manu additae, item absque numeris, signaturis, reclamationibus, quorum loco in fine adjec- tum est registrum primi vocabuli a quo incipit quodque folium prodiit curante Hermando Cordubensi qui Sixto IV nuncupat. Ad finem sic legitur : Hoc praesens Alberti Magni de rerum proprietatibus opus impressum per egregium virum D. Simonem Nicolai de Luca hujus laboratorii dominum Homae 1478 pontif. Sixti anno VII die 2 Aprilis, fol. Extat Paris. in Regia, R : 147.
II. Mantuae per Paulum Joannis de Butschbach Maguntinem. fol. 1479 die 12 Jan. quod intelligas stylo veteri, novo 1480. Extat in Regia, R. 146.
III. Venetiis, 1495 fol. ex fide Beughemii.
IV. Recognita et emendata per M. Ant. Zimaram philosophiae publicum Paduae professorem. Venetiis, Octav. Scoti, 1519, fol. in Regia, R. 148 et in Sorbon.
Seorsim prodiit Tractatus de Falconibus, Asturibus et Accipitribus. Augustae Vindel. Joan. Praetorii, 1596-8. Excerptus scilicet ex lib. XXIII de animalibus. Quae editio Paris. in Regia, S. 836 et Romae in Barber.
CODICES MS.
Coloniae integrum haberi manu ipsius auctoris dicit Petrus de Prussia.
Paris. ex lib. Rectoris cit. prostabat anno MCCCIII constans CXXI pec.
Florentiae in Medic. Pl. LXXXIV cod. 18 fol. memb. in quo ad finem libri XIX sic legitur : Et hic terminatur totus liber Aristotelis de animalibus, libros vero septem sequentes addidit Albertus. Revera Aristotelis sunt tantum decem libri de historia animalium, quatuor de corum partibus, quinque de eorumdem generatione : et ultimum caput libri XIX Alberti commentum est ultimi capitis de generatione animal lium ejus philosophi.
In catal. Anglic. T. I, P. II, 264, 753, 1702. P. III, 1867.
Apud SandcTum, P. II in valle S. Martini, p. 209 sed tantum XII.
Paris. in Victor. codd. duobus 30 et 31 memb. fol. med. saec. xv ineuntis, certo ante MCCCCXX. Ad finem adjicitur : Capitulum de his de quibus adhuc restat inquirere in scientia animalium.
Sorbon. cod. n. 1 p. 874 ; qui liber elegantissimus imaginibus auro, minio cyanaeoque distinctis ubique illustratus, emptus anno MCCCLXXXIV.
Regia codd. 4963 et 4966 memb. fol. mag. qui libri elegantes. Opus in unoquoquei integrum. Item cod. 4813 fol. mag. cliart.
Colbert. codd. 283 et 800 fol. mag. memhr. melioris notae, et ex antiquioribus.
Catal. Anglic. T. I, P. II, cod. 1193 : De scientia Falconum secundum antiquos. Et P. III, cod. 951 : De anatomia humani corporis. 2. De anima. 3. De monstrosis hominibus Orientis. 4. De animalibus quadrupedibus. 5. De avibus. 6. De monstris marinis. 7. De piscibus flitvialibus. 8. De serpentibus. 9. De vermibus. 10. De arbo-. ribus communibus. 11. De arboribus aromaticis et medicinalibus. 12. De herbis et earum virtutibus. Quae omnia, tum ex his animalium XXVI libris, tum ex opusculo 15 de vegetabilibus et plantis tomo superiori recensito, tum ex aliis Alberti operibus excerpta, et in unum a quodam curioso sic collecta facile colligas.
His addendum est Tholomaei de Lucca testimonium Histor. Eccl. Nov. lib. 22, cap. 18 ubi sic habet : Hic (Albertus) commentatus est lolam logicam Aristotelis, totatruphilosophiam naturalem et quantum ad particularem experientiam naturarum clarissime et excellentissime tradidit.