LIBER DE APPREHENSIONE A QUIBUSDAM ADSCRIPTUS.

 PARS I.

 PARS II

 PARS IV

 PARS V

 PARS VI

 PARS VII

 PARS VIII

 PARS IX

 PARS X.

 PARS XI

 PARS XII

PARS VII

DE APPREHENSIONE QUAE CIRCA AGIBILIA CONTINGIT.

i. Discipulus. Sufficienter tradidisti apprehensionis modos qui circa scibilia contingere solent : nunc autem de ea prosequere apprehensione quae circa agibilia contingit.

Philosophia. Perpendere potes ex hoc quod modo dixisti, quod quia scibilia necessaria sunt, jam circa necessaria intellectum et scientiam et sapientiam esse constat: agibilia vero contingentia sunt: et ideo prudentiam circa contingentia esse oportet, circa quae naturalem prophetiam et visionem ac somnium esse didicisti ex his quae immediate intellexisti : prudentia enim in ratione est sicut et omnes hic nominati habitus, cum ex praesentibus vel praeteritis futura cognoscat, quod rationis est officium, quae circa scibilia per intellectum et scientiam et sapientiam, circa contingentia vero per nahiralem prophetiam, visionem et somnium speculative negotiatur : per prudentiam autem circa contingentia practice, recta enim ratio agibilium est.

2. Discipulus. Si prudentia in ratione est, quae universalium est, quomodo pru- dentia quae agibilium est per hominem, et ideo particularium esse constat, in ratione est?

Philosophia. Officium rationis est apprehendere universalia, et ad specuiativam pertinet. Aliud officium est apprehensa universalia ad opus applicare, quod ad practicam spectat rationem. Prudentia vero rationem perficit et informat secundum utrumque officium : prudens enim et universalia rationis principia intelligit, et singularia circa quae sunt operationes cognoscit. Unde prudentia perficitur in applicatione cognitorum ad opus aliquod. Nonne etiam in speculativis vides conclusiones non solum universales esse, sed etiam particulares ? quoniam intellectus per quamdam reflexionem se ad materiam extendit. Praeterea nonne ratio ponit ordinem suum seu regulam principiorum suorum in potentiis sensitivis irascibili et concupiscibili humana, quae ratione suadentur? Sic certe prudentia secundum hunc respectum rationem perficiens, ponit suam formam in passionibus ipsarum irascibilis et concupiscibilis, ad medium virtutis eas redu-

condo secundum circumstantias debitas : et sicut regimen rationis in illis est potentiis, sic et rcgirneni prudentiae in earum potentiarum est passionibus quae singularium sunt : ut sic prudentia ad opus quod in particulari consistit dirigens per hominem agibile, et rationem quae universalium est, perficiens, universalium sit et particularium. Sicut enim scire tribus perficitur, ut Aristoteles docuit in libro Priorum, scilicet per scire in universali, et per scire in particulari, et scire in agere quod in conclusione est, cum scire in operabilibus de faciendo sit sicut conclusio in scibilibus, oportet quod prudentia similiter tribus perficiatur, scilicet cognitione universalis per quam dirigatur, et cognitione in particulari per quam proponuntur sibi illa circa quae est. opus, et cognitione in agere quod in sententiando est de ipso opere, Unde et universalem operis rationem habet et etiam rationem propriae operationis : et ideo scit universalem rationem operis applicare ad particularia, cum existentiam non habeat opus nisi in particulari. Ex quo ultra hoc perpendere potes prudentiam mediam esse inter virtutes morales et intellectuales, et non pure intellectualis est, non in puro scire consistens.

3. Discipulus. Clarius adverte quod supra tetigisti, quod ratio secundum se sola universalium cognitione perficitur : secundum vero quod virium inferiorum ipsa ratio directiva est, quarum perfectio in agere consistit, ad quod particularium circumstantiarum cognitio requiritur: sic, inquam, ipsa ratio perficitur prudentia : sed apertius aperi quae sit universalis operis ratio quam prudentia habet.

Philosophia. In ratione speculativa sunt quaedam principia per se nota, quorum est intellectus : et quaedam quae per illa innotescunt, puta conclusiones, de quibus scientia est. Sic et in ratione practica quaedam principia sunt naturaliter nota, ut Deum colendum esse et parentes honorandos, malum relinquendum et bonum faciendum, de quibus synderesis est : et quaedam ut conclusiones sunt in eadem, et de istis prudentia est. Prima enim sunt virtutum fines moralium : sicut enim in speculativis principium, sic in operativis finis se habet. Secunda vero de quibus prudentia est, sunt ea quae ad finem sunt, in quae pervenitur ex ipsis finibus : et per hunc modum prudentia universalia principia applicat ad particulares operabilium conclusiones, secundum quorum rationes diversas diversatur prudentia, ut multae sint prudentiae, licet non multae sunt sapientiae vel scientiae : prudentia enim rationes mutabilium particulares mutabiles et diversificatas considerat secundum diversas operabilium circumstantias, secundum quod consulit alicui in hoc vel in illo negotio : quae quidem ratio a re ipsa variatur : et ideo ipsa diversatur prudentia : rationes enim mutabilium ut mutabiles sunt, attendit. Scientia vero naturalis mutabilium rationes universales considerat : immutabiles autem non diversificatas, licet talium essentia continuum concernat et tempus. Sapientia vero illa quae aliquando secundum esse mutabilia sunt, immutabilia tamen secundum corum essentias inspicit simplices a continuo abstractas et tempore : et ideo prudentia non est secundum speciem una, sed secundum diversa prudentialia diversatur : diversae enim objectorum rationes formales, diversas specie faciunt prudentias. Cum enim ratio formalis eorum quae sunt ad finem, attendatur secundum finem illum, oportet si fines specie sint diversi, quod et habitus ad fines illos specie diversentur : constat autem bonum proprium, et bonum familiae, et bonum regni vel civitatis diversos specie fines esse : quare et prudentias ad fines illos diversificari specie oportet, ut alia specie sit prudentia monastica, quae ad bonum proprium, et alia oeconomica quae ad bonum familiae, et alia

