LIBELLUS DE UNITATE INTELLECTUS CONTRA AVERROEM.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

CAPUT VI.

De manifestatione opinionis tenendae de anima rationali.

Ad hoc igitur, quod iste error bene elidatur, dicamus breviter naturam intellectus explanantes, et nostram de eo opinionem ponentes : quia nos haec quae hic dicimus, alibi probavimus, et prolixe tradidimus.

Dicimus igitur in nostra anima partem esse intellectualem, et ipsam quae dicitur anima rationalis, dicimus esse substantiam, ex qua emanant potentiae, quarum quaedam sunt separatae, ita quod non sunt corporeae virtutes, neque virtutes in corpore : quaedam autem emanant ex ipsa, quae sunt virtutes operantes in corpore. Et illae quae non sunt virtutes in corpore, sunt in ea ex similitudine sua ad causam primam per quam est, et per quam stat esse ipsius. Illae autem quae sunt virtutes in corpore, sunt in ea secundum quod ipsa est anima, cujus proprium est esse actum corporis et agere in corpore et in natura : quia sic natura et naturales potentiae ejus sunt instrumenta. Et ideo dicitur a quibusdam esse in horizonte aeternitatis et temporis. Et intellectus est qui fluit ex ipsa secundum quod ipsa emanat a causa prima, et stat per ipsam in esse. Propter hoc variatur et efficitur varius in. se et in speculatione : quoniam id quod fluit ab ea secundum quod ipsa est naturae intellectualis primae, conversa ad primam causam per lucis suae participationem, est in ea sicut lux, et est intellectus agens. Quod autem fluit ab ea secundum quod ipsa est substantia per quam est natura corporalis stans et fixa et conjuncta, est intellectus possibilis.

Et ideo habet tres theorias : quoniam theoria sua secundum lucem agentis est philosophia prima, secundum autem conversionem ad imaginationem habet theoriam mathematicam, et secundum conversionem ad sensum communem habet theoriam physicam : omnium enim. Peripateticorum est ista sententia, quod substantia intellectualis quam Arabes Philosophi vocant intelligentiam, est substantia stans et in esse fixa per causam primam, et ab ipsa habet in suo esse necessitatem.

Sed. est intellectualis natura vicinior causae primae, et est intellectualis natura vicinior naturae : et illa quidem quae vicinior est causae primae, secundum suos ordines movet orbes, et est in quolibet orbe intelligentia ordinis alterius et alterius secundum naturam : quia si in orbe

uno essent intelligentiae duae, hoc esset sicut quod unum mobile haberet duos motores separatos, sicut si una navis haberet duos gubernatores, quorum uterque eodem modo simul totam navim gubernaret. Et hoc esse non potest. Si autem plures orbes haberet unus motor : hoc esse non potest, quia esset sicut si duae naves omnino dissimiles gubernarentur ab uno gubernatore : quod est impossibile, quia oportet quod cuilibet mobili secundum naturam suus proponetur gubernator. Illa autem natura intellectualis quae vicinior est naturae, illa proponetur naturae sicut motor ipsius, et illa natura corporis nobilissimi in genere corporum naturalium. Naturam autem voco prout est principium motus et status per se et non secundum accidens : sic enim copora superiora potius sunt ioca et principium naturae quam naturalia. Et quia haec natura intellectualis est motor naturalis corporis, et cum hoc est stans per causam primam, oportet quod secundum quod est motor, fluant ab ipsa potentiae vitae, quibus secundum opera vitae movet naturam corporis : et secundum quod stat per causam primam, fluant ab ipsa potentiae quibus pendet ad causam primam : et ideo ipsa una manens in substantia sic habet duplex esse, sicut patet per ante dicta. Cum autem per hoc quod pendet ad. causam primam, nullo modo fit in potentia, sed actus purus, secundum hoc est in ea intellectus agens universaliter : et cum ipsa sit in. potentia secundum seipsam, sicut et aliae substantiae intellectuales, secundum hoc est in ea intellectus possibilis: omnis enim intellectualis natura in seipsa considerata non est nisi in potentia, et similiter omne causatum in se non est nisi in potentia : sed quod est a causa prima, est in actu, et accipit sui esse necessitatem. Et de hoc late tractatum est in XI. primae philoso phiae.