politica quae ad bonum civitatis ordinatur : aliquis enim potest prudens esse primo quidem secundum quid et imperfecte, ut qui seipsum tantum regere novit et non alia, et talis circa propria solum prudens, nec disp ens ativus aut politicus prudens dici potest. Sed et alio modo quis prudens dicendus est, ut qui simpliciter et perfecte prudens est, qui et clispeiisativus est ac politicus, seipsum regere potens ex habitu in omnibus quae ad vitam spectant humanam, sive in suiipsius regimine, aut domus, sive civitatis. Ex praedictis ulterius vide, quod sicut omnis virtus moralis relata ad bonum commune, vocatur justitia legalis, sic et prudentia quae est recta ratio agibilium, ad dictum commune bonum relata, dicitur politica, cujus duae species sunt: una scilicet dicta legis positiva quae in principe est : alia vero communi nomine dicta est politica, quae est ad exsequendum in operationibus singularibus quod ad subditos pertinet. De prudentia igitur hujusmodi duo considera, quid scilicet secundum essentiam suam sit, et quid secundum id quod essentiam consequitur : nam secundum suam essentiam habitus quidam est rationis, quo ratio fit recta in regendo vel eligendo utilia ad opus vel ea quae ad finem sunt proportionata virtutis : et sic virtus quaedam est ab aliis virtutibus distincta habens actum proprium, illud autem quod talem prudentiae essentiam consequitur, in quantum scilicet aliarum virtutum regitiva est, est quod immixta sit aliarum virtutum operationibus, et sic ab aliis virtutibus non est distincta : sicut et ipsa ratio in qua prudentia est, secundum suam substantiam est distincta a potentiis aliis : in eo vero quod ordinat alias potentias, concupiscibilem scilicet et irascibilem, quantum ad suum regimen se eis immittit, nec ab eis disci

tinguitur. De perfectione igitur pruden- tiae est, quod dirigens sit ex ratione .rocta, cujus actus est regere, et materia propria ipsius humana bona sunt ad opus eligibilia, operationes videlicet virtutum moralium quae sunt circa humanam vitam. Quantum igitur ad exsecutionem operis, oportet quod sint virtutes morales exsequentes sub ipsa : et in quantum movet alias virtutes ad opus, habet materiam in aliis virtutibus, sicut actio primi motoris est in actione secunda, et actio ducis in officialium actione, ut ipsa prudentia aliud sit secundum suam essentiam secundum quam est in ratione, in contemplatione agibilium et virtus intellectualis : et aliud secundum suum esse diffusum in virtutes morales in exsecutione operis, secundum quod esse est virtus moralis, quemadmodum videre potes in colore : qui secundum suam essentiam nihil aliud est nisi extremitas perspicui illuminati a luce solis, secundum suum esse vero est diffusio perspicui illuminati in corpore terminato : et omnis substantialis forma secundum suam essentiam est extremitas luminis primae causae : et secundum suum esse est talis luminis a prima causa producti in materia diffusio.

4. DiscipulUs. Luculenter praefata reserasti, sed de singula prudentiarum aliquid aperias.

Philosophia. Ut de monastica prudentia primo accipias, attende quod prudentia talis secundum quam scit prudens seipsum in propriis regere, virtus personalis est inveniens medium in passionibus concupiscibilis et irascibilis, reddensque habentem temperatum et fortem, nihilominus medium ponens in operationibus, arithmeticum quidem in commutationibus, sed geometricum in distributionibus, faciensque justum, necnon si. facultas affuerit, in donis liberalem aut etiam magnificum magna largientem, magnanimum insuper, circa honores

seipsum dignificantem, et ad. magnos se denique extendentem honores, mansuetum et Imperturbate viventem, in factis et colloquiis veridicum, et in ludis eutrapeliae servantem modum : et si aliquid ei turpe acciderit, verecundum, et tandem usque ad heroicas seu purgatorias se elevantem virtutes, ut ipsius ratio jam passionibus non transmutetur : passiones enim concupiscentiae aut irae non. sentire faciunt. Quarum una, videlicet continentia, prudentem passionibus superponit quasi in mente morantem, nec mentis regulas dientem, et seipsum immergentem turpibus. Altera vero eumdem parti animali superponit, quae libertas dicitur, quae a naturae impetu non agitur, ut in brutis contingit, sed potius naturam agit secundum rationis judicium. Ultima vero heroica aut dominativa virtus amicitia est, secundum quam prudens communicationibus superponitur : honesto enim innititur et non lucris.

5. Discipulus. Ut cerno tres ultimae virtutes quas heroicas seu. purgatorias vocasti, alienant a passionibus prudentem, et sub regimine redigunt rationis, quantum, possibile est, ut passionibus quasi oblitus totum se ad intellectualia

Philosophia. Recte Inspicis : sed ex dictis collige, quod innaturalia et naturae corruptiva, superfluum videlicet et diminutum tam in passionibus innatis quam illatis, et in damnis et lucris communicationum et distributionum civilium, et in aliis quae praedictis adjunctae sunt dispositionibus, medio virtutis moralis ad naturam reducuntur. Rectificata autem sic natura per virtutes morales, ad bonum naturae superioris, quae mens vel ratio dicitur, eo quod vires regat inferiores, per virtutes reducitur heroicas. Inde vero totum bonum rationis perfecte regentis ad summum sui ordinatur divinum bonum, quod est ntellectus bonus, qui solus in homine divinus est. Primum itaque bonum quod in homine est ex virtute morali, ejus est naturae quae in homine est communis seu generis. Secundum vero bonum quod ex virtute heroica est, naturae est specialis quae secundum rationem est. Tertium vero bonum quod ex virtute intellectuali est, ejus est naturae quae secundum Intellectum hominis est qui divinus dicitur. Cum igitur ab anima accipitur id quod ordinis est in passionibus et operationibus justitiae, ex. bono morali, id autem quod regulae rationis est, ex bono heroico, jam ipsa anima felix effecta per actum prudentiae, quae omnium virtutum moralium forma est, in omnibus medium secundum rectam rationem ponens, felicitate. Inquam, quae civilis dicitur, suffulta, ad bonum Intellectuale sive divinum surrecta, mirabiles attingit delectationes puras et firmas, quales Deus novit, ad contemplativam elevata felicitatem, ad quam natura pervenire potest, foeditatem eliminans passionum moralium exercitio virtutum, ac ignorantiae caecitatem, intellectualium intendens studio.

6. Discipulus. Haec altissima ac suavissima sunt et quasi metas excedentia naturae : et, ut puto, vix unquam ad Id gaudii ullus ex tuis pervenit alumnis.

Philosophia. Aristoteles in libro quem composuit de Natura deorum, dicit Socratem cui infer omnes mortales, ut asserit, maxima fuit cum diis immortalibus conversatio, factum esse divinum divina in commodis singulis colligendo. In moralibus enim adeptus est medium, quod sapiens determinavit per sapientia) rationem. In heroicis autem est adeptus omnem mentis mensuram. In intellectualibus vero rationem rectam per artem quidem in factibilibus, sed in agibilibus per prudentiam. In divinis autem, quantum sibi possibile fuit, adeptus est lucem et delectationem divinam : ex quibus omnibus divinus

effectus, ut Plato tradit, vivit felix secundum intellectum, et in eo quod mortale fuit in ipso deposito. Nihil tamen ex horum revelatione fidei detractum putes : secundum enim suasionem naturalis intelligentiae declaratio est.

7. Discipulus. Quid igitur erit de passionum sectatoribus, sarcina carnis deposita ?

Philosophia. Tales, inquam, quoniam lumen divinum quod in ipsis est, ad sensum convertunt, et brutali impetu intellectus vigorem extinguunt, corrupta in eis natura ex passionum excellentiis, cum ipsorum animae resolvuntur a corpore, remanent in eis desideria passionum et tristitiae in aeternum : eo quod intellectuale ipsarum non illuminatum et vigoratum in corpore existens, nullius bonitatis post mortem susceptivum est. De felicitate autem animae et infelicitate haec pertractata tradit Socrates de immortalitate agens animae, ut de ipso Plotinus recitat philosophus.

8. Discipulus. Haec praeclarissima sunt : sed antequam de prudentia oeconomica et politica prosequaris, quoniam de felicitate civili quae in perfectae prudentiae actu consistit, et de contemplativa quam in sapientiae supra docuisti consistere actu, cum de sapientia disseruisti, plura declarasti, quaeso ut differentiam illius duplicis felicitatis clarius aperias.

Philosophia, Rem petis difficilem, quam non brevi, sed prolixo explicari oportet sermone : et primo communem earum intuearis difiinitionem felicitatum, ut ad ipsarum differentiam postmodum facilius transeas . ''Communiter enim utraque sic diffinitur : felicitas est humanum bonum optimum, perfectum, per se sufficiens, eligibile non connumeratum alii. Optimum bonum dicitur, eo quod optimum est id propter quod

omnia alia operata sunt : propter felicitatem autem omnis fit operatio : igitur ipsa quid est optimum. Ex hac ipsa conditione, quia optimum quid est, sequitur ipsam quid perfectum esse : id enim quod propter se quaeritur et propter aliud nunquam, illud constat perfectissimum esse, quale bonum felicitas est, propter se solum et non propter aliud expetita. Ex conditione vero immediate dicta patet eamdem esse per se sufficiens bonum : quod enim perfectissimum est, per se sufficiens est : tale autem est qui et sibi sufficit in suiipsius regimine oeconomico, et civibus in regimine politico. Ex hac etiam conditione sequitur felicitatem bonum esse eligibile : quod enim per se sufficiens est, illud eligibile est. Et hoc quidem alii non connumeratur : alia enim bona, virtutes videlicet quae dispositiones sunt ad finem qui est felicitas, eidem non connumerantur felicitati. Fine siquidem habito, non potest ad finem dispositio addi. Unde in suis Aristoteles scripsit Topicis: Quoniam duo bona non magis quam unum eligenda sunt.

9. Discipulus. Haec omnia mihi. plana fecisti : sed ad differentiam suspensus sum.

Philosophia. Haec duplex felicitas multis differt a se invicem modis. Primo quidem de ratione dirigentium virtutum: quoniam civilis felicitas est secundum prudentiae actum, contemplativa vero est secundum sapientiae operationem. Ex hoc videre potes, quia ambae differunt ratione subjecti : civilis enim felicitas est rationis optimum, in quantum ratio in se considerata est non secundum suiipsius summitatem, sic enim exteriorum operum principium est, et passionum directiva : contemplativa autem felicitas rationis optimum est secundum ipsius summitatem, secundum quam intellectualis efficitur intelligentiae participatione. Un-

de intellectus speculativus subjectum est contemplativae felicitatis : ratio vero felicitatis civilis, non quidem speculativa quae in quadam consistit collatione, de operandis enim consiliatrix est, sed practica quae nobilior existit, eo quod ad practicam speculativa ordinatur ratio. Inde adverte aliam differentiam ex ordine : civilis enim ad contemplativam ordinatur felicitatem quemadmodum et ratio ad summum ejus, et utile ad honorabile : materialis etenim est et dispositiva ad ipsam contemplativam, cum omne regimen quod per civilem quaeritur, propter quietem existat, in qua libera posset esse contemplatio : et civilis operatur humana, contemplativa autem secundum suum perfectum esse supra humanam existit vitam. Ulterius in operatione differentiam attende : cum enim in. homine rationabile sit per essentiam, et etiam per participationem, ut concupiscibile et irascibile, civilis felicitas perficiens rationabile per participationem, circa operationes existit passionibus permixtas. Contemplativa vero rationabile per essentiam perficiens., circa operationes est passionibus impermixtas. Sumitur et alia ex earum objectis differentia : civilis siquidem commune respicit bonum quod gentis est, contemplativa vero quod unius est tantum. Ultima ex terminis accipitur differentia : nam civilis in hac tantum existit vita., contemplativa ad aliam protenditur vitam, ut non morte interimatur quantum ad ipsius esse perfectum. Licet enim contemplativa in hac habeatur vita quantum ad ipsius generationem ac confirmationem., etiam cum sedatae sunt passiones per morales habitus et heroicos, et stabiliti sunt contemplationis habitus, non tamen habetur haec felicitas quoad pure intellectualem operationem, quae est considerare simplices rerum quidditates sine continuo et tempore : haec enim alterius est vitae consideratio, etsi in hac attingatur vita talis nobilissima operatio, secundum quod connaturalem habet quamdam ad

interiores potentias prout ipsa ad continuum obumbratur et tempus.

Discipulus. Luculentissima sunt haec : sed diffinitionem utriusque felicitatis propriam exprimas, quamquam ex dictis facile sit colligere.

Philosophia. Civilem sic describere potes, felicitas est opus hominis secundum rationem practicam secundum arctum prudentiae in vita perfecta : contemplativa autem sic, felicitas est opus divinum secundum intellectum speculativum secundum actum sapientiae.

10. Discipulus. Inexplicata mirabili declarasti ordine : de prudentia autem oeconomica et politica aliquid differe, cum utraque ad. felicitatem sit necessaria civilem : non enim alias quis perfecte prudens est nec felix quis esse potest, nisi perfecte prudens.