His ergo duobus accipimus intellectum agentem et intellectum possibilem : quia omnis intellectualis natura necessi- tatem habens a prima causa, et possibilitatem a seipsa, potest converti supra seipsam : et in conversione illa lux quae est a causa prima, penetrat possibilitatem quam habet in seipsa. Ideo et anima convertens se supra se, accipit intellectum terminum, quod est informatio agentis qua informat possibilem luce sua, sicut oculus informatur per lucem corpoream, ut videat, Et hunc intellectum quidam vocant formalem, et aliquando improprie loquentes vocant eum speculativum.

Sic autem informatur intellectus possibilis apud se habens intellectum principiorum ex lumine illo, quo omnia quidem principia unum sunt et simpliciter, secundum quod pendent ex uno lumine intellectus : divisionem tamen habet et compositionem et intellectionem secundum quod lumen id determinatur et diffinitur ad terminos dignitatum : et ideo non naturaliter sunt in nobis principia, nec discimus ea nisi in quantum terminos accipimus. Sicut autem lumen solis se habet ad colores, ita quod non nisi sub actu lucis abstracti videntur : ita etiam est de formis imaginatis et in sensitivis acceptis a lumine intellectus agentis. Et ideo non accipiuntur ab intellectu possibili, nisi separatae sint ab eadem luce quae est actus et perfectio possibilis : et sub actu luminis agentis fiunt in intellectu possibili, non omnino sicut in materia, quia forma accepta in materia perficit eam. secundum esse et speciem : et ideo quando accipit unam, non est possibilis ad eam quae est opposita illi vel disparata : nec etiam cognoscit eam, quia accipit eam secundum esse individuum. Sed intellectus potius accipit intentionem formae quam formam, nec accipit eam secundum intentionem individui,nec sicut in subjecto, sed potius sicut locus et species formarum, et est locus secundum quod est potentia ambiens tales formas. Species autem est per lumen agentis penetrans ipsum et perficiens : et ideo cum fiat unum tertium a componentibus, quando aliquid componitur ex materia et forma, non fit sic unum quando componitur intentio universalis cum intellectu possibili, sed fit unum actu : quia idem est actus intelligibilis qui est actus possibilis intellectus.

Et sic intelligitur similiter quod in his quae separata sunt a materia, cum non possint separari nisi per influxum eis lumen intellectus, idem secundum actum est intelligens et intellectum. Et haec compositio singularis inest intellectui, quando alterum componentium efficitur unum in actu cum componente reliquo : et in hoc differt a compositione materiae et formae.

Et iste pro certo fuit intellectus Aristotelis in verbis suis de intellectu, et solus iste est verus et nullus alius. Et iste intellectus qui componitur ex intelligibilibus ad formam et actum intellectus mediantibus principiis quae se habent ad operationem, secundum meam opinionem vocatur speculativus : et quia isto intellectus in omnibus quae speculantur, invenit actum suum., ideo si resolvat speculata in actum suum, in omnibus speculativis intelligit seipsum, et adipiscitur sic se, et quanta sit virtus ejus, et quantum sit pulchritudo sua : et sic cognoscit et quid sit, et quantus sit, et quam speciosus : et hic vocatur intellectus adeptus, et non est nisi quando convertit spcciositatem suam ad intelligentias unde venit primo ista speciositas : et sic per omnes deveniens ad causam primam unde dependet secundum esse suae necessitatis : et sic continuabitur radici immortalitatis et felicitatis aeternae.

Et hoc est quod verius de intellectu dici potest, et natura ipsius : et disputavimus de hoc latius in libro de perfectione animae, qui secundus est in libro de Intellectu et intelligibili quem scripsimus.