Philosophia. Recte asseris : prudentiam enim quae circa propria consistit, supra dixi personalem esse : personalia autem principium sunt oeconomicorum ac politicorum, quoniam personae bonum in domus et ulterius regni bonum redundat: et ideo perfecte prudens qui civilem attingit felicitatem, in. propriis et oeconomicis ac politicis prudens est : constat autem domum medio modo se habere inter unam singularem personam et civitatem : persona enim singularis pars domus est, et domus pars est civitatis : et prudentia necessaria est non solum in. regimine suiipsius, sed et in regimine domus ac etiam civitatis vel regni : prudens itaque oeconomicus circa oeconomiae partes prudens existit, circa nuptialem quidem juxta aristocratiae modum, circa paternam regni servando formam, circa dispositivam etiam et chrymatisticam non errando : timocratiae insuper non excedit metas.

11. Discipulus. Sententia haec de oeconomiae partibus et earum similitudinaria applicatione quam immediate supposuisti, circa quas prudentia versatur oecono- mica, mihi obscura est, et peto a te clarius aperiri.

Philosophia. Ut haec tibi melius pateant, de prudentia politica aliquid explicabo .

Discipulus. Ut libet.

Philosophia. Noveris tres esse politicae species in quibus politicus dignoscitur prudens esse, corruptiones declinans eis oppositas. Harum prima regnum dicitur, cum unus princeps existit prudentiae ornatus splendore, non suam, sed subditorum intendens utilitatem. Haec autem optima politia existit, cujus oppositam tyrannidem dictam, quae propriis inhiat lucris, rei publicae utilitate praeposita, declinat prudens. CEconomiae igitur species quae paterna dicitur, qua paterfamilias liliorum intendit commodis, regali assimilatur. Si vero filiis ut servis utatur ad proprium non filiorum usum, jam tyrannus oeconomicus non pater censendus erit. Secunda vero politiae species aristocratia dicitur. AdminBookmark enim Graecum in Latinum versum, virtutem sonat : AdminBookmark vero principatum. Regimen igitur quo respublicata per virtuosos cives gubernatur, aristocratia vocatur. Haec in politiis secundum obtinet locum. Hujus opposita est oligarchia : AdminBookmark enim

Graecum dicitur paucum, eo quod pauci secundum hanc dominantur, videlicet potentes non virtutis sed malitiae gratia, aut divites, a principatu exclusis egenis, licet virtutibus polleant. Aristocratiam itaque eligit prudens, oligarchiamque vitat. CEconomiae autem species, quae dicta est nuptialis, quae inter virum et uxorem est aristocratiae assimilata est, in qua plures in diversis constituti sunt ciliciis secundum virtutem existentes, creditque alteri unusquisque quod ei secundum suam convenit dignitatem. Sic et vir principatur in his quae ad domum spectant, uxori principatum relinquens in his quae ejus sunt, quemadmodum in alienis, in omnibus pru- dentiae tenens limites. Sed si vir in omnibus dominari ambiat, jam a prudentiae recedit terminis, et in oligarchiam transit oeconomicam, in qua potentia praevalet, non ordo virtutis. Tertia autem pars politiae communi nomine dicta est politice, in qua multi secundum virtutes bellicas principantur ad reipublicae defensionem. : bellatores enim patriam defendentes inveniuntur multi, qui secundum politiam dominantur, licet secundum virtutem non multi, sed aut unus ut in regno, aut pauci ut in aristocratia, ut paulo ante ostendi. Haec tamen politia alio nomine speciali timocratia vocatur a pretiis :enim pretium dicitur : in hac enim politia dantur pauperibus pretia, et divitibus inferuntur damna, si ad congregationes publicas non conveniunt : et in hac politia multi tam pauperes quam divites, ordine juris servato, ex consensu multitudinis in honoribus praeficiuntur aequales, tam pauperum quam divitum bonum intendentes. Hanc autem democratia corrumpit, quae libertatem intendit, Tenuitque dominium : non enim plebs subjici patitur in multitudine confidens. Bonum quoquo pauperum solum intendit: AdminBookmark enim dicitur multitudo : tota enim plebs appetit dominari ex aequali, quemadmodum socii in hospitio commorantes, qui omnes sunt aequales : et si quis principatum habet ex eis, modicum habet principatum, puta qui ad expensas praeficitur faciendas. Unusquisque itaque sociorum dominatur, sicut in democratia quilibet de populo. Cavet itaque prudens ne timocratia in democratiam corrumpatur. Fratrum autem regimen in domo, timocratiae sequitur modum : aequales enim sunt in domo, prudentiae lege servata, si aetas patiatur secundum parum distans, quemadmodum timocratice in republica principantes, aequales existunt. Si autem contingat principatum debilitari in domo, aut etiam annullari, ut quilibet quod sibi rectum

videtur faciat, in oeconomicam vergit democratiam : itaque democratizat domus. Prudens insuper despotes, id est, dominus in re familiari velut animatis organis servis utitur ad suiipsius utilitatem, non ipsorum, sicut et anima corpore utitur ut perficiatur : anima enim corpori dominatur despotico principatu, licet intellectus appetitui sensitivo politico seu regali.

12. Discipulus. Differentiam hujus duplicis principatus immediate clarius aperi.

Philosophia. Corpus serviliter obedit animae ut semper ab ipsa agatur et non agat, quemadmodum et servus domino : sic enim ipsa animae ratio partes continet corporis secundum despotice legem, et continentia perficitur : appetitus vero sensitivus in concupiscibilem et irascibilem divisus, rationi obedit, non quidem serviliter, sed quemadmodum a gubernatore liberi reguntur homines, a quo aguntur politice non despotice, cum ipsi contra agere aut movere possint : appetitus enim sensitivus in contrarium ad rationem movere potest. Unde et aliqua ratio culpae, scilicet venialis in ipso esse contingit. Secundum autem hunc modum dicta animae ratio irascibili et concupiscibili suum dispensat opus, suumque desideratum secundum distributivae legem justitiae : prudentiaque perficitur, ut sic ejus fiat politicus aut regalis principatus, non despoticus aut dominativus.

13. Discipulus. Plana prius obscura mihi fecisti. De chiymatistica prosequere.

Philosophia. Chrymatistica a AdminBookmark

quod est aurum, dicta, thesaurizatio rerum est necessariarum ad vitam domesticam ac civilem, circa quam prudentia intendit oeconomici et politici. Chrymatisticae autem pars altera naturalis est, quae est ciborum acquisitiva, sive per modum pacis, sive per modum belli, ad nutrimenti domus sufficientiam aut etiam civitatis, nec in infinitum protenditur : organum est enim oeconomici aut politici : nullius autem artis organum infinitum est, aut multitudine, aut etiam magnitudine. Hujus autem alia quidem pecudlalis, puta equorum, aut boum, aut ovium possessio : alia vero agricultura est, alia piscativa, alia venativa : hujus vero alia naucleria, alia vero forrigia, alia autem parastasis. Alte ra au tem pars magis Innaturalis est, quae pecuniativa maxime dicitur, aut etiam commutativa. Rei enim duplex est usus secundum se, sed unus proprius, puta calceamenti, calceatio : alter vero non proprius, ut calceamenti commutatio : propter enim domus necessitatem calceamentum pro cibo commutatur, ut calceamentum numismatis locum suppleat, secundum ejus usum non proprium : quoniam commutationis gratia factum non est. Processit autem haec quae innaturalis dicitur, ab ea quae secundum naturam est : propter usum enim rei proprium et naturalem domui necessarium inventus est usus rei non proprius et innaturalis, qui est commutare, puta in triticum vinum : et Ideo nec omnino praeter naturam est, quia in suppletione est ejus quae secundum naturam erat : et ex hac quae commutativa dicta est, aut pecuniativa, inventus est numismatis usus. Unde et numismatis est factiva, ut facilius fiat commutatio : non enim bene portabiles sunt res ut numisma. Ex commutativa Itaque numismate facto, altera species pecuniativae facta est, quae campsoria dicitur, in qua ab ipso numismate fit acquisitio I alia vero species AdminBookmark est, quae Latine usura

dicitur, In qua numisma similiter fit ex numismate : sed in campsoria ex commutatione numismatis, in usura vero ex mora temporis. Quare utraque praeter naturam omnino pecuniarum acquisitio est. Haec autem in infinitum protenditur: finis enim hujus est numismatis augmentatio, quae termino caret. CEconomici vero terminus est sufficientia rerum neces- sanarum et utilium domui: quare oeconomica finita est, campsoria autem et AdminBookmark , infinita : omnes enim numisma augent in infinitum : sufficientia autem ad vitam domus non finita est. Clirymatisticae igitur pars prima quidem naturalis est, secunda vero non omnino naturalis, tertia autem innaturalis omnino, quarta intermedia est inter naturalem et innaturalem, cum et a natura sit et ab arte, puta metallica et incisiva sylvarum.

14. Discipulus. Quae ad oeconomicam

spectant prudentiam tam breviter quam dilucide declarasti : nunc, quaeso, de politica, licet a proposito nostro quod circa apprehensionem versatur, etiam nunc declinare videaris, aliquid prosequaris.

Philosophia. Politici prudentis est eligere politias bonas, et earum vitare corruptiones, causasque salvationis bonarum attendere, et ne bonae politiae in malas transmutentur : ac prius politiarum modos tam bonarum quam malarum ac earum etiam commixtiones tibi aliqualiter aperiam.

Discipulus. Rem milii gratam promittis.

Philosophia. Attende igitur, quoniam regni species quinque sunt, quarum prima Latonica dicitur . Apud Latonos enim cives Graeciae potestas regis limitata erat : eo quod solum, quando cives pugnam habebant, rex erat belli dux : ac omnia sacra ad divinum pertinentia cultum, potestati regis attributa erant. Unde et tale regnum non nisi quidam erat ducatus exercitus potestativus et perpetuus. Quando autem dicti cives in exercitu non erant, rex non habebat potestatem occidendi, quam in exercitu plenam habebat. Ideoque de Agamemnone Homerus dixit, quod domi a sua deprimebatur voluntate, qui ad. bellum egressus, plenam habebat potestatem. Secunda vero barbarica seu despotica dicta est, aliquid tyrannidi simile habens, eo quod omnia potestati subsint regis : et aliquid simile regno, eo quod secundum paternam legem accipiunt per successionem regnum a patribus : et tale quidem regnum apud barbaros maxime existit, qui patienter solent tyrannidem pati ex climatis calidi, quod in Asia est, complexione : ibi enim exterior calor interiorem exhalare facit : et ideo minus animosi existunt ac serviles magis quam in Europa, ubi vigor est frigoris. Tertia autem semnetica nuncupata est, quae nihil aliud est quam tyrannis per electionem civium constituta. AdminBookmark Graece dicitur Latine honorabilitas : nam hoc tyrannis non accidit secundum paternam legem, et in secunda accidit specie, sed per civium electionem : utraque tamen secundum legis ordinem existit : et in hac quidem principantur quidam per totam vitam, quidam vero solum usque ad aliquorum civitatis negotiorum expeditionem. Quarta vero heroica vocata est : quidam enim heroes propter beneficia quae multitudini contulerunt, reges facti sunt patritii ex multitudinis voluntate succedentes sibi in regno secundum consuetudines paternas. Horum autem potestas extendebatur solum ad res bellicas et ad possessiones, praeterquam ad sacerdotales liberas existentes, ut divino cultui ac sapientiae vacarent ipsi liberius sacerdotes : necnon et ad judicia quae sententiando dicti reges dabant, quorum quidam jurabant rectas dare sententias, alii vero non, propter bonam de eis confidentiam. Beneficia autem diversa diversi multitudini contulerunt. Saturnus enim novas artes, puta agriculturam invenit. Agamemnon vero de Trojanis victoriam obtinuit. Alii autem territorium aliquod multitudini donaverunt, et ex his tales facti sunt reges. Attende insuper, quod Latonica et heroica potestatem regalem habent diminutam, licet amplior sit heroica. Barbarica vero et semnetica regimina excedunt potestatem, ad tyrannidem accedentes. In hoc autem hae ambae differentes : quoniam barbarica ex successione est, semnetica autem ex eleclio-

ne. Quinta species est perfecta, quae potestatem non habet limitatam sicut accidit in Latonico et heroico principatu, sed ad omnia simpliciter potestatem habet, non tamen despoticam ut utatur subditis velut servis, sicut in principatu barbarico accidit et semnetico, sed ad similitudinem aeconomi : sicut enim oeconomia nihil aliud est quam quoddam regnum domus, ita quidem regnum nihil aliud est quam quaedam, aeconomi a civitatis : principaliores igitur inter has regni species est perfecta quae nunc dicta est, et Latonica quae prima est : tres autem aliae mediae sunt. Tyrannidis species similiter accipe, quae regni corruptio est, cujus species duae inter regni species numeratae sunt, barbarica scilicet, et semnetica. Tertia species perfectae regni, speciei correspondet, quae quidem tyrannis monarchia quaedam est, cujus proprium est ut non habeat a quo corrigatur : non enim legi subjicitur a qua emendetur. Principatur insuper similibus suis et etiam melioribus : si enim optimus esset inter omnes, jam rex censeretur. Ad utilitatem etiam propriam, et non ad eam quae subditorum est, despotizat seu dominatur.

15. Discipulus. Haec pulchra sunt : de reliquarum . politiarum distinctionibus, quaeso, prosequere.

Philosophia. De aristocratia ergo accipe. Cujus prima species quae sola perfecta est, potestas dicitur optimorum virorum qui quidem simpliciter secundum virtutem optimi sunt, non per respectum ad multitudinis vel divitum, dominium. Et In hac quidem politia idem, esse bonus civis et bonus vir comprobatur : cum tota ad. virtutem ordinetur, secundum quam aliquis bonus vir simpliciter dicitur. In politiis enim aliis aliqui boni cives dicuntur, non quia simpliciter boni sunt viri, sed quia bene ad talem se habent politiam. Dicitur antem ab apex^ quod est virtus, et apy^ quod principatus dicitur, ut supra dixi : quoniam soli vir- tuosi simpliciter in hac politia dominantur. Secunda vero species per commixtionem est ad oligarchiam et democratiam. Talis enim commixtio fit ex his tribus, cum In principis electione ad divitias et ad populum certum respicitur, ut dives ex populo tali propter virtutem tamen eligatur. In tali enim electione propter virtutem facta praesupponuntur divitiae, quod oligarchicum est, et gens determinata, quod democraticum esse constat. Virtus autem principaliter intenditur ut formale, quod aristocraticum fore liquet. Tertia vero species per commixtionem ad. solam fit democratiam, ut propter virtutem ex tribu determinata princeps eligatur. Quarta vero oligarchiam solam habet admixtam., cum in divitiis et potentia excellentiores ad principatum assumuntur. Species prima huic oppositae oligarchiae est, cum soli divites et potentes assumuntur, et Inopes a principatu excluduntur. Secunda autem est, cum in mensis spiendidi principantur, ab his quos pascunt electi : splendidum enim in panibus benedicent labia multorum (Eccles, xxi, 28). Tertia vero est, quando filii divitum et potentum ob patrum gratiam ad principatum eliguntur. Quarta est, quando pauci divites vel potentes despotizant, non. arctati legibus, sed secundum suae arbitrium voluntatis.

Discipulus. Nominis Intellectum mihi aperi hujus politiae.

Philosophia. Oligarchiam ab 6Xiyo?, quod Latine paucum dicitur, et apyi) i principatum sonat, scito dictam esse, eo quod principantes, scilicet divites pauci esse solent : per se enim ad hanc politiam requiritur, quod divites sint: per accidens vero quod pauci.

10. Discipulus. Jam non restat, nisi de tertia politiarum parte disseras.

Philosophia. Tertia politiarum pars quae communi nomine politia dicta est, vel speciali timocratia, ut supra docui. Dicitur quidem politia quando multi do-

XXX minantur, sicut in domo dominium est

propter utilitatem propriam, quod despoticum nominatur, quale est domini ad servum. : aliud propter utilitatem communem seu subditorum, quod oeconomicum dicitur, quale viri est ad uxorem, et patris ad filium. Sic quidem in civitate principatus est vel ad utilitatem propriam, et haec tyrannis est, vel ad subditorum utilitatem : et si unus regeret, sic regnum erit : si pauci, aristocratia : .si vero multi, politia, quod tamen nomen politiis omnibus commune est. Recte autem nomine quod multis convenit politiis, haec vocatur politia : quoniam excedentes in virtute bellica quae in multis reperitur, in hac principantur politia : multos enim perfectos secundum talem in civitate contingit esse virtutem. Ideoque sicut in regno principatur unus populum excedens in virtute, et in aristocratia pauci, sic in politia hac principantur multi arma ferentes viri bellatores propter reipublicae utilitatem, in hac igitur politia terminus est virtus bellica, quemadmodum in regno et aristocratia virtus simpliciter. Contingit autem hanc politiam cum oligarchia et democratia misceri, cum videlicet principantes sunt simul divites, quod est oligarchicum, et pauperes, quod est democraticum ad defensionem patriae. Quando talis mixtio declinat magis ad democratiam, in qua praevalet multitudo, a qua quidem hujus nomen politiae sumitur, ut paulo ante audisti, tunc specialiter dicta politia vocatur. Quando vero ad oligarchiam declinat magis, cum in divitibus nobilitas ac virtutis disciplina magis soleat inveniri, tunc mixtio talis aristocratia vocatur: denominatio enim semper a nobiliori fieri solet. Contingit insuper in politia praedicta non solum divitum, quod oligarchicum est, et pauperum, quod democraticum, sed etiam virtuosorum, quod aristocraticum esse liquet, ut sic ex. tribus confecta sit politiis, veluti ex duobus praecedens, tunc, inquam, poli- tia talis ut a nobiliori et magis proprie quam immediate dicta etiam aristocratia nuncupatur.

Discipulus. Si bene attendi, hujus politiae secundum partem dictae tres adverti modos. Quorum primus politia dictus est. Secundus vero aristocratia. Tertius autem adhuc proprie magis aristocratia.

Philosophia. Quae dicis, approbo. Restat democratiae modos, quae hujus politiae corruptio est, aperire, cujus tibi supra aperui nominis rationem.

17. Discipulus. Prosequere.

Philosophia. Primus democratiae modus est, quando insignes ad principatum assumuntur, quod oligarchicum videtur, sed democraticum est, eo quod brevi principantur tempore. Non enim diu populares insignibus subjici patiuntur : iidem populares ad principatum, dummodo divites fiant, conscendunt. Secundus est, quando omnes cives sive insignes sive populares principantur, dum tamen corrigibiles existant, ut valeant videlicet ratione uti recta, aut sua quidem, sive aliorum, non ita quod secundum proprium despotizent arbitrium, sed secundum legem. Democratiae autem modus hic cum aristocratia commune aliquid habet : eo quod dirigibiles per legem aut rationem propriam vel aliorum requirit, sicut cum oligarchia praecedens praeeminentes requirens. Tertius autem modus est, secundum quem omnes ad principatum assumi possunt, dummodo cives existant, secundum legem tamen principantes. Modus autem hic pure democraticus est, eo quod praeeminentiam aliquam non requirit, sed rectitudinem habet quamdam, eo quod lege regatur. Quartus modus a praecedenti non differt, nisi in hoc quod secundum legem dominari multitudo non patitur, sed secundum arbitrium : hic autem modus pure democraticus est, sed non rectus. Et adverte, quoniam sicut regni corruptio tyrannis est, aristocratiae vero oligarchia : sic hujus se-

cundum partem dictae politiae democratia quae libertatem potius intendit, veluti in popularibus contingere solet, qui divitibus et potentibus subesse renuunt, reipublicae utilitate neglecta. Sicut itaque oligarchiae terminus divitiae sunt, tyrannidis vero utilitas propria : sic democratiae libertas terminus est. Rectarum politiarum hae tres corruptiones existunt, quas politicus secundum prudentiam agens devitat, rectis intendens politiis, et his quae politias salvant, omnia videlicet sollicite cavens timenda, ac ne principatus ad lucrum instituatur, atque quae principem habere oportet considerans in magno constitutum principatu : principem enim amare convenit politiam, ac esse ad magna perficienda potentem, et studiosum circa virtutem existere. Prudenter insuper advertit seditionis causas, per quas recta? politiae in earum transmutantur corruptiones, quarum una honor est vel dehonoratio, seu sui, seu amicorum. Altera vero lucrum vel damnum similiter, seu in se, vel in amicis. Amor enim honoris ac timor dehonorationis, sic et lucri et damni seditiones movent : quia alii juste, alii vero injuste, plus de lucro vel honore habent. Sic et despectio, cum quis in civitate despicitur, seditionis existit causa, vel alterius excrescentia, cum supra suae dignitatis proportionem quis in civitate excrescit, vel cum uni plura quam alteri impenduntur. Timor etiam futuri mali ac praesens injuriae irrogatio seditionem facere solent. Providet insuper ne demagogi, id est, multitudinis doctores, qui et oratores dicuntur, adulantes populo contra divites plebem concitent ac nobiles, et oligarchiam in democratiam permutent : tumultum etenim prudens politicus sedare novit populi, raro siquidem ipsum conveniri permittit, nec annonam ei deficere : communes etiam civitatis proventus mendico distribuit vulgo, populique negotiationes liberas esse satagit.

18. Alia insuper his similia prudentia conjectat politica, et ad civitatis complementum in ipsa agricolas et artifices ac mercatores, necnon milites et judices ac sacerdotes ordinans, singulas leges singulis imponit. Legis enim positiva est architectorica : quare et principis virtus propria sola est, praeceptiva siquidem est. Actus etenim inter se ordinati sunt, scilicet recte de agibilibus consiliari de his quae ad finem sunt, videlicet ad humanae animae bonum, quod est secundum rationem esse, et hic ebuliae est, et de inventis consilio judicare recte inter agibilia per hominem secundum communes regulas, qui actus synesis est, aut praeter regulas communes, sed secundum privatas, puta depositum gladium impugnatori patriae non reddendum esse, qui quidem actus ad AdminBookmark pertinet, quae judicii perspicacitatem sonat. Principalis autem prudentiae actus, ad quem consilium et judicium ordinantur, est praecipere de consilio inventis et judicatis ut opere fiant, unde et praeceptiva dicta est : et eidem leges ponere seu condere concessum intelligas, ac de his quae ad finem sunt, disponere.

19. Discipulus. De prudentia subtilia edidisti : de corruptione ipsius brevi explices sermone.

Philosophia. Intemperantiae dilectio, aestimationis prudentiae corruptio est. aestimationem prudentiae non ipsam accipias prudentiam, sed prudentiae dictamen ad operandum. Est autem dictamen hujusmodi primo quidem in propositione majori, puta fornicandum non esse, quod est in universali scire : deinde in minori, quod est in particulari scire, puta mulieri huic commisceri est fornicari : et ultimo in conclusione, quod in agere scire est, quando videlicet de faciendo vel non de faciendo sententiatur. Intemperantiae igitur delectatio, prudentiae qui- dem habitum non corrumpit, sed dictamen ipsius, non in majori quidem propositione, scit enim in universali hoc non faciendum esse : in minori ex parte corrumpit, proponit enim particulare simpliciter, non secundum quod sub universali concluditur, puta quod mulier pulchra est : et ideo totaliter dictamen hujusmodi in conclusione corrumpitur, et caecatur ratio practica ex minori simpliciter proposita : virtus enim universalis propositionis in conclusionem non venit, in minori ex parte corrupta. Unde intemperatus sententiat in contrarium, puta cum muliere pulchra fornicandum esse. Delectationes enim secundum tactum, circa quas temperantia est, simpliciter delectationes sunt : ideoque maxime aestimationem corrumpunt prudentiae,

20. Discipulus. Ut de prudentia finem facias, hoc solum aperi si ad eam spectat eustochia ac solertia et dinotica : per has enim apprehensio aliqua fieri videtur .

Philosophia. Eustochia conjecturatio est sine ratione, et cita de quibuscumque, sive contemplabilia sint, sive agibilia : quare ab eubulia differt, quae tantum circa agibilia versatur cum inquisitione consilii, quod tarditatem annexam habet, juxta proverbium antiquum : Consiliata cito operari oportet, consiliari autem, tarde. Solertia sub eustochia continetur : eo quod facilis et cita inventio medii est in demonstrabilibus, eustochia autem ad operabilia etiam se extendit, acceptio enim velox est signorum quorumcumque ad conjecturandum. Si autem sumatur pro eustochia, sic solertia habitus dicitur cito inveniens quod convenit : sicque prudentiae cognata est. Dinotica habilitas naturalis quaedam est ad prudentiam, quae et naturalis industria dici potest : AdminBookmark enim industrios dicimus : per hanc quidem dinoticus vias invenire potest ad finem, sive in bonis, aut etiam in malis consequendum : et in bonis quidem perficiens prudentiae habitus est, in malis vero prudentiae corruptio est astutia dicta.

Discipulus. Ut adverto, eustochia quoddam superius est. Eustochia enim conjecturatio quaedam est circa contemplabilia et agibilia, eubulia vero circa agibilia solum, solertia autem circa inventionem medii in demonstrabilibus tantum, dinotica circa operabilia solum humana : eustochia ad omnia quae per conjecturas haberi possunt, se extendit.

Philosophia. Si proprie sumantur, recte intelligis. Ambitum tamen eustochiae quantum ad materiam circa quam est, esse perpendas. Prudentiae enim partes integrales eustochiam et solertiam esse constat, cum ad prudentiae actum perfectum necesse sit illas concurrere. Eubuliam vero et AdminBookmark ejusdem potentiales partes. Adjunctae enim sunt prudentiae, non habentes totam ipsius, ut puta principalis virtutis, potentiam, quae virtus ad aliquos secundarios ordinata est actus. Ad praecipere enim tanquam actum principaliorem, consiliari et judicare velut actus secundarii ordinati sunt. Dinotica vero ad prudentiam naturalis est dispositio in bonis, in malis autem ad prudentiae corruptionem. Principalis enim . virtus quaelibet, ut temperantia et fortitudo habilitatem habet naturalem ad ipsam secundum habitum perfectam, quemadmodum ad prudentium dinoti-

21. Discipulus. Jam ad alium progrediaris habitum apprehensivum.

Philosophia. Restat de arte aliquid dicere, quae sicut habitus speculativi circa scibilia, et prudentia circa agibilia, sic est ipsa circa factibilia. Scire enim quoddam pati est : agere autem est principiorum separatorum, quae sine sui transmutatione operantur : facere autem cum motu operantis est : ideoque actio in operibus quae animae sunt tantum, factio in operibus artis quae circa materiam sunt extrinsecam, consistit,. Est itaque ars ratio recta factibilium, sicut agibilium prudentia, et scibilium habitus contemplativi, intellectus videlicet et scientia et sapientia : mensura enim sunt scibilium et regula : puta mathematica docens propria scibilia secundum rationem abstracta esse, non secundum esse : qui autem secundum esse abstraxit, superabundat, a recta recedens ratione : et qui secundum rationem non abstraxerit, deficit. Geometer etiam suadens deficit, et rhetor demonstrans abundat. Ars enim habitus factivus est cum ratione : vel, ut melius inquit Tullius, principiorum collectio ad unum finem tendentium. aedificator enim principia directiva operis habet penes se, per quae ad opus procedit artis in materia exteriori expressum. Et vide, quod diffinitio artis magis perficitur in operis ratione quam in opere ipso : ideoque artem dixit collectionem principiorum esse : principia enim hujusmodi rationes sunt operum : et operis ratio essentialior arti est quam opus ipsum quod ancillariter arti deservit : sicut artis medicinae practicum in opere non consistit exteriori, sed in rationis operis notitia : principia enim seu rationes operabilium accipit practicus, secundum quod respectu operum accipiuntur, universale ad particulare applicando, quae quidem principia seu rationes operabilium speculativus in universali solum accipit.

22. Discipulus. Putabam principia ad intellectum solum, non ad artem spectare.

Philosophia. Principia per se accepta in simplicitate sua ad intellectum pertinent, quae ad conclusionem ordinata jam propositiones syllogismi sunt ad scientiam pertinentia : sed. ad opus ordinata, rationem habent regulae et spectant ad artem. Ulterius potes advertere qualiter Antiquorum dictum sit verum, quod ars imitatur naturam : sicut enim natura per determinata procedit media seu principia ad finem determinatum, sic et ars : ideoque ars manualis quae ad modum ignis comburentis operatur, quoniam sine ratione est operis, aut mediis, seu principiis praefatis, secundum artis perfectam rationem ars non est, sed. id quod ancillariter arti deservit. In nostro insuper ratiocinativo consistit circa ea quae contingentia sunt existens : artificiatorum enim principium in faciente est, non in factis quemadmodum naturalia : horum enim principium intra est, artificialium vero extra. Verum in aliquo contingit opere artis actus et naturae concurrere, sed actus artis principalis est, cui naturae actus ut instrumentum adjungitur : cum enim secundum artem clibanariam panis fit, panis positio in caloris loco est actus artis principalis, et alii huic actus similes : commixtio autem farinae et aquae ad. commassationem quamdam et calefactio actus sunt naturae instrumentales ad artis clibanariae opus : in omni enim artis opere, artis actus principalis est ac regularis : in naturae vero opere, naturae actus principalis ac regularis est, licet aliquando artis actus ut coadjuvans ei annectatur, puta in agricultura, ubi naturae opus principale est, licet ad fructum terrae aratio et hujusmodi coadjuvet. Unde et astrologus inquit artem juvare effectum caelestem, quemadmodum arationem terram ad. fru-

ctificandum. Ars enim cum corpus ad contrarium disponit, impedit : cum vero ad idem, coadjuvat.

Est autem habitus arti contrarius factivus cum ratione falsa : ponit enim principia falsa, ex quibus inordinatum sequitur opus : estque cum ignorantia dispositionis dicta . Dictusque est habitus talis atechnia id est, sine arte : est enim Graece AdminBookmark , La- tine dictum ars. Est insuper ars communiter dicta scientia omnis ad opus arctans proprium, sive speculationis sit, ut speculativi habitus sunt, sive actionis, ut prudentia, sive factionis, ut ars proprie dicta quae est ratio dirigens in opere quod circa factibilia est sicque accepta de solis mechanicis dicta est, quae et septimembrem recipit sectionem. Alia enim vocata est lanificium sive vostitiva, quae omnia continet quae ex lana et lino, pelle et pilis et aliis hujusmodi fiunt. Alia vero armatura quae instrumenta facit bellica et naulica. Ad hanc autem pertinet lapidum, lignorum et metallorum materia. Sed haec in duas

secatur partes, in aedificatoriam scilicet cujus partes sunt caemeiitaria et carpentaria, et fabrilem, cujus partes sunt malleatoria, fusoria et sculpforia, et hujusmodi. Alia autem navigatio vel mercatura, et haec tam in emendis mercibus quam vendendis negotiationem omnem continet. Tres autem hae ad corporale bonum extrinsecum spectant. Alia vero est agricultura,quae in colendis agris, nemoribus, pascuis et hortis consistit. Alia vero venatio seu cibativa est, cujus est ciborum apparatus ac potuum, pistorum officium et carnificum, coquorum et cauponum. Alia medicina, quae infirmitatis ac sanitatis causas considerat puta aeris dispositionem, motum vel quietem, et hujusmodi, operationes etiam inspicit, puta potiones, emplastra, unguenta, chyrurgica et talia quaeque. Alia autem theatrica est, quae scientia est ludorum secundum eutrapeliam, a theatro sic dicta, ubi populus conveniebat ad ludos. Hae autem quatuor ad. bonum corporale intrinsecum ordinatae sunt. Haec autem de arte tibi dicta sufficiant